Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jean 9.21     

Jean 9.21
Vulgate


1 et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate 2 et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nascereturLuc 13.2 Jean 9.34 Actes 28.4
3 respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illoJean 11.4 Job 22.5-22.30 Job 42.7 Job 1.8-1.12 Job 21.27
4 me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operariJean 12.35 Ephésiens 5.16 Ecclésiaste 9.10 Galates 6.10 Jean 4.34
5 quamdiu in mundo sum lux sum mundiJean 8.12 Jean 12.46 Jean 1.4-1.9 Jean 3.19-3.21 Malachie 4.2
6 haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eiusMarc 8.23 Marc 7.33 Apocalypse 3.18
7 et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit vidensEsaïe 35.5 Jean 11.37 Jean 9.11 Néhémie 3.15 Esaïe 8.6
8 itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est1 Samuel 2.8 Luc 18.35 Luc 16.20-16.22 Marc 10.46 1 Samuel 21.11
9 alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sum 10 dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibiJean 3.9 Jean 9.26 Ecclésiaste 11.5 Jean 9.15 Marc 4.27
11 respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidiJean 9.6-9.7 Jean 9.27 Jérémie 36.17
12 dixerunt ei ubi est ille ait nescioJean 7.11 Exode 2.18-2.20 Jean 5.11-5.13
13 adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fueratJean 11.57 Jean 12.42 Jean 11.46-11.47 Jean 8.3-8.8 Jean 12.19
14 erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eiusJean 5.9 Jean 7.21-7.23 Luc 6.1-6.11 Marc 2.23-3.6 Jean 5.16
15 iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et videoJean 9.26-9.27 Jean 9.10-9.11
16 dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eisJean 7.43 Jean 10.19 Matthieu 12.2 Jean 7.12 Jean 3.2
17 dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta estJean 6.14 Jean 4.19 Matthieu 21.11 Actes 10.38 Actes 3.22-3.26
18 non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui videratHébreux 4.11 Jean 12.37-12.40 Jean 1.19 Esaïe 26.11 Hébreux 3.15-3.19
19 et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videtActes 4.14 Actes 3.10 Jean 9.8-9.9
20 responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est 21 quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur 22 haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieretJean 7.13 Jean 16.2 Luc 6.22 Jean 9.34 Jean 19.38
23 propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogateJean 9.21
24 vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator estJean 9.16 Josué 7.19 Romains 10.2-10.4 Jean 14.30 Jean 16.2
25 dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video1 Jean 5.10 Jean 5.11 Jean 9.30
26 dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos 27 respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieriLuc 22.67 Jean 9.10-9.15
28 maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumusRomains 2.17 Matthieu 27.39 1 Corinthiens 4.12 Jean 9.34 Jean 7.47-7.52
29 nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sitJean 8.14 Actes 22.22 Psaumes 103.7 Matthieu 26.61 Actes 26.22
30 respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculosJean 12.37 Jean 3.10 Esaïe 29.18 Esaïe 29.14 2 Corinthiens 4.6
31 scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exauditProverbes 15.29 Proverbes 28.9 Esaïe 1.15 Psaumes 145.19 Zacharie 7.13
32 a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci natiEsaïe 64.4 Apocalypse 16.18 Luc 1.70 Job 20.4
33 nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquamJean 9.16 Jean 3.2 Actes 5.38-5.39
34 responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum forasJean 9.22 Jean 9.2 Psaumes 51.5 Luc 18.17 Job 25.4
35 audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei1 Jean 5.13 Jean 10.36 Jean 20.31 Psaumes 2.7 Jean 20.28
36 respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eumRomains 10.14 Cantique 5.9 Jean 1.38 Proverbes 30.3-30.4 Matthieu 11.3
37 et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse estJean 4.26 Matthieu 11.25 Jean 7.17 Psaumes 25.14 Actes 10.31-10.33
38 at ille ait credo Domine et procidens adoravit eumMatthieu 14.33 Matthieu 28.9 Matthieu 28.17 Jean 20.28 Apocalypse 5.9-5.14
39 dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiantJean 3.19 Luc 4.18 Jean 8.12 Actes 26.18 Jean 12.46
40 et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumusApocalypse 3.17 Matthieu 15.12-15.14 Romains 2.19-2.22 Luc 11.39-11.54 Jean 7.47-7.52
41 dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manetEsaïe 5.21 Jean 15.22-15.24 1 Jean 1.8-1.10 Proverbes 26.12 Hébreux 10.26

Cette Bible est dans le domaine public.