Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Marc 1     

Marc 1
Vulgate


1 initium evangelii Iesu Christi Filii Dei Matthieu 14.33 Luc 1.2-1.3 1 Jean 5.11-5.12 Romains 8.32 Matthieu 17.5
2 sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam Malachie 3.1 Matthieu 11.10 Luc 1.76 Matthieu 2.5 Luc 3.2-3.16
3 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius Esaïe 40.3-40.5 Matthieu 3.3 Luc 3.4-3.6 Jean 3.28-3.36 Jean 1.19-1.34
4 fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum Luc 1.77 Jean 3.23 Matthieu 3.11 Matthieu 3.6 Actes 22.16
5 et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua Actes 19.18 Lévitique 26.40-26.42 Actes 2.38 1 Jean 1.8-1.10 Psaumes 32.5
6 et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat 2 Rois 1.8 Lévitique 11.22 Zacharie 13.4 Matthieu 3.4
7 et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eius Actes 13.25 Jean 1.27 Luc 3.16 Jean 3.28-3.31 Luc 7.6-7.7
8 ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto Actes 1.5 Actes 2.4 Actes 19.4-19.6 Joël 2.28 Matthieu 3.11
9 et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne Matthieu 2.23 Matthieu 3.13-3.17 Luc 3.21-3.22
10 et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipso Luc 3.22 Matthieu 3.16 Esaïe 64.1 Esaïe 42.1 Jean 1.31-1.34
11 et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacui Esaïe 42.1 Marc 9.7 Matthieu 3.17 Psaumes 2.7 Jean 3.16
12 et statim Spiritus expellit eum in desertum Matthieu 4.1-4.11 Luc 4.1-4.13
13 et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illi Matthieu 26.53 Hébreux 4.15 Exode 34.28 1 Timothée 3.16 Matthieu 4.10-4.11
14 postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni Dei Matthieu 4.23 Matthieu 4.12 Esaïe 61.1-61.3 Ephésiens 2.17 Luc 3.20
15 et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelio Galates 4.4 Ephésiens 1.10 Matthieu 3.2 Matthieu 4.17 Actes 20.21
16 et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores Matthieu 4.18-4.22 Jean 1.40-1.42 Matthieu 10.2 Luc 5.1-5.11 Marc 1.16-1.20
17 et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum Luc 5.10 Matthieu 4.19-4.20 Actes 2.38-2.41 Ezéchiel 47.10
18 et protinus relictis retibus secuti sunt eum Luc 5.11 Marc 10.28-10.31 Philippiens 3.8 Matthieu 19.27-19.30 Luc 14.33
19 et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retia Matthieu 4.21 Marc 5.37 Actes 12.2 Marc 9.2 Marc 10.35
20 et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum Matthieu 8.21-8.22 Marc 10.29 1 Rois 19.20 Matthieu 4.21-4.22 Deutéronome 33.9
21 et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos Matthieu 4.23 Marc 6.2 Marc 1.39 Matthieu 4.13 Luc 10.15
22 et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae Matthieu 7.28-7.29 Jérémie 23.29 Actes 9.21-9.22 Marc 7.3-7.13 Hébreux 4.12-4.13
23 et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavit Marc 5.2 Luc 4.33-4.37 Marc 9.25 Marc 7.25 Marc 1.34
24 dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei Actes 3.14 Matthieu 8.29 Apocalypse 3.7 Luc 4.34 Luc 1.35
25 et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homine Marc 1.34 Marc 9.25 Luc 4.41 Marc 3.11-3.12 Actes 16.17
26 et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eo Marc 9.20 Marc 9.26 Luc 9.42 Luc 11.22 Luc 9.39
27 et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt ei Luc 9.1 Matthieu 12.22-12.23 Marc 10.32 Luc 4.36 Marc 10.24
28 et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae Marc 1.45 Matthieu 4.24 Luc 4.17 Michée 5.4 Matthieu 9.31
29 et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Iohanne Luc 4.38-4.39 Matthieu 8.14-8.15 Marc 1.21 Marc 1.23 Luc 9.58
30 decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa 1 Corinthiens 9.5 Jean 11.3 Jacques 5.14-5.15 Marc 5.23
31 et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis Actes 9.41 Psaumes 116.12 Marc 5.41 Psaumes 103.1-103.3 Luc 8.2-8.3
32 vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes Matthieu 8.16 Luc 4.40 Matthieu 4.24 Marc 3.2 Marc 1.21
33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam Marc 1.5 Actes 13.44
34 et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eum Marc 3.12 Luc 4.41 Matthieu 4.23 Actes 16.16-16.18 Marc 1.25
35 et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat Luc 22.39-22.46 Ephésiens 6.18 Hébreux 5.7 Philippiens 2.5 Luc 5.16
36 et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant 37 et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt te Jean 12.19 Jean 3.26 Zacharie 11.11 Jean 11.48 Marc 1.5
38 et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veni Luc 4.43 Jean 16.28 Jean 17.4 Luc 2.49 Jean 17.8
39 et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciens Matthieu 4.23 Marc 1.21 Marc 7.30 Luc 4.43-4.44 Luc 4.41
40 et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare Marc 10.17 Luc 5.12-5.14 Matthieu 8.2-8.4 Marc 9.22-9.23 Matthieu 17.14
41 Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare Genèse 1.3 Matthieu 9.36 Marc 6.34 Hébreux 1.3 Marc 4.39
42 et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus est Marc 1.31 Psaumes 33.9 Jean 4.50-4.53 Matthieu 15.28 Jean 15.3
43 et comminatus ei statim eiecit illum Matthieu 9.30 Marc 7.36 Luc 8.56 Marc 5.43 Marc 3.12
44 et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illis Matthieu 8.4 Lévitique 14.1-14.32 Luc 17.14 Matthieu 23.2-23.3 Romains 15.4
45 at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique Marc 2.13 Matthieu 9.31 Jean 6.2 Marc 3.7 Matthieu 28.15

Cette Bible est dans le domaine public.