Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Genèse 14.11     

Genèse 14.11
Vulgate


1 factum est autem in illo tempore ut Amrafel rex Sennaar et Arioch rex Ponti et Chodorlahomor rex Aelamitarum et Thadal rex GentiumGenèse 10.10 Genèse 11.2 Genèse 10.22 Esaïe 11.11 Ezéchiel 32.24
2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Balae ipsa est SegorGenèse 13.10 Genèse 10.19 Deutéronome 29.23 Esaïe 1.9-1.10 Esaïe 15.5
3 omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare SalisJosué 3.16 Nombres 34.12 Deutéronome 3.17 Genèse 19.24 Psaumes 107.34
4 duodecim enim annis servierant Chodorlahomor et tertiodecimo anno recesserunt ab eoEzéchiel 17.15 Genèse 9.25-9.26
5 igitur anno quartodecimo venit Chodorlahomor et reges qui erant cum eo percusseruntque Rafaim in Astharothcarnaim et Zuzim cum eis et Emim in SavecariathaimDeutéronome 3.11 Genèse 15.20 Deutéronome 1.4 Deutéronome 2.10-2.11 Psaumes 106.22
6 et Chorreos in montibus Seir usque ad campestria Pharan quae est in solitudineDeutéronome 2.22 Genèse 21.21 Deutéronome 2.12 Nombres 13.3 Nombres 12.16
7 reversique sunt et venerunt ad fontem Mesfat ipsa est Cades et percusserunt omnem regionem Amalechitarum et Amorreum qui habitabat in Asasonthamar2 Chroniques 20.2 Genèse 20.1 Genèse 16.14 Nombres 20.1 1 Samuel 30.1-30.31
8 et egressi sunt rex Sodomorum et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Balae quae est Segor et direxerunt contra eos aciem in valle SilvestriGenèse 19.20 Genèse 13.10 Genèse 19.22 Genèse 14.2-14.3 Genèse 14.10
9 scilicet adversum Chodorlahomor regem Aelamitarum et Thadal regem Gentium et Amrafel regem Sennaar et Arioch regem Ponti quattuor reges adversus quinque 10 vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis itaque rex Sodomorum et Gomorrae terga verterunt cecideruntque ibi et qui remanserant fugerunt ad montemGenèse 19.17 Genèse 19.30 Genèse 11.3 Josué 8.24 Esaïe 24.18
11 tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrae et universa quae ad cibum pertinent et abieruntGenèse 14.16 Genèse 14.21 Deutéronome 28.35 Deutéronome 28.31 Genèse 12.5
12 necnon et Loth et substantiam eius filium fratris Abram qui habitabat in SodomisGenèse 11.27 Genèse 12.5 Apocalypse 18.4 Apocalypse 3.19 1 Timothée 6.9-6.11
13 et ecce unus qui evaserat nuntiavit Abram Hebraeo qui habitabat in convalle Mambre Amorrei fratris Eschol et fratris Aner hii enim pepigerant foedus cum AbramGenèse 13.18 Genèse 14.24 Genèse 40.15 Jonas 1.9 2 Corinthiens 11.22
14 quod cum audisset Abram captum videlicet Loth fratrem suum numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est eos usque DanJuges 18.29 Genèse 15.3 Ecclésiaste 2.7 Deutéronome 34.1 Genèse 17.27
15 et divisis sociis inruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est usque Hoba quae est ad levam DamasciEsaïe 41.2-41.3 Actes 9.2 Deutéronome 15.2 1 Rois 15.18 Psaumes 112.5
16 reduxitque omnem substantiam et Loth fratrem suum cum substantia illius mulieres quoque et populum1 Samuel 30.18-30.19 1 Samuel 30.8 Genèse 14.11-14.12 Genèse 12.2 Esaïe 41.2
17 egressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum qui cum eo erant in valle Save quae est vallis Regis2 Samuel 18.18 Juges 11.34 Proverbes 19.4 Hébreux 7.1 1 Samuel 18.6
18 at vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimiPsaumes 110.4 Hébreux 5.6 Hébreux 5.10 Hébreux 6.20-7.3 Psaumes 57.2
19 benedixit ei et ait benedictus Abram Deo excelso qui creavit caelum et terramGenèse 14.22 Hébreux 7.6-7.7 Matthieu 11.25 Ephésiens 1.6 Genèse 48.9-48.16
20 et benedictus Deus excelsus quo protegente hostes in manibus tuis sunt et dedit ei decimas ex omnibusGenèse 28.22 Luc 18.12 Genèse 24.27 Malachie 3.10 Nombres 28.26
21 dixit autem rex Sodomorum ad Abram da mihi animas cetera tolle tibi 22 qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terraeExode 6.8 Daniel 12.7 Apocalypse 10.5-10.6 Psaumes 24.1 Deutéronome 32.40
23 quod a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt ne dicas ego ditavi Abram2 Rois 5.16 Esther 9.15-9.16 2 Rois 5.20 2 Corinthiens 11.9-11.12 1 Rois 13.8
24 exceptis his quae comederunt iuvenes et partibus virorum qui venerunt mecum Aner Eschol et Mambre isti accipient partes suasProverbes 3.27 Romains 13.7-13.8 Matthieu 7.12 1 Corinthiens 9.14-9.15 1 Timothée 5.18

Cette Bible est dans le domaine public.