Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Exode 21.36     

Exode 21.36
Vulgate


1 haec sunt iudicia quae propones eisDeutéronome 4.14 Deutéronome 6.20 Exode 24.3-24.4 2 Chroniques 19.10 1 Rois 6.12
2 si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratisDeutéronome 15.18 Deutéronome 15.12-15.15 Jérémie 34.8-34.17 Néhémie 5.8 Néhémie 5.1-5.5
3 cum quali veste intraverit cum tali exeat si habens uxorem et uxor egredietur simulDeutéronome 15.12-15.14
4 sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi eius erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo 5 quod si dixerit servus diligo dominum meum et uxorem ac liberos non egrediar liber2 Corinthiens 5.14-5.15 Deutéronome 15.16-15.17 Esaïe 26.13
6 offeret eum dominus diis et adplicabitur ad ostium et postes perforabitque aurem eius subula et erit ei servus in saeculumSophonie 3.3 Nombres 25.5-25.8 Exode 21.22 1 Rois 12.7 Lévitique 25.40
7 si quis vendiderit filiam suam in famulam non egredietur sicut ancillae exire consueruntNéhémie 5.5 Exode 21.2-21.3
8 si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerit dimittet eam populo autem alieno vendendi non habet potestatem si spreverit eamJuges 14.3 Exode 8.29 1 Samuel 18.8 Malachie 2.11-2.15 Genèse 28.8
9 sin autem filio suo desponderit eam iuxta morem filiarum faciet illi 10 quod si alteram ei acceperit providebit puellae nuptias et vestimenta et pretium pudicitiae non negabit1 Corinthiens 7.1-7.6
11 si tria ista non fecerit egredietur gratis absque pecunia 12 qui percusserit hominem volens occidere morte moriaturGenèse 9.6 Matthieu 26.52 Lévitique 24.17 Nombres 35.30-35.31 2 Samuel 12.13
13 qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu eius constituam tibi locum quo fugere debeatJosué 20.2-20.9 Deutéronome 4.41-4.43 1 Samuel 24.4 1 Samuel 24.10 1 Samuel 24.18
14 si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias ab altari meo evelles eum ut moriatur1 Rois 2.28-2.34 Hébreux 10.26 Nombres 15.30-15.31 Nombres 35.20-35.21 Deutéronome 18.22
15 qui percusserit patrem suum et matrem morte moriaturProverbes 30.11 Proverbes 30.17 1 Timothée 1.9 Deutéronome 21.18-21.21 Deutéronome 27.24
16 qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxae morte moriaturDeutéronome 24.7 Exode 22.4 1 Timothée 1.10 Genèse 37.28 Apocalypse 18.12
17 qui maledixerit patri suo et matri morte moriaturProverbes 20.20 Proverbes 30.11 Deutéronome 27.16 Lévitique 20.9-20.10 Marc 7.10-7.11
18 si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit sed iacuerit in lectuloExode 21.20 Deutéronome 25.11 Exode 21.22 Nombres 35.16-35.24 Exode 2.13
19 si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum innocens erit qui percussit ita tamen ut operas eius et inpensas in medicos restituatZacharie 8.4 2 Samuel 3.29
20 qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus eritEsaïe 58.3-58.4 Romains 13.4 Genèse 9.6 Proverbes 29.19 Exode 21.26-21.27
21 sin autem uno die supervixerit vel duobus non subiacebit poenae quia pecunia illius estLévitique 25.44-25.46
22 si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit sed ipsa vixerit subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitri iudicarintDeutéronome 22.18-22.19 Exode 21.30 Deutéronome 16.18
23 sin autem mors eius fuerit subsecuta reddet animam pro animaDeutéronome 19.21 Nombres 35.31 Lévitique 24.19
24 oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pedeDeutéronome 19.21 1 Samuel 15.33 Lévitique 24.19-24.20 Juges 1.6-1.7 Exode 21.26-21.27
25 adustionem pro adustione vulnus pro vulnere livorem pro livore 26 si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit dimittet liberos pro oculo quem eruitProverbes 22.22-22.23 Néhémie 5.5 Deutéronome 16.19 Psaumes 72.12-72.14 Exode 21.20
27 dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae similiter dimittet eos liberos 28 si bos cornu petierit virum aut mulierem et mortui fuerint lapidibus obruetur et non comedentur carnes eius dominusque bovis innocens eritExode 21.32 Genèse 9.5-9.6 Lévitique 20.15-20.16
29 quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt dominum eius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem et bos lapidibus obruetur et dominum illius occidentDeutéronome 21.1-21.9
30 quod si pretium ei fuerit inpositum dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatusExode 21.22 Exode 30.12 Proverbes 13.8 Nombres 35.31-35.33
31 filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit 32 si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimeturMatthieu 26.15 Zacharie 11.12-11.13 Matthieu 27.3-27.9 Philippiens 2.7 Genèse 37.28
33 si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eamPsaumes 119.85 Jérémie 18.22 Ecclésiaste 10.8 Proverbes 28.10 Psaumes 9.15
34 dominus cisternae reddet pretium iumentorum quod autem mortuum est ipsius eritExode 22.6 Exode 21.29-21.30 Exode 22.14
35 si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient 36 sin autem sciebat quod bos cornipeta esset ab heri et nudius tertius et non custodivit eum dominus suus reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet 37 si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove

Cette Bible est dans le domaine public.