Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jean 13.18     

Jean 13.18
Vulgate


1 ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eosJean 13.34 Jean 16.28 Jean 12.23 Jean 13.3 1 Jean 4.19
2 et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis ScariotisActes 5.3 Luc 22.31 Jean 6.70-6.71 Jean 13.4 Ephésiens 2.3
3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vaditJean 8.42 Jean 17.2 Jean 16.27-16.28 Matthieu 11.27 Matthieu 28.18
4 surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit seLuc 22.27 Luc 12.37 2 Corinthiens 8.9 Luc 17.7 Philippiens 2.6-2.8
5 deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctusLuc 7.44 Genèse 18.4 Genèse 19.2 1 Timothée 5.10 2 Rois 3.11
6 venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedesLuc 5.8 Matthieu 3.11-3.14 Jean 1.27
7 respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem posteaJean 12.16 Daniel 12.12 Jean 14.26 Daniel 12.8 Jacques 5.7-5.11
8 dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecumTite 3.5 Hébreux 10.22 1 Corinthiens 6.11 Actes 22.16 Ezéchiel 36.25
9 dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caputPsaumes 51.7 Psaumes 51.2 Hébreux 10.22 1 Pierre 3.21 Matthieu 27.24
10 dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnesJean 15.3 2 Corinthiens 5.17 2 Corinthiens 7.1 1 Jean 1.7-1.10 Hébreux 9.10
11 sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnesJean 2.25 Jean 13.18 Jean 13.21 Jean 17.12 Jean 13.2
12 postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobisJean 13.7 Jean 13.4 Matthieu 13.51 Ezéchiel 24.19 Marc 4.13
13 vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenimPhilippiens 2.11 1 Corinthiens 12.3 Luc 6.46 Jean 11.28 1 Corinthiens 8.6
14 si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes1 Pierre 5.5 Luc 22.26-22.27 Hébreux 5.8-5.9 Galates 5.13 1 Pierre 4.1
15 exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatisMatthieu 11.29 Ephésiens 5.2 1 Pierre 2.21 Romains 15.5 1 Jean 2.6
16 amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illumJean 15.20 Luc 6.40 Matthieu 10.24-10.25 Jean 3.5 Jean 3.3
17 si haec scitis beati eritis si feceritis eaLuc 11.28 Matthieu 7.24-7.25 Jacques 1.25 Galates 5.6 Ezéchiel 36.27
18 non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suumPsaumes 41.9 Jean 17.12 Matthieu 26.23 Jean 13.26 Marc 14.20
19 amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sumJean 14.29 Jean 16.4 Luc 21.13 Matthieu 24.25 Esaïe 43.10
20 amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misitLuc 10.16 Marc 9.37 Luc 9.48 Matthieu 25.40 Galates 4.14
21 cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet meMatthieu 26.21 Jean 12.27 Marc 14.18 Jean 13.18 Jean 11.33
22 aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceretLuc 22.23 Matthieu 26.22 Marc 14.19 Genèse 42.1
23 erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat IesusJean 19.26 Jean 20.2 Jean 21.7 Jean 21.20 Jean 1.18
24 innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicitLuc 1.22 Actes 13.16 Actes 12.17 Luc 5.7 Actes 21.40
25 itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis estJean 21.20 Esther 7.5 Genèse 44.4-44.12
26 respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis ScariotisMatthieu 26.23 Luc 22.21 Marc 14.19-14.20 Jean 6.70-6.71 Jean 12.4-12.6
27 et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citiusLuc 22.3 Jean 13.2 Luc 8.32-8.33 Actes 5.3 Marc 6.25
28 hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei 29 quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daretJean 12.5-12.6 Galates 2.10 Jean 13.1 Actes 20.34-20.35 Ephésiens 4.28
30 cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem noxRomains 3.15 Esaïe 59.7 Job 24.13-24.15 Proverbes 4.16 Luc 22.53
31 cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eoJean 7.39 1 Pierre 4.11 Jean 14.13 Actes 2.36 Ephésiens 1.5-1.8
32 si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eumJean 12.23 Jean 17.1 Apocalypse 3.21 Esaïe 53.10-53.12 Apocalypse 22.13
33 filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modoJean 7.33-7.34 1 Jean 2.1 Jean 16.16-16.22 Jean 8.21-8.24 1 Jean 5.21
34 mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicemLévitique 19.18 Ephésiens 5.2 1 Pierre 1.22 Galates 6.2 1 Corinthiens 12.26-12.27
35 in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem1 Jean 4.20-4.21 1 Jean 3.10-3.14 Jean 17.21 1 Jean 2.5 1 Jean 2.10
36 dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea2 Pierre 1.14 Jean 21.18-21.19 Jean 13.33 Jean 14.2 Jean 14.4-14.5
37 dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponamActes 20.24 Luc 22.31-22.34 Matthieu 26.31-26.35 Actes 21.13 Marc 14.27-14.31
38 respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter negesMarc 14.66-14.72 Proverbes 16.18 Marc 14.30 Matthieu 26.34 Proverbes 29.23

Cette Bible est dans le domaine public.