Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Lévitique 9.20     

Lévitique 9.20
Vulgate


1 facto autem octavo die vocavit Moses Aaron et filios eius ac maiores natu Israhel dixitque ad AaronMatthieu 28.1 Lévitique 14.10 Lévitique 15.14 Ezéchiel 43.26-43.27 Lévitique 15.29
2 tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum utrumque inmaculatos et offer illos coram DominoLévitique 4.3 Lévitique 8.14 Hébreux 10.10-10.14 Lévitique 8.18 Exode 29.1
3 et ad filios Israhel loqueris tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustumEsdras 6.17 1 Pierre 2.24 Lévitique 4.23 Apocalypse 5.9 Tite 2.14
4 bovem et arietem pro pacificis et immolate eos coram Domino in sacrificio singulorum similam oleo conspersam offerentes hodie enim Dominus apparebit vobisExode 29.43 Lévitique 9.23 Lévitique 9.6 Exode 40.34-40.35 Nombres 14.10
5 tulerunt ergo cuncta quae iusserat Moses ad ostium tabernaculi ubi cum omnis staret multitudoExode 19.17 1 Chroniques 15.3 Néhémie 8.1 Deutéronome 31.12 2 Chroniques 5.2-5.3
6 ait Moses iste est sermo quem praecepit Dominus facite et apparebit vobis gloria eiusExode 24.16 Lévitique 9.23 Ezéchiel 43.2 2 Chroniques 5.13-5.14 Exode 40.34-40.35
7 dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut praecepit DominusHébreux 5.3 Hébreux 5.1 Lévitique 4.3 Hébreux 9.7 Lévitique 8.34
8 statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suoLévitique 4.1-4.12 Lévitique 1.4-1.5 Lévitique 4.29
9 cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eiusLévitique 8.15 Lévitique 4.6-4.7 Lévitique 4.25 Lévitique 4.17-4.18 Hébreux 9.22-9.23
10 adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro peccato adolevit super altare sicut praeceperat Dominus MosiPsaumes 51.17 Lévitique 3.9-3.11 Lévitique 4.8-4.12 Esaïe 57.15 Lévitique 3.3-3.5
11 carnes vero et pellem eius extra castra conbusit igniLévitique 4.11-4.12 Lévitique 8.17 Lévitique 4.21 Hébreux 13.11-13.12 Lévitique 16.27-16.28
12 immolavit et holocausti victimam obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius quem fudit per altaris circuitumEphésiens 5.2 Lévitique 8.18-8.21 Ephésiens 5.25-5.27 Lévitique 1.1-1.17
13 ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite et membris singulis obtulerunt quae omnia super altare cremavit igni 14 lotis prius aqua intestinis et pedibusLévitique 8.21
15 et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque altariLévitique 4.27-4.31 Hébreux 5.3 Hébreux 2.17 Lévitique 9.3 Nombres 28.1-28.29
16 fecit holocaustumLévitique 9.12-9.14 Hébreux 10.1-10.22 Lévitique 8.18-8.21 Lévitique 1.1-1.13
17 addens in sacrificio libamenta quae pariter offeruntur et adolens ea super altare absque caerimoniis holocausti matutiniLévitique 2.1-2.2 Lévitique 9.1 Exode 29.38-29.42 Galates 2.20 Lévitique 3.5
18 immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in circuituColossiens 1.20 Romains 5.1 Ephésiens 2.14-2.17 Romains 5.10 Lévitique 3.1-3.17
19 adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecorisLévitique 3.5 Lévitique 9.10 Lévitique 3.9 Lévitique 3.16
20 posuerunt super pectora cumque cremati essent adipes in altariLévitique 7.29-7.34 Lévitique 3.14-3.17
21 pectora eorum et armos dextros separavit Aaron elevans coram Domino sicut praeceperat MosesLévitique 7.30-7.34 Lévitique 7.24 Luc 2.13 1 Pierre 4.11 Exode 29.24
22 et tendens manum contra populum benedixit eis sicque conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis descenditDeutéronome 21.5 Luc 24.50 Nombres 6.23-6.27 Hébreux 7.6-7.7 2 Corinthiens 13.14
23 ingressi autem Moses et Aaron tabernaculum testimonii et deinceps egressi benedixerunt populo apparuitque gloria Domini omni multitudiniLévitique 9.6 Nombres 16.19 Luc 1.21-1.22 Hébreux 9.24-9.28 Nombres 14.10
24 et ecce egressus ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes qui erant super altare quod cum vidissent turbae laudaverunt Dominum ruentes in facies suasJuges 6.21 1 Rois 18.38-18.39 Juges 13.19-13.20 1 Chroniques 21.26 Esdras 3.11

Cette Bible est dans le domaine public.