Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Galates 3.29     

Galates 3.29
Vulgate


1 o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixusHébreux 5.9 Ephésiens 4.14 1 Corinthiens 11.26 Ephésiens 5.15 2 Corinthiens 10.5
2 hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fideiGalates 3.14 Actes 2.38 Actes 15.8 Actes 19.2-19.6 Actes 10.44-10.47
3 sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummaminiGalates 5.4-5.8 Galates 4.7-4.10 Hébreux 9.9-9.10 Galates 6.12-6.14 Hébreux 7.16-7.19
4 tanta passi estis sine causa si tamen sine causa2 Jean 1.8 Hébreux 10.32-10.39 2 Pierre 2.20-2.22 Hébreux 6.4-6.6 Ezéchiel 18.24
5 qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei1 Corinthiens 1.4-1.5 Galates 3.2 Actes 19.11-19.12 Actes 14.3 Actes 14.9-14.10
6 sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiamGenèse 15.6 Romains 4.24 Romains 4.3-4.6 Jacques 2.23 Romains 4.21-4.22
7 cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii AbrahaeGalates 3.9 Galates 3.26-3.29 Psaumes 100.3 Romains 4.24 Romains 9.7-9.8
8 providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentesGenèse 12.3 Hébreux 4.2 Genèse 22.18 Apocalypse 11.15 Genèse 49.10
9 igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli AbrahamRomains 4.11 Romains 4.16 Galates 4.28 Galates 3.29 Galates 3.7-3.8
10 quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat eaDeutéronome 27.26 Jérémie 11.3 Luc 18.9-18.13 Deutéronome 11.26-11.28 Ezéchiel 18.4
11 quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivitHabakuk 2.4 Hébreux 10.38 Romains 1.17 Galates 2.16 Apocalypse 7.14-7.15
12 lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illisLévitique 18.5 Romains 10.5-10.6 Romains 11.6 Néhémie 9.29 Romains 4.14
13 Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in lignoDeutéronome 21.23 1 Pierre 2.24 Galates 4.5 1 Pierre 1.18-1.21 1 Jean 4.10
14 ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidemActes 2.33 Galates 3.2 Jean 7.39 Esaïe 32.15 Ezéchiel 36.26-36.27
15 fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinatHébreux 9.17 1 Corinthiens 15.32 Romains 3.5 Romains 6.19
16 Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est ChristusGenèse 12.7 Luc 1.55 Genèse 49.10 Romains 4.16 Romains 4.13
17 hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionemGenèse 15.13 Job 40.8 Genèse 17.7-17.8 Galates 3.15 1 Corinthiens 7.29
18 nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit DeusLuc 1.54-1.55 Psaumes 105.6-105.12 Galates 2.21 Galates 3.16 Luc 1.72-1.73
19 quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatorisActes 7.53 Galates 3.16 Hébreux 2.2 Deutéronome 5.5 Romains 7.7-7.13
20 mediator autem unius non est Deus autem unus est1 Timothée 2.5 Job 9.33 Hébreux 12.24 Hébreux 9.15 Deutéronome 6.4
21 lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitiaGalates 2.21 Romains 10.3-10.6 Romains 3.20-3.22 Romains 9.31 Galates 2.17
22 sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibusRomains 11.32 Hébreux 9.15 Galates 3.23 1 Jean 2.25 Romains 3.9-3.20
23 prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda eratGalates 3.24-3.25 Romains 11.32 Romains 3.19 1 Corinthiens 9.20-9.21 Romains 6.14-6.15
24 itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemurGalates 2.16 Romains 10.4 Colossiens 2.17 Romains 3.20-3.22 Romains 7.7-7.9
25 at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogoRomains 7.4 Hébreux 10.15-10.18 Romains 6.14 Hébreux 8.3-8.13 Galates 4.1-4.6
26 omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu2 Corinthiens 6.18 1 Jean 3.1-3.2 Ephésiens 1.5 Galates 4.5-4.6 Philippiens 2.15
27 quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistisRomains 13.14 Romains 6.3-6.4 1 Corinthiens 12.13 Actes 2.38 1 Pierre 3.21
28 non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo IesuColossiens 3.11 1 Corinthiens 12.12-12.13 Galates 5.6 Romains 4.11-4.12 Jean 10.16
29 si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredesRomains 9.7-9.8 Ephésiens 3.6 Galates 4.22-4.31 Romains 8.17 Galates 3.7

Cette Bible est dans le domaine public.