Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jacques 3     

Jacques 3
Vulgate


1 nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis Matthieu 23.13 2 Timothée 1.11 1 Pierre 5.3 1 Corinthiens 12.28 Luc 12.47-12.48
2 in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus Jacques 1.26 Matthieu 12.37 1 Pierre 3.10 Proverbes 13.3 Jacques 3.5-3.6
3 si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus Psaumes 32.9 Psaumes 39.1 Jacques 1.26 Esaïe 37.29 2 Rois 19.28
4 ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit Actes 27.14-27.38 Psaumes 107.25-107.27 Jonas 1.4 Matthieu 8.24
5 ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit Jérémie 9.3-9.8 Psaumes 17.10 Psaumes 73.8-73.9 Psaumes 52.1-52.2 Proverbes 18.21
6 et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna Proverbes 16.27 Marc 7.15 Marc 7.20-7.22 Matthieu 15.11-15.20 Colossiens 3.8-3.9
7 omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana 8 linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero Romains 3.13 Psaumes 140.3 Jacques 3.6 Psaumes 57.4 Psaumes 55.21
9 in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt 1 Corinthiens 11.7 Matthieu 26.74 Genèse 1.26-1.27 Actes 2.26 Ecclésiaste 7.22
10 ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri 1 Pierre 3.9 1 Corinthiens 3.3 Jérémie 7.4-7.10 2 Samuel 13.12 Psaumes 50.16-50.20
11 numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam 12 numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam Luc 6.43-6.44 Matthieu 7.16-7.20 Matthieu 12.33 Romains 11.16-11.18 Jérémie 2.21
13 quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae Jacques 2.18 1 Pierre 2.12 Ecclésiaste 8.5 Matthieu 21.5 Psaumes 107.43
14 quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem Jacques 3.16 Philippiens 2.3 2 Corinthiens 12.20 Philippiens 1.15 1 Corinthiens 3.3
15 non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica Jacques 1.17 Jude 1.19 1 Corinthiens 3.19 Philippiens 3.19 2 Corinthiens 1.12
16 ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum 1 Corinthiens 3.3 Jacques 3.14 Galates 5.20 1 Jean 3.12 Actes 19.29
17 quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione Jacques 1.17 1 Corinthiens 2.6-2.7 Romains 12.9 1 Corinthiens 13.4-13.7 1 Jean 3.3
18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem Matthieu 5.9 Philippiens 1.11 Esaïe 32.16-32.17 Proverbes 11.30 Galates 6.8

Cette Bible est dans le domaine public.