Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 50.11     

Jérémie 50.11
Vulgate


1 verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldeorum in manu Hieremiae prophetaeJérémie 25.26-25.27 Esaïe 13.1-13.3 Jérémie 51.1-51.14 Esaïe 23.13 Esaïe 14.4
2 adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum praedicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia eius superata sunt idola eorumEsaïe 46.1 Esaïe 21.9 Jérémie 51.47 Jérémie 51.44 Apocalypse 14.6-14.8
3 quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone quae ponet terram eius in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus et moti sunt et abieruntSophonie 1.3 Jérémie 50.9 Jérémie 51.11 Jérémie 51.62 Jérémie 51.48
4 in diebus illis et in tempore illo ait Dominus venient filii Israhel ipsi et filii Iuda simul ambulantes et flentes properabunt et Dominum Deum suum quaerentOsée 3.5 Osée 1.11 Jérémie 31.31 Esaïe 11.12-11.13 Esdras 3.12-3.13
5 in Sion interrogabunt viam huc facies eorum venient et adponentur ad Dominum foedere sempiterno quod nulla oblivione delebiturJérémie 32.40 Esaïe 55.3 Hébreux 8.6-8.10 Jérémie 6.16 Genèse 17.7
6 grex perditus factus est populus meus pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus de monte in collem transierunt obliti sunt cubilis suiEsaïe 53.6 Matthieu 9.36 Matthieu 10.6 Ezéchiel 34.14 Jérémie 50.17
7 omnes qui invenerunt comederunt eos et hostes eorum dixerunt non peccavimus pro eo quod peccaverunt Domino decori iustitiae et expectationi patrum eorum DominoJérémie 14.8 Jérémie 40.2-40.3 Jérémie 2.3 Jérémie 31.23 Zacharie 11.5
8 recedite de medio Babylonis et de terra Chaldeorum egredimini et estote quasi hedi ante gregesJérémie 51.6 Esaïe 48.20 Apocalypse 18.4 Jérémie 51.45 2 Corinthiens 6.17
9 quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis et praeparabuntur adversum eam et inde capietur sagitta eius quasi viri fortis interfectoris non revertetur vacuaJérémie 51.11 Esaïe 13.2-13.5 Jérémie 50.26 Jérémie 50.29 Jérémie 50.3
10 et erit Chaldea in praedam omnes vastantes eam replebuntur ait DominusJérémie 25.12 Jérémie 27.7 Esaïe 33.4 Esaïe 33.23 Apocalypse 17.16
11 quoniam exultatis et magna loquimini diripientes hereditatem meam quoniam effusi estis sicut vitulus super herbam et mugistis ut tauriEsaïe 47.6 Lamentations 2.15-2.16 Zacharie 14.1-14.3 Esaïe 10.6-10.7 Amos 4.1
12 confusa est mater vestra nimis et adaequata pulveri quae genuit vos ecce novissima erit in gentibus deserta invia et arensJérémie 51.43 Galates 4.26 Jérémie 50.35-50.40 Esaïe 14.22 Jérémie 49.2
13 ab ira Domini non habitabitur sed redigetur tota in solitudinem omnis qui transit per Babylonem stupebit et sibilabit super universis plagis eiusJérémie 18.16 Jérémie 49.17 Jérémie 19.8 Esaïe 14.4-14.17 Sophonie 2.15
14 praeparamini contra Babylonem per circuitum omnes qui intenditis arcum debellate eam non parcatis iaculis quia Domino peccavitJérémie 50.29 Jérémie 50.7 Jérémie 50.42 Habakuk 2.8 Jérémie 50.9
15 clamate adversus eam ubique dedit manum ceciderunt fundamenta eius destructi sunt muri eius quoniam ultio Domini est ultionem accipite de ea sicut fecit facite eiJérémie 51.58 Jérémie 51.6 Apocalypse 18.6 Jérémie 46.10 Jérémie 51.14
16 disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore messis a facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugientEsaïe 13.14 Jérémie 51.9 Jérémie 46.16 Joël 1.11 Jérémie 51.23
17 grex dispersus Israhel leones eiecerunt eum primus comedit eum rex Assur iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex BabylonisJérémie 2.15 Jérémie 50.6 Joël 3.2 2 Rois 18.9-18.13 Daniel 6.24
18 propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego visitabo regem Babylonis et terram eius sicut visitavi regem AssurEsaïe 10.12 Ezéchiel 31.3-31.17 Nahum 1.1-1.3 Esaïe 37.36-37.38 Sophonie 2.13-2.15
19 et reducam Israhel ad habitaculum suum et pascetur Carmelum et Basan et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eiusJérémie 31.6 Ezéchiel 34.13-34.14 Michée 7.14 Cantique 6.5 Esaïe 65.9-65.10
20 in diebus illis et in tempore illo ait Dominus quaeretur iniquitas Israhel et non erit et peccatum Iuda et non invenietur quoniam propitius ero eis quos reliqueroMichée 7.19 Jérémie 31.34 Esaïe 1.9 Esaïe 43.25 Romains 8.33-8.34
21 super terram dominantium ascende et super habitatores eius visita dissipa et interfice quae post eos sunt ait Dominus et fac iuxta omnia quae praecepi tibiEzéchiel 23.23 1 Samuel 15.11-15.24 Esaïe 10.6 Jérémie 50.9 1 Samuel 15.3
22 vox belli in terra et contritio magnaJérémie 4.19-4.21 Jérémie 51.54-51.56 Esaïe 21.2-21.4
