Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 13.8     

Matthieu 13.8
Vulgate


1 in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mareMatthieu 13.1-13.15 Luc 8.4-8.10 Marc 2.13 Marc 4.1-4.12 Matthieu 13.36
2 et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litoreLuc 5.3 Matthieu 4.25 Luc 8.4-8.8 Marc 4.1 Matthieu 15.30
3 et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminareMarc 4.33 Matthieu 13.34-13.35 Matthieu 13.53 Marc 4.13 Marc 4.2-4.9
4 et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt eaMatthieu 13.18-13.19
5 alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terraeEzéchiel 36.26 Zacharie 7.12 Ezéchiel 11.19 Matthieu 13.20 Amos 6.12
6 sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem arueruntMatthieu 13.21 Jacques 1.11-1.12 Luc 8.13 Ephésiens 3.17 Apocalypse 7.16
7 alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt eaJérémie 4.3-4.4 Genèse 3.18 Marc 4.18-4.19 Matthieu 13.22
8 alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimumMatthieu 13.23 Genèse 26.12 Philippiens 1.11 Romains 7.18 Luc 8.15
9 qui habet aures audiendi audiatMatthieu 11.15 Apocalypse 2.17 Apocalypse 3.22 Apocalypse 2.29 Apocalypse 2.7
10 et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eisMarc 4.33-4.34 Marc 4.10
11 qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum1 Corinthiens 2.9-2.10 1 Jean 2.27 1 Corinthiens 2.14 Matthieu 19.11 Matthieu 16.17
12 qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eoMatthieu 25.29 Luc 8.18 Apocalypse 2.5 Luc 10.42 Luc 16.25
13 ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intelleguntEzéchiel 12.2 Jérémie 5.21 Jean 9.39-9.41 Deutéronome 29.3-29.4 2 Corinthiens 4.3-4.4
14 et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitisEsaïe 6.9-6.10 Luc 8.10 Actes 28.25-28.27 2 Corinthiens 3.14 Marc 4.12
15 incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eosHébreux 5.11 Zacharie 7.11 Jean 8.43-8.44 2 Timothée 4.4 Esaïe 6.10
16 vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiuntLuc 10.23-10.24 Matthieu 16.17 Ephésiens 1.17-1.18 2 Corinthiens 4.6 Jean 20.29
17 amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt1 Pierre 1.10-1.12 Hébreux 11.13 Jean 8.56 Luc 10.24 Ephésiens 3.5-3.6
18 vos ergo audite parabolam seminantisLuc 8.11-8.15 Matthieu 13.11-13.12 Marc 4.13-4.20
19 omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus estLuc 8.11-8.15 Matthieu 13.38 Hébreux 2.1 Matthieu 4.23 Jean 18.38
20 qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illudEsaïe 58.2 Marc 6.20 Jean 5.35 Ezéchiel 33.31-33.32 Psaumes 106.12-106.13
21 non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizaturMatthieu 11.6 Osée 6.4 2 Timothée 1.15 Matthieu 10.22 Jean 6.70-6.71
22 qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur1 Timothée 6.9-6.10 2 Timothée 4.10 1 Timothée 6.17 Luc 8.14 Matthieu 6.24-6.25
23 qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud trigintaMatthieu 13.8 Matthieu 12.33 Colossiens 1.6 Jean 15.16 Galates 5.22-5.23
24 aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suoMatthieu 13.47 Luc 13.20 Matthieu 25.1 Matthieu 20.1 Matthieu 13.33
25 cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit1 Pierre 5.8 Galates 2.4 2 Pierre 2.1 Actes 20.30-20.31 Hébreux 12.15
26 cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizaniaMarc 4.26-4.29
27 accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizaniaRomains 16.17 2 Corinthiens 5.18-5.20 Jacques 4.4 Jacques 3.15-3.16 1 Corinthiens 3.5-3.9
28 et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea1 Corinthiens 5.3-5.7 2 Corinthiens 2.6-2.11 Luc 9.49-9.54 Jude 1.22-1.23 1 Thessaloniciens 5.14
