Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Marc 1.2     

Marc 1.2
Vulgate


1 initium evangelii Iesu Christi Filii DeiMatthieu 14.33 Matthieu 3.17 Jean 1.14 1 Jean 1.1-1.3 Jean 20.31
2 sicut scriptum est in Esaia propheta ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuamMalachie 3.1 Matthieu 11.10 Luc 1.76 Matthieu 3.1-3.11 Luc 7.27-7.28
3 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eiusEsaïe 40.3-40.5 Luc 3.4-3.6 Matthieu 3.3 Jean 3.28-3.36 Jean 1.19-1.34
4 fuit Iohannes in deserto baptizans et praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorumLuc 1.77 Luc 3.2-3.3 Matthieu 3.1-3.2 Actes 13.24-13.25 Actes 10.37
5 et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata suaLévitique 26.40-26.42 Actes 19.18 Josué 7.19 Jean 1.28 Jean 3.23
6 et erat Iohannes vestitus pilis cameli et zona pellicia circa lumbos eius et lucustas et mel silvestre edebat2 Rois 1.8 Lévitique 11.22 Zacharie 13.4 Matthieu 3.4
7 et praedicabat dicens venit fortior me post me cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calciamentorum eiusActes 13.25 Jean 1.27 Matthieu 3.14 Matthieu 3.11 Luc 3.16
8 ego baptizavi vos aqua ille vero baptizabit vos Spiritu SanctoActes 1.5 Joël 2.28 Actes 2.4 Actes 19.4-19.6 Actes 11.15-11.16
9 et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab IohanneMatthieu 2.23 Matthieu 3.13-3.17 Luc 3.21-3.22
10 et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos et Spiritum tamquam columbam descendentem et manentem in ipsoLuc 3.22 Matthieu 3.16 Esaïe 64.1 Esaïe 42.1 Jean 1.31-1.34
11 et vox facta est de caelis tu es Filius meus dilectus in te conplacuiEsaïe 42.1 Matthieu 3.17 Marc 9.7 Psaumes 2.7 2 Pierre 1.17-1.18
12 et statim Spiritus expellit eum in desertumMatthieu 4.1-4.11 Luc 4.1-4.13
13 et erat in deserto quadraginta diebus et quadraginta noctibus et temptabatur a Satana eratque cum bestiis et angeli ministrabant illiHébreux 4.15 Exode 34.28 Matthieu 26.53 Exode 24.18 Hébreux 2.17-2.18
14 postquam autem traditus est Iohannes venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium regni DeiMatthieu 4.23 Matthieu 4.12 Esaïe 61.1-61.3 Ephésiens 2.17 Luc 8.1
15 et dicens quoniam impletum est tempus et adpropinquavit regnum Dei paenitemini et credite evangelioGalates 4.4 Ephésiens 1.10 Matthieu 3.2 Actes 20.21 Matthieu 4.17
16 et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatoresJean 1.40-1.42 Matthieu 4.18-4.22 Marc 3.16 Luc 6.14 Jean 12.22
17 et dixit eis Iesus venite post me et faciam vos fieri piscatores hominumLuc 5.10 Matthieu 4.19-4.20 Actes 2.38-2.41 Ezéchiel 47.10
18 et protinus relictis retibus secuti sunt eumLuc 18.28-18.30 Luc 5.11 Marc 10.28-10.31 Philippiens 3.8 Matthieu 19.27-19.30
19 et progressus inde pusillum vidit Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius et ipsos in navi conponentes retiaActes 1.13 Marc 14.33 Marc 3.17 Matthieu 4.21 Marc 5.37
20 et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eumMatthieu 10.37 2 Corinthiens 5.16 Luc 14.26 Matthieu 8.21-8.22 Marc 10.29
21 et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eosMatthieu 4.23 Marc 6.2 Marc 1.39 Matthieu 4.13 Luc 13.10