23 quomodo confractus est et contritus est malleus universae terrae quomodo versa est in desertum Babylon in gentibusJérémie 51.20-51.24 Apocalypse 18.16 Esaïe 14.12-14.17 Esaïe 14.4-14.6
24 inlaqueavi te et capta es Babylon et nesciebas inventa es et adprehensa quoniam Dominum provocastiDaniel 5.30-5.31 Job 9.4 Job 40.2 Job 40.9 Jérémie 51.31-51.39
25 aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa irae suae quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra ChaldeorumJérémie 51.55 Jérémie 51.25 Jérémie 50.15 Esaïe 13.2-13.5 Esaïe 14.22-14.24
26 venite ad eam ab extremis finibus aperite ut exeant qui conculcent eam tollite de via lapides et redigite in acervos et interficite eam nec sit quicquam reliquumEsaïe 14.23 Jérémie 50.10 Esaïe 45.3 Jérémie 50.41 Jérémie 51.44
27 dissipate universos fortes eius descendant in occisionem vae eis quia venit dies eorum tempus visitationis eorumEsaïe 34.7 Jérémie 46.21 Psaumes 22.12 Jérémie 48.44 Psaumes 37.13
28 vox fugientium et eorum qui evaserunt de terra Babylonis ut adnuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri ultionem templi eiusLamentations 1.10 Esaïe 48.20 Jérémie 50.15 Jérémie 51.10-51.11 Psaumes 149.6-149.9
29 adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum iuxta omnia quae fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum IsrahelJérémie 51.56 Esaïe 47.10 Jérémie 50.14-50.15 Exode 10.3 Daniel 4.37
30 idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius et omnes viri bellatores eius conticescent in die illa ait DominusJérémie 49.26 Jérémie 9.21 Jérémie 18.21 Jérémie 50.36 Apocalypse 19.18
31 ecce ego ad te superbe dicit Dominus Deus exercituum quia venit dies tuus tempus visitationis tuaeJérémie 21.13 Jérémie 50.29 Nahum 2.13 Ezéchiel 39.1 Jacques 4.6
32 et cadet superbus et corruet et non erit qui suscitet eum et succendam ignem in urbibus eius et devorabit omnia in circuitu eiusJérémie 49.27 Jérémie 21.14 Esaïe 10.12-10.15 Daniel 5.20 Amos 1.14
33 haec dicit Dominus exercituum calumniam sustinent filii Israhel et filii Iuda simul omnes qui ceperunt eos tenent nolunt dimittere eosEsaïe 14.17 Esaïe 58.6 Jérémie 50.17-50.18 Exode 9.2-9.3 Esaïe 51.23
34 redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen eius iudicio defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat habitatores BabylonisJérémie 51.36 Esaïe 43.14 Michée 7.9 Esaïe 51.22 Proverbes 23.11
35 gladius ad Chaldeos ait Dominus et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes eiusJérémie 47.6 Jérémie 51.57 Daniel 5.1-5.2 Daniel 5.30 Osée 11.6
36 gladius ad divinos eius qui stulti erunt gladius ad fortes illius qui timebuntJérémie 49.22 Esaïe 44.25 Nahum 3.13 Esaïe 43.14 2 Chroniques 25.16
37 gladius ad equos eius et ad currus eius et ad omne vulgus quod est in medio eius et erunt quasi mulieres gladius ad thesauros eius qui diripienturJérémie 51.30 Nahum 3.13 Jérémie 25.20 Jérémie 48.41 Jérémie 51.21
38 siccitas super aquas eius erit et arescent quia terra sculptilium est et in portentis glorianturJérémie 50.2 Esaïe 44.27 Apocalypse 16.12 Jérémie 51.47 Jérémie 51.52
39 propterea habitabunt dracones cum fatuis ficariis et habitabunt in ea strutiones et non habitabitur ultra usque ad sempiternum nec extruetur usque ad generationem et generationemEsaïe 13.20-13.22 Apocalypse 18.2 Jérémie 25.12 Apocalypse 18.21-18.24 Jérémie 50.12-50.13
40 sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius ait Dominus non habitabit ibi vir nec incolet eam filius hominisGenèse 19.24-19.25 2 Pierre 2.6 Jérémie 49.18 Luc 17.28-17.30 Jude 1.7
41 ecce populus venit ab aquilone et gens magna et reges multi consurgent a finibus terraeJérémie 51.27-51.28 Jérémie 6.22-6.23 Jérémie 50.9 Esaïe 13.2-13.5 Jérémie 51.1-51.2
42 arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent sicut vir paratus ad proelium contra te filia BabylonEsaïe 5.30 Esaïe 47.6 Jérémie 8.16 Jérémie 47.3 Esaïe 13.17-13.18
43 audivit rex Babylonis famam eorum et dissolutae sunt manus eius angustia adprehendit eum dolor quasi parturientemJérémie 49.24 Jérémie 51.31 Esaïe 21.3-21.4 Jérémie 49.22 Esaïe 13.6-13.8
44 ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meoJérémie 49.19-49.21 Esaïe 40.18 Psaumes 89.8 Exode 15.11 Esaïe 46.9
45 propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem et cogitationes eius quas cogitavit super terram Chaldeorum nisi detraxerint eos parvuli gregum nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorumJérémie 49.20 Jérémie 51.10-51.11 Actes 4.28 Esaïe 14.24-14.27 Psaumes 33.10-33.11
46 a voce captivitatis Babylonis commota est terra et clamor inter gentes auditus estJérémie 49.21 Ezéchiel 26.18 Ezéchiel 31.16 Apocalypse 18.9-18.19 Ezéchiel 32.10

Cette Bible est dans le domaine public.