Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 3     

Matthieu 3
Vulgate


1 in diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae Esaïe 40.3-40.6 Jean 1.6-1.8 Josué 14.10 Matthieu 16.14 Matthieu 11.11
2 et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum Matthieu 4.17 Matthieu 6.10 Daniel 2.44 Marc 1.15 Matthieu 10.7
3 hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius Esaïe 40.3 Jean 1.23 Luc 1.76 Malachie 3.1 Luc 1.17
4 ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat lucustae et mel silvestre 2 Rois 1.8 Lévitique 11.22 Zacharie 13.4 Matthieu 11.8 Marc 1.6
5 tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanen Marc 1.5 Matthieu 4.25 Matthieu 11.7-11.12 Jean 5.35 Luc 3.7
6 et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua Actes 19.18 Marc 1.5 Actes 1.5 Matthieu 3.11 Matthieu 3.13-3.16
7 videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira Matthieu 12.34 1 Thessaloniciens 1.10 Matthieu 23.33 Matthieu 22.23 Matthieu 16.11-16.12
8 facite ergo fructum dignum paenitentiae Actes 26.20 Ephésiens 5.9 Galates 5.22-5.23 Luc 3.8 Jérémie 36.3
9 et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae Romains 9.7-9.8 Actes 13.26 Jean 8.53 Luc 3.8 Luc 16.24
10 iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur Jean 15.6 Jean 15.2 Luc 13.6-13.9 Luc 3.9 Matthieu 7.19
11 ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem post me venturus est fortior me est cuius non sum dignus calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni Actes 1.5 Luc 3.16 Esaïe 4.4 Ephésiens 3.8 Actes 19.4
12 cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili Malachie 4.1 Luc 3.17 Matthieu 13.30 Jérémie 7.20 Matthieu 13.41
13 tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut baptizaretur ab eo Matthieu 2.22 Jean 1.32-1.34 Marc 1.9-1.11 Luc 3.21-3.22
14 Iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo baptizari et tu venis ad me Jean 3.3-3.7 Luc 1.43 Galates 3.22 Jean 1.16 Actes 1.5-1.8
15 respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem iustitiam tunc dimisit eum Jean 4.34 Jean 8.29 Jean 15.10 1 Pierre 2.21-2.24 Jean 13.7-13.9
16 baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se Marc 1.10 Luc 3.21-3.22 Esaïe 42.1 Esaïe 11.2 Jean 1.31-1.34
17 et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui Matthieu 17.5 Psaumes 2.7 Luc 9.35 Esaïe 42.1 Marc 9.7

Cette Bible est dans le domaine public.