Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ephésiens 6.20     

Ephésiens 6.20
Vulgate


1 filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustumProverbes 23.22 Proverbes 6.20 Proverbes 1.8 Colossiens 3.20-3.25 Psaumes 119.128
2 honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissioneExode 20.12 Deutéronome 27.16 Ezéchiel 22.7 Jérémie 35.18 Matthieu 15.4-15.6
3 ut bene sit tibi et sis longevus super terramEsaïe 3.10 Deutéronome 12.25 Deutéronome 5.16 Deutéronome 6.18 Psaumes 128.1-128.2
4 et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione DominiColossiens 3.21 Proverbes 19.18 Deutéronome 6.7 Proverbes 22.6 Proverbes 29.15
5 servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut ChristoEphésiens 5.22 1 Pierre 2.18-2.21 Colossiens 3.17-3.24 Malachie 1.6 Ephésiens 6.24
6 non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animoColossiens 3.22-3.23 1 Thessaloniciens 2.4 Galates 1.10 Matthieu 7.21 Philippiens 2.12
7 cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibusColossiens 3.23 Genèse 31.38-31.40 Ephésiens 6.5-6.6 1 Corinthiens 10.31 2 Rois 5.13
8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liberColossiens 3.11 Colossiens 3.24 Luc 14.14 Matthieu 16.27 2 Corinthiens 5.10
9 et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eumActes 10.34 Jean 13.13 Jacques 2.8 Job 31.13-31.15 Colossiens 3.25-4.1
10 de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eiusEphésiens 1.19 1 Corinthiens 16.13 Philippiens 4.13 1 Pierre 5.10 Deutéronome 20.3-20.4
11 induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli2 Corinthiens 10.4 Romains 13.12 Ephésiens 6.13 1 Pierre 5.8 1 Thessaloniciens 5.8
12 quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibusColossiens 1.13 Ephésiens 2.2 1 Corinthiens 9.25-9.27 Colossiens 2.15 2 Corinthiens 4.4
13 propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stareEphésiens 5.16 Ephésiens 6.11-6.17 2 Corinthiens 10.4 Ecclésiaste 12.1 Apocalypse 3.10
14 state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiaeEsaïe 59.17 Luc 12.35 1 Pierre 1.13 1 Thessaloniciens 5.8 Esaïe 11.5
15 et calciati pedes in praeparatione evangelii pacisEsaïe 52.7 Romains 10.15 2 Corinthiens 5.18-5.21 Luc 15.22
16 in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere1 Jean 5.4-5.5 1 Pierre 5.8-5.9 Genèse 15.1 Psaumes 56.3-56.4 2 Corinthiens 1.24
17 et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum DeiHébreux 4.12 Esaïe 59.17 1 Thessaloniciens 5.8 Apocalypse 19.15 Esaïe 49.2
18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis1 Thessaloniciens 5.17 Colossiens 4.2 Philippiens 4.6 1 Timothée 2.1 Jude 1.20
19 et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangeliiActes 4.29 2 Corinthiens 3.12 2 Thessaloniciens 3.1 Colossiens 4.3 1 Thessaloniciens 5.25
20 pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui2 Corinthiens 5.20 Actes 28.20 Colossiens 4.4 Philémon 1.10 Philippiens 1.7
21 ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in DominoActes 20.4 2 Timothée 4.12 Tite 3.12 Colossiens 4.7-4.9 Philippiens 1.12
22 quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestraColossiens 4.7-4.8 2 Thessaloniciens 2.17 Colossiens 2.2 Philippiens 2.19 1 Thessaloniciens 3.2
23 pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo1 Pierre 5.14 Galates 6.16 Galates 5.6 2 Thessaloniciens 1.3 Psaumes 122.6-122.9
24 gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptioneMatthieu 22.37 1 Corinthiens 16.22-16.23 2 Corinthiens 8.12 2 Corinthiens 8.8 Tite 2.7

Cette Bible est dans le domaine public.