Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Exode 10.2     

Exode 10.2
Vulgate


1 et dixit Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao ego enim induravi cor eius et servorum illius ut faciam signa mea haec in eoExode 4.21 Exode 3.20 Exode 9.34-9.35 Psaumes 7.11 Josué 2.9-2.10
2 et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum quotiens contriverim Aegyptios et signa mea fecerim in eis et sciatis quia ego DominusExode 13.14 Joël 1.3 Deutéronome 4.9 Exode 7.17 Psaumes 44.1
3 introierunt ergo Moses et Aaron ad Pharaonem et dixerunt ad eum haec dicit Dominus Deus Hebraeorum usquequo non vis subici mihi dimitte populum meum ut sacrificet mihi1 Rois 21.29 1 Pierre 5.6 Jacques 4.10 2 Chroniques 34.27 1 Rois 18.21
4 sin autem resistis et non vis dimittere eum ecce ego inducam cras lucustam in fines tuosApocalypse 9.3 Proverbes 30.27 Joël 2.25 Exode 11.4-11.5 Exode 8.10
5 quae operiat superficiem terrae nec quicquam eius appareat sed comedatur quod residuum fuit grandini conrodet enim omnia ligna quae germinant in agrisExode 9.32 Joël 1.4 Joël 2.25
6 et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti sunt super terram usque in praesentem diem avertitque se et egressus est a PharaoneExode 8.3 Exode 8.21 Exode 11.8 Exode 10.14-10.15 Exode 11.6
7 dixerunt autem servi Pharaonis ad eum usquequo patiemur hoc scandalum dimitte homines ut sacrificent Domino Deo suo nonne vides quod perierit AegyptusExode 23.33 Josué 23.13 1 Samuel 18.21 Ecclésiaste 7.26 Sophonie 1.18
8 revocaveruntque Mosen