Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Marc 5     

Marc 5
Vulgate


1 et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum Marc 4.35 Luc 8.26-8.39 Matthieu 8.28-8.34
2 et exeunti ei de navi statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo Marc 1.23 Esaïe 65.4 Marc 5.8 Luc 8.27 Marc 7.25
3 qui domicilium habebat in monumentis et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare Esaïe 65.4 Daniel 4.32-4.33 Marc 9.18-9.22 Luc 8.29
4 quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus disrupisset catenas et conpedes comminuisset et nemo poterat eum domare Jacques 3.7-3.8
5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus Job 2.7-2.8 1 Rois 18.28 Jean 8.44
6 videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum Jacques 2.19 Luc 4.41 Psaumes 72.9 Psaumes 66.3 Actes 16.17
7 et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas Matthieu 8.29 Actes 16.17 Matthieu 26.63 Matthieu 4.3 Apocalypse 12.12
8 dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine Marc 1.25 Marc 9.25-9.26 Actes 16.18
9 et interrogabat eum quod tibi nomen est et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus Matthieu 26.53 Luc 8.30 Matthieu 12.45 Luc 11.21-11.26 Marc 5.15
10 et deprecabatur eum multum ne se expelleret extra regionem Marc 5.13 Marc 3.22
11 erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens Matthieu 8.30 Luc 8.32 Lévitique 11.7-11.8 Deutéronome 14.8 Esaïe 65.4
12 et deprecabantur eum spiritus dicentes mitte nos in porcos ut in eos introeamus 2 Corinthiens 2.11 1 Pierre 5.8 Luc 22.31-22.32 Job 1.10-1.12 Job 2.5
13 et concessit eis statim Iesus et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo milia et suffocati sunt in mare Job 2.6 Job 1.12 Apocalypse 9.11 1 Rois 22.22 Apocalypse 13.5-13.7
14 qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti Luc 8.34 Matthieu 8.33
15 et veniunt ad Iesum et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae mentis et timuerunt Marc 5.9 2 Timothée 1.7 Colossiens 1.13 1 Samuel 16.4 1 Samuel 6.20-6.21
16 et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis 17 et rogare eum coeperunt ut discederet de finibus eorum Matthieu 8.34 Luc 8.37 Actes 16.39 Marc 1.24 Marc 5.7
18 cumque ascenderet navem coepit illum deprecari qui daemonio vexatus fuerat ut esset cum illo Luc 8.38-8.39 Marc 5.17 Psaumes 116.12 Luc 17.15-17.17 Philippiens 1.23-1.24
19 et non admisit eum sed ait illi vade in domum tuam ad tuos et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui Psaumes 66.16 Jean 4.29 Daniel 6.25-6.27 Daniel 4.1-4.3 Daniel 4.37
20 et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus et omnes mirabantur Matthieu 4.25 Marc 7.31
21 et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum convenit turba multa ad illum et erat circa mare Matthieu 9.1 Marc 4.1 Luc 8.40
22 et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius Actes 18.8 Actes 13.15 Actes 18.17 Luc 13.14 Marc 5.33
23 et deprecabatur eum multum dicens quoniam filia mea in extremis est veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat Luc 13.13 Marc 16.18 Luc 4.40 Actes 28.8 2 Samuel 12.15-12.16
24 et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum Marc 5.31 Luc 8.45 Luc 8.42 Marc 3.20 Luc 12.1
25 et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim Lévitique 15.25-15.27 Luc 13.11 Luc 8.43-8.44 Matthieu 9.20-9.22 Lévitique 15.19-15.20
26 et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat Jérémie 30.12-30.13 Jérémie 51.8 Psaumes 108.12 Job 13.4 Jérémie 8.22
27 cum audisset de Iesu venit in turba retro et tetigit vestimentum eius Actes 19.12 Actes 5.15 Matthieu 14.36 Marc 6.56 2 Rois 13.21
28 dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero 29 et confestim siccatus est fons sanguinis eius et sensit corpore quod sanata esset a plaga Marc 3.10 Marc 5.34 Exode 15.26 Luc 7.21 Job 33.24-33.25
30 et statim Iesus cognoscens in semet ipso virtutem quae exierat de eo conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea Luc 6.19 Luc 5.17 Luc 8.46 1 Pierre 2.9
31 et dicebant ei discipuli sui vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit Luc 8.45 Luc 9.12
32 et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat 33 mulier autem timens et tremens sciens quod factum esset in se venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem Luc 1.29 Luc 1.12 Luc 8.47 Psaumes 103.2-103.5 Psaumes 30.2
34 ille autem dixit ei filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua Luc 8.48 Matthieu 9.22 Luc 7.50 Luc 18.42 1 Samuel 1.17
35 adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum Jean 11.28 Marc 5.22 Luc 7.6-7.7 Jean 11.39 Jean 5.25
36 Iesus autem verbo quod dicebatur audito ait archisynagogo noli timere tantummodo crede Luc 8.50 Romains 4.18-4.24 Matthieu 9.28-9.29 Marc 5.34 Marc 9.23
37 et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi Marc 9.2 Marc 14.33 Actes 9.40 Luc 8.51 2 Corinthiens 13.1
38 et veniunt in domum archisynagogi et videt tumultum et flentes et heiulantes multum Matthieu 9.23-9.24 Luc 8.52-8.53 Matthieu 11.17 Marc 5.22 Jérémie 9.17-9.20
39 et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis puella non est mortua sed dormit Actes 20.10 Daniel 12.2 1 Thessaloniciens 5.10 Jean 11.11-11.13 1 Corinthiens 11.30
40 et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens Luc 8.53-8.54 Actes 17.32 Psaumes 123.3-123.4 Job 12.4 Matthieu 7.6
41 et tenens manum puellae ait illi talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge Jean 5.28-5.29 Marc 1.31 Jean 11.43-11.44 Luc 7.14-7.15 Luc 8.54-8.55
42 et confestim surrexit puella et ambulabat erat autem annorum duodecim et obstipuerunt stupore maximo Marc 6.51 Marc 7.37 Actes 3.10-3.13 Marc 1.27 Marc 4.41
43 et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret et dixit dari illi manducare Matthieu 8.4 Jean 5.41 Luc 8.56 Marc 3.12 Luc 24.42-24.43

Cette Bible est dans le domaine public.