Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Josué 18.3     

Josué 18.3
Vulgate


1 congregatique sunt omnes filii Israhel in Silo ibique fixerunt tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiectaJosué 19.51 1 Samuel 1.3 Jérémie 26.6 Josué 21.2 Juges 18.31
2 remanserant autem filiorum Israhel septem tribus quae necdum acceperant possessiones suas 3 ad quos Iosue ait usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendam terram quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobisJuges 18.9 Philippiens 3.13-3.14 Proverbes 2.2-2.6 Proverbes 15.19 Proverbes 13.4
4 eligite de singulis tribubus ternos viros ut mittam eos et pergant atque circumeant terram et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis referantque ad me quod descripserintNombres 1.4 Josué 3.12 Josué 18.9 Josué 4.2 Josué 18.3
5 dividite vobis terram in septem partes Iudas sit in terminis suis ab australi plaga et domus Ioseph ab aquiloneJosué 19.1-19.9 Josué 16.1-16.10 Josué 15.1-15.12
6 mediam inter hos terram in septem partes describite et huc venietis ad me ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortemJosué 14.2 Josué 18.10 Psaumes 105.11 Proverbes 18.18 Nombres 33.54
7 quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium Domini est eorum hereditas Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam quas dedit eis Moses famulus DominiJosué 13.33 Nombres 18.20 Deutéronome 3.12-3.17 Nombres 32.29-32.41 Deutéronome 10.9
8 cumque surrexissent viri ut pergerent ad describendam terram praecepit eis Iosue dicens circuite terram et describite eam ac revertimini ad me ut hic coram Domino Deo in Silo mittam vobis sortem1 Samuel 14.41 Josué 14.1-14.2 Actes 1.24-1.26 Josué 13.7 Josué 18.10
9 itaque perrexerunt et lustrantes eam in septem partes diviserunt scribentes in volumine reversique sunt ad Iosue in castra SiloActes 13.19
10 qui misit sortes coram Domino in Silo divisitque terram filiis Israhel in septem partesJosué 18.6 Actes 26.18 Ezéchiel 48.29 Colossiens 1.12 Psaumes 16.5-16.6
11 et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas ut possiderent terram inter filios Iuda et filios IosephJosué 15.1-15.8 Deutéronome 10.1-10.22 Deutéronome 13.12 Josué 16.1-16.10
12 fuitque terminus eorum contra aquilonem ab Iordane pergens iuxta latus Hiericho septentrionalis plagae et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens in solitudinem BethavenJosué 16.1 Josué 7.2 Josué 3.16 Osée 4.15 Josué 2.1
13 atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem ipsa est Bethel descenditque in Atharothaddar in montem qui est ad meridiem Bethoron inferiorisGenèse 28.19 Josué 16.2-16.3 Josué 21.22 Josué 16.5 Juges 1.22-1.26
14 et inclinatur circumiens contra mare a meridie montis qui respicit Bethoron contra africum suntque exitus eius in Cariathbaal quae vocatur et Cariathiarim urbem filiorum Iuda haec est plaga contra mare et occidentemJosué 15.9 Josué 15.60 1 Samuel 7.1-7.2 2 Samuel 6.2 1 Chroniques 13.5-13.6
15 a meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare et pervenit usque ad fontem aquarum NepthoaJosué 15.9
16 descenditque in partem montis qui respicit vallem filiorum Ennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Rafaim descenditque Gehennom id est vallis Ennom iuxta latus Iebusei ad austrum et pervenit ad fontem Rogel2 Rois 23.10 Josué 15.7-15.8 Esaïe 30.33 Josué 15.63 1 Chroniques 14.9
17 transiens ad aquilonem et egrediens ad Aensemes id est fontem SolisJosué 15.6
18 et pertransit usque ad tumulos qui sunt e regione ascensus Adommim descenditque ad Abenboen id est lapidem Boen filii Ruben et pertransit ex latere aquilonis ad campestria descenditque in planitiemJosué 15.6 Josué 15.61
19 et praetergreditur contra aquilonem Bethagla suntque exitus eius contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Iordanis ad australem plagamJosué 15.2 Genèse 14.3 Esaïe 11.15 Josué 12.3 Deutéronome 3.17
20 qui est terminus illius ab oriente haec est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu et familias singulas 21 fueruntque civitates eius Hiericho et Bethagla et vallis CasisJosué 18.12 Josué 2.1 Luc 19.1 Josué 6.1 Josué 15.6
22 Betharaba et Semaraim et BethelJosué 15.6 Josué 18.18 1 Rois 12.29-12.32 Genèse 10.18 2 Chroniques 13.4
23 Avim et Affara et Ofra1 Samuel 13.17
24 villa Emona et Ofni et Gabee civitates duodecim et villae earumEsdras 2.26 Josué 21.17 Esaïe 10.29 Néhémie 7.30
25 Gabaon et Rama et BerothJosué 9.17 Esaïe 28.21 Josué 10.2 Josué 15.34 Matthieu 27.57
26 et Mesfe Cafera et AmmosaJosué 9.17 Juges 10.17 Esdras 2.25
27 et Recem Iarafel et Tharala 28 et Sela Eleph et Iebus quae est Hierusalem Gabaath et Cariath civitates quattuordecim et villae earum haec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas2 Samuel 21.14 Josué 15.8 1 Samuel 13.15-13.16 Nombres 33.54 Osée 10.9

Cette Bible est dans le domaine public.