Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 15     

Actes 15
Vulgate


1 et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri Actes 15.5 Actes 15.24 Lévitique 12.3 Galates 5.1-5.4 Galates 2.11-2.14
2 facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quaestione Actes 15.22-15.23 Actes 15.4 Actes 15.6-15.7 Galates 2.1-2.2 Actes 11.30
3 illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Foenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus Actes 14.27 1 Corinthiens 16.6 Romains 15.24 Tite 3.13 1 Corinthiens 16.11
4 cum autem venissent Hierosolymam suscepti sunt ab ecclesia et ab apostolis et senioribus adnuntiantes quanta Deus fecisset cum illis Actes 14.27 Actes 15.12 Actes 15.3 Actes 21.17 Matthieu 10.40
5 surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem Mosi Actes 15.1 Philippiens 3.5-3.8 Actes 15.24 Actes 26.5-26.6 Galates 5.1-5.3
6 conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc Actes 15.25 Actes 6.2 Actes 15.4 Hébreux 13.17 Matthieu 18.20
7 cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere Actes 15.2 Galates 2.7-2.9 Actes 10.20 Romains 10.17-10.18 Philippiens 2.14
8 et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis Actes 1.24 Actes 14.3 Actes 10.47 Actes 2.4 Apocalypse 2.23
9 et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum Actes 10.28 Ephésiens 3.6 1 Pierre 1.22 Romains 3.22 Actes 10.34
10 nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus Matthieu 23.4 Esaïe 7.12 Galates 5.1 Hébreux 9.9 Galates 4.1-4.5
11 sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi Romains 3.24 2 Corinthiens 13.14 Tite 3.4-3.7 Galates 2.16 Ephésiens 1.6-1.7
12 tacuit autem omnis multitudo et audiebant Barnaban et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos Actes 14.27 Actes 15.4 Actes 21.19 Jean 4.48
13 et postquam tacuerunt respondit Iacobus dicens viri fratres audite me Actes 12.17 Galates 2.9 Jacques 1.1 Galates 1.19 Galates 2.12
14 Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo Esaïe 43.21 2 Pierre 1.1 Luc 1.68 Romains 1.5 Actes 15.7-15.9
15 et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est Actes 13.47 Romains 15.8-15.12
16 post haec revertar et aedificabo tabernaculum David quod decidit et diruta eius reaedificabo et erigam illud Amos 9.11-9.12 Jérémie 12.15 2 Samuel 7.11-7.16 Zacharie 13.8 1 Rois 12.16
17 ut requirant ceteri hominum Dominum et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum dicit Dominus faciens haec Zacharie 2.11 Zacharie 8.20-8.23 Osée 2.23 Joël 2.32 Michée 4.1-4.2
18 notum a saeculo est Domino opus suum Ephésiens 1.11 1 Pierre 1.20 Esaïe 41.22-41.23 Esaïe 46.9-46.10 Actes 17.26
19 propter quod ego iudico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum Actes 15.28 Osée 14.2 Actes 15.10 Galates 1.7-1.10 Esaïe 55.7
20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine Actes 15.29 Lévitique 3.17 Apocalypse 2.20 Apocalypse 2.14 Genèse 9.4
21 Moses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis ubi per omne sabbatum legitur Actes 13.15 Actes 13.27 Néhémie 8.1-8.12 2 Corinthiens 3.14-3.15 Luc 4.16
22 tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus Actes 15.27 Actes 15.32 Actes 15.40 1 Pierre 5.12 1 Thessaloniciens 1.1
23 scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem Jacques 1.1 Actes 23.26 Actes 15.22 Actes 15.41 Galates 1.21
24 quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus Actes 15.1 Galates 5.10 Galates 5.12 Galates 1.7 1 Jean 2.19
25 placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo Actes 1.14 2 Pierre 3.15 Romains 16.12 Actes 15.27-15.28 Colossiens 4.7
26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi Actes 14.19 Actes 9.23-9.25 Actes 13.50 Philippiens 2.29-2.30 1 Corinthiens 15.30
27 misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem Actes 15.22 Actes 15.32 3 Jean 1.13 2 Jean 1.12
28 visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessario 1 Corinthiens 7.40 Jean 16.13 Apocalypse 2.24 Actes 5.32 Matthieu 23.4
29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete Actes 15.20 Actes 21.25 Apocalypse 2.20 Apocalypse 2.14 1 Corinthiens 10.18-10.20
30 illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam Actes 16.4 Actes 21.22 Actes 6.2 Actes 23.33
31 quam cum legissent gavisi sunt super consolatione Galates 2.4-2.5 Actes 15.1 Galates 5.1 Philippiens 3.3 Actes 16.5
32 Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt Actes 11.23 Actes 13.1 Actes 14.22 1 Pierre 5.12 1 Thessaloniciens 3.2
33 facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos 1 Corinthiens 16.11 Actes 16.36 Hébreux 11.31 Genèse 26.29 Marc 5.34
34 [] 35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini Actes 13.1 Actes 28.31 2 Timothée 4.2 Colossiens 1.28 1 Timothée 2.7
36 post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini quomodo se habeant Actes 13.4 Actes 14.6 Actes 13.13-13.14 Actes 13.51 Actes 14.24-14.25
37 Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui cognominatur Marcus Actes 12.12 Philémon 1.24 Colossiens 4.10 Actes 13.5 Actes 12.25
38 Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum Actes 13.13 Proverbes 25.19 Jacques 1.8 Luc 9.61 Psaumes 78.9
39 facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum Colossiens 4.10 Actes 4.36 Jacques 3.2 Romains 7.18-7.21 Actes 6.1
40 Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae Domini a fratribus Actes 14.26 Actes 15.22 Actes 11.23 Actes 13.3 1 Corinthiens 15.10
41 perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias Actes 15.23 Actes 15.32 Actes 6.9 Actes 21.3 Galates 1.21

Cette Bible est dans le domaine public.