Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 3.7     

Matthieu 3.7
Vulgate


1 in diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in deserto IudaeaeEsaïe 40.3-40.6 Matthieu 11.11 Juges 1.16 Jean 1.6-1.8 Josué 14.10
2 et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorumMatthieu 4.17 Matthieu 6.10 Daniel 2.44 Marc 1.15 Matthieu 10.7
3 hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eiusEsaïe 40.3 Jean 1.23 Luc 1.76 Malachie 3.1 Luc 1.17
4 ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat lucustae et mel silvestreLévitique 11.22 2 Rois 1.8 Zacharie 13.4 Marc 1.6 Matthieu 11.8
5 tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa IordanenMarc 1.5 Matthieu 4.25 Matthieu 11.7-11.12 Jean 5.35 Luc 3.7
6 et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata suaActes 19.18 Actes 2.38-2.41 Marc 1.5 Actes 1.5 Matthieu 3.11
7 videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura iraMatthieu 23.33 Matthieu 12.34 1 Thessaloniciens 1.10 Matthieu 22.23 Romains 1.18
8 facite ergo fructum dignum paenitentiaeActes 26.20 Ephésiens 5.9 Galates 5.22-5.23 Luc 3.8 Jérémie 36.3
9 et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios AbrahaeActes 13.26 Romains 9.7-9.8 Luc 16.24 Jean 8.33 Romains 4.1
10 iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittiturJean 15.6 Jean 15.2 Matthieu 7.19 Luc 13.6-13.9 Luc 3.9
11 ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem post me venturus est fortior me est cuius non sum dignus calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igniActes 1.5 Luc 3.16 Esaïe 4.4 Ephésiens 3.8 Matthieu 3.6
12 cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibiliMalachie 4.1 Luc 3.17 Matthieu 13.30 Jérémie 7.20 Esaïe 41.16
13 tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut baptizaretur ab eoMatthieu 2.22 Jean 1.32-1.34 Marc 1.9-1.11 Luc 3.21-3.22
14 Iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo baptizari et tu venis ad meRomains 3.25 Ephésiens 2.3-2.5 Jean 13.6-13.8 Galates 3.27-3.29 Jean 3.3-3.7
15 respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem iustitiam tunc dimisit eumJean 8.29 Jean 4.34 1 Jean 2.6 Jean 13.15 Esaïe 42.21
16 baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super seMarc 1.10 Luc 3.21-3.22 Esaïe 42.1 Esaïe 11.2 Jean 1.31-1.34
17 et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacuiPsaumes 2.7 Matthieu 17.5 Luc 9.35 Esaïe 42.1 2 Pierre 1.17

Cette Bible est dans le domaine public.