Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 48     

Jérémie 48
Vulgate


Prophétie sur Moab

1 ad Moab haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vae super Nabo quoniam vastata est et confusa capta est Cariathaim confusa est fortis et tremuit
2 non est ultra exultatio in Moab contra Esebon cogitaverunt malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens conticesces sequeturque te gladius
3 vox clamoris de Oronaim vastitas et contritio magna
4 contrita est Moab adnuntiate clamorem parvulis eius
5 per ascensum enim Luaith plorans ascendet in fletu quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt
6 fugite salvate animas vestras et eritis quasi myrice in deserto
7 pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis tu quoque capieris et ibit Chamos in transmigrationem sacerdotes eius et principes eius simul
8 et veniet praedo ad omnem urbem et urbs nulla salvabitur et peribit vallis et dissipabuntur campestria quoniam dixit Dominus
9 date florem Moab quia floriens egredietur et civitates eius desertae erunt et inhabitabiles
10 maledictus qui facit opus Domini fraudulenter et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine
11 fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit idcirco permansit gustus eius in eo et odor eius non est inmutatus
12 propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum et sternent eum et vasa eius exhaurient et lagoenas eorum conlident
13 et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israhel a Bethel in qua habebat fiduciam
14 quomodo dicitis fortes sumus et viri robusti ad proeliandum
15 vastata est Moab et civitates illius ascenderunt et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem ait Rex Dominus exercituum nomen ei
16 prope est interitus Moab ut veniat et malum eius velociter adcurret nimis
17 consolamini eum omnes qui estis in circuitu eius et universi qui scitis nomen eius dicite quomodo confracta est virga fortis baculus gloriosus
18 descende de gloria et sede in siti habitatio filiae Dibon quoniam vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones tuas
19 in via sta et prospice habitatio Aroer interroga fugientem et eum qui evasit dic quid accidit
20 confusus est Moab quoniam victus est ululate et clamate adnuntiate in Arnon quoniam vastata est Moab
21 et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iaesa et super Mefath
22 et super Dibon et super Nabo et super domum Deblathaim
23 et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon
24 et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab quae longe et quae prope sunt
25 abscisum est cornu Moab et brachium eius contritum est ait Dominus
26 inebriate eum quoniam contra Dominum erectus est et adlidet manum Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipse
27 fuit enim in derisum tibi Israhel quasi inter fures repperisses eum propter verba ergo tua quae adversum illum locutus es captivus duceris
28 relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis
29 audivimus superbiam Moab superbus est valde sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius
30 ego scio ait Dominus iactantiam eius et quod non sit iuxta eam virtus eius nec iuxta quod poterat conata sit facere
31 ideo super Moab heiulabo et ad Moab universam clamabo ad viros muri fictilis lamentantes
32 de planctu Iazer plorabo tibi vinea Sobema propagines tuae transierunt mare usque ad mare Iazer pervenerunt super messem tuam et vindemiam tuam praedo inruit
33 ablata est laetitia et exultatio de Carmelo et de terra Moab et vinum de torcularibus sustuli nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit
34 de clamore Esebon usque Eleale et Iaesa dederunt vocem suam a Segor usque ad Oronaim vitula conternante aquae quoque Namrim pessimae erunt
35 et auferam de Moab ait Dominus offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius
36 propterea cor meum ad Moab quasi tibiae resonabit et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit idcirco perierunt
37 omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit in cunctis manibus conligatio et super omne dorsum cilicium
38 super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus
39 quomodo victa est et ululaverunt quomodo deiecit cervicem Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu suo
40 haec dicit Dominus ecce quasi aquila evolabit et extendet alas suas ad Moab
41 capta est Carioth et munitiones conprehensae sunt et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis
42 et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum gloriatus est
43 pavor et fovea et laqueus super te o habitator Moab ait Dominus
44 qui fugit a facie pavoris cadet in foveam et qui conscenderit de fovea capietur laqueo adducam enim super Moab annum visitationis eorum dicit Dominus
45 in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultus
46 vae tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem
47 et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait Dominus hucusque iudicia Moab

Cette Bible est dans le domaine public.