22 et stupebant super doctrina eius erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribaeMatthieu 7.28-7.29 Jérémie 23.29 Luc 4.32 Jean 7.46 Matthieu 23.16-23.24
23 et erat in synagoga eorum homo in spiritu inmundo et exclamavitMatthieu 12.43 Marc 5.2 Luc 4.33-4.37 Marc 9.25 Marc 7.25
24 dicens quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus DeiActes 3.14 Matthieu 8.29 Luc 4.34 Apocalypse 3.7 Luc 1.35
25 et comminatus est ei Iesus dicens obmutesce et exi de homineMarc 1.34 Marc 9.25 Luc 4.35 Psaumes 50.16 Luc 4.41
26 et discerpens eum spiritus inmundus et exclamans voce magna exivit ab eoMarc 9.20 Marc 9.26 Luc 9.42 Luc 11.22 Luc 9.39
27 et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quae doctrina haec nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et oboediunt eiLuc 9.1 Matthieu 15.31 Marc 7.37 Luc 10.17-10.20 Matthieu 9.33
28 et processit rumor eius statim in omnem regionem GalilaeaeLuc 4.37 Marc 1.45 Matthieu 4.24 Luc 4.17 Michée 5.4
29 et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et IohanneLuc 4.38-4.39 Matthieu 8.14-8.15 Marc 1.21 Marc 1.23 Luc 9.58
30 decumbebat autem socrus Simonis febricitans et statim dicunt ei de illa1 Corinthiens 9.5 Jean 11.3 Jacques 5.14-5.15 Marc 5.23
31 et accedens elevavit eam adprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris et ministrabat eisActes 9.41 Marc 15.41 Psaumes 116.12 Marc 5.41 Psaumes 103.1-103.3
32 vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentesMatthieu 8.16 Luc 4.40 Matthieu 4.24 Marc 3.2 Marc 1.21
33 et erat omnis civitas congregata ad ianuamMarc 1.5 Actes 13.44
34 et curavit multos qui vexabantur variis languoribus et daemonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea quoniam sciebant eumMarc 3.12 Luc 4.41 Matthieu 4.23 Actes 16.16-16.18 Marc 1.25
35 et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabatEphésiens 6.18 Luc 22.39-22.46 Hébreux 5.7 Philippiens 2.5 Marc 6.46-6.48
36 et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant 37 et cum invenissent eum dixerunt ei quia omnes quaerunt teJean 12.19 Jean 3.26 Zacharie 11.11 Jean 11.48 Marc 1.5
38 et ait illis eamus in proximos vicos et civitates ut et ibi praedicem ad hoc enim veniLuc 4.43 Jean 16.28 Jean 9.4 Luc 4.18-4.21 Jean 17.4
39 et erat praedicans in synagogis eorum et omni Galilaea et daemonia eiciensMatthieu 4.23 Marc 1.21 Marc 7.30 Luc 4.43-4.44 Luc 4.41
40 et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundareMatthieu 8.2-8.4 Marc 10.17 Luc 5.12-5.14 Matthieu 17.14 Marc 9.22-9.23
41 Iesus autem misertus eius extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundareGenèse 1.3 Matthieu 9.36 Hébreux 2.17 Hébreux 4.15 Marc 5.41
42 et cum dixisset statim discessit ab eo lepra et mundatus estMarc 5.29 Marc 1.31 Psaumes 33.9 Jean 4.50-4.53 Matthieu 15.28
43 et comminatus ei statim eiecit illumMatthieu 9.30 Marc 7.36 Luc 8.56 Marc 5.43 Marc 3.12
44 et dicit ei vide nemini dixeris sed vade ostende te principi sacerdotum et offer pro emundatione tua quae praecepit Moses in testimonium illisMatthieu 8.4 Lévitique 14.1-14.32 Luc 17.14 Luc 5.14 1 Corinthiens 10.11
45 at ille egressus coepit praedicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undiqueMarc 2.13 Matthieu 9.31 Jean 6.2 Luc 5.15-5.17 Tite 1.10

Cette Bible est dans le domaine public.