Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jacques 3.17     

Jacques 3.17
Vulgate


1 nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitisMatthieu 23.13 2 Timothée 1.11 1 Pierre 5.3 2 Corinthiens 5.10 1 Timothée 1.7
2 in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpusJacques 1.26 Matthieu 12.37 1 Pierre 3.10 Proverbes 13.3 Jacques 3.5-3.6
3 si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimusPsaumes 32.9 Psaumes 39.1 Jacques 1.26 Esaïe 37.29 2 Rois 19.28
4 ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis volueritActes 27.14-27.38 Psaumes 107.25-107.27 Jonas 1.4 Matthieu 8.24
5 ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incenditJérémie 9.3-9.8 Psaumes 17.10 Psaumes 52.1-52.2 Psaumes 73.8-73.9 Psaumes 12.2-12.4
6 et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehennaProverbes 16.27 Marc 7.20-7.22 Marc 7.15 Matthieu 15.11-15.20 Matthieu 12.32-12.36
7 omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana 8 linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortiferoRomains 3.13 Psaumes 140.3 Jacques 3.6 Psaumes 55.21 Ecclésiaste 10.11
9 in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt1 Corinthiens 11.7 Genèse 1.26-1.27 Matthieu 26.74 Psaumes 145.21 Actes 2.26
10 ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri1 Pierre 3.9 1 Corinthiens 3.3 Psaumes 50.16-50.20 Genèse 20.9 Romains 12.14
11 numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam 12 numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquamLuc 6.43-6.44 Matthieu 7.16-7.20 Jérémie 2.21 Matthieu 12.33 Romains 11.16-11.18
13 quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiaeJacques 2.18 1 Pierre 2.12 Psaumes 107.43 Jacques 1.21 Ecclésiaste 8.5
14 quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatemJacques 3.16 Philippiens 2.3 2 Corinthiens 12.20 Philippiens 1.15 1 Corinthiens 3.3
15 non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolicaJacques 1.17 Jude 1.19 2 Corinthiens 1.12 1 Timothée 4.1 Jacques 1.5
16 ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum1 Corinthiens 3.3 Jacques 3.14 Galates 5.20 1 Jean 3.12 Actes 19.29
17 quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulationeJacques 1.17 Romains 12.9 1 Corinthiens 2.6-2.7 Jacques 1.5 1 Corinthiens 13.4-13.7
18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacemMatthieu 5.9 Philippiens 1.11 Esaïe 32.16-32.17 Galates 6.8 Hébreux 12.11

Cette Bible est dans le domaine public.