29 et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum 30 sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meumMatthieu 3.12 1 Corinthiens 4.5 Malachie 3.18-4.1 Luc 3.17 Jean 15.6
31 aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suoMarc 4.30-4.32 Luc 13.18-13.19 Matthieu 13.24 Matthieu 17.20 Luc 17.6
32 quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eiusDaniel 4.12 Ezéchiel 31.6 Actes 21.20 Daniel 2.44-2.45 Romains 15.18-15.19
33 aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totumGalates 5.9 Luc 13.21 Proverbes 4.18 Genèse 18.6 1 Corinthiens 5.6-5.7
34 haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eisMarc 4.33-4.34 Jean 16.25 Matthieu 13.13
35 ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundiPsaumes 78.2 Ephésiens 3.9 1 Corinthiens 2.7 Romains 16.25-16.26 1 Pierre 1.20-1.21
36 tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agriMatthieu 13.1 Matthieu 15.15-15.16 Marc 8.9 Marc 7.17 Marc 4.34
37 qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominisActes 1.8 Hébreux 2.3 Matthieu 13.24 Luc 10.16 Matthieu 8.20
38 ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequamJean 8.44 Actes 13.10 Matthieu 13.19 1 Jean 3.8-3.10 Apocalypse 14.6
39 inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli suntMatthieu 24.3 Matthieu 13.49 Joël 3.13 Hébreux 9.26 2 Thessaloniciens 2.8-2.11
40 sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculiMatthieu 13.39
41 mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatemMatthieu 24.31 Matthieu 18.7 Matthieu 7.22-7.23 2 Pierre 2.1-2.2 Apocalypse 5.11-5.12
42 et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentiumMatthieu 13.50 Matthieu 8.12 Apocalypse 20.10 Apocalypse 20.14-20.15 Luc 16.23-16.24
43 tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiatDaniel 12.3 Luc 12.32 Matthieu 26.29 1 Corinthiens 15.41-15.54 Matthieu 25.34
44 simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illumColossiens 2.3 Proverbes 2.2-2.5 Hébreux 11.24-11.26 Proverbes 16.16 Luc 14.33
45 iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritasProverbes 8.18-8.20 Job 28.18 Matthieu 16.26 Psaumes 39.6-39.7 Psaumes 4.6-4.7
46 inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eamColossiens 2.3 Marc 10.28-10.31 Proverbes 2.4 Ephésiens 3.8 Luc 18.28-18.30
47 iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congregantiMatthieu 4.19 1 Jean 4.1-4.6 Marc 1.17 1 Jean 2.18-2.19 1 Corinthiens 10.1-10.12
48 quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miseruntMatthieu 13.40-13.43 Matthieu 13.30 Matthieu 3.12
49 sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorumApocalypse 20.12-20.15 Matthieu 13.39 2 Thessaloniciens 1.7-1.10 Matthieu 25.19-25.33 Matthieu 22.12-22.14
50 et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentiumMatthieu 13.42 Apocalypse 14.10-14.11 Matthieu 8.12 Apocalypse 16.10-16.11 Luc 13.27-13.28
51 intellexistis haec omnia dicunt ei etiamMatthieu 13.11 Marc 4.34 Marc 8.17-8.18 Matthieu 16.11 Matthieu 24.15
52 ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et veteraProverbes 15.7 Tite 1.9 Matthieu 23.34 Tite 2.6-2.7 1 Timothée 3.15-3.16
53 et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit indeMatthieu 7.28 Marc 4.33-4.35
54 et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutesMatthieu 4.23 Luc 4.16-4.30 Matthieu 2.23 Matthieu 7.28 Jean 1.11
55 nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et IudasJean 6.42 Luc 3.23 Marc 6.3 Jean 19.25 Luc 4.22
56 et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista 57 et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo suaJean 4.44 Luc 4.24 Matthieu 11.6 Jean 6.61 Actes 7.37-7.39
58 et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorumMarc 6.5-6.6 Romains 11.20 Hébreux 4.6-4.11 Luc 4.25-4.29 Hébreux 3.12-3.19

Cette Bible est dans le domaine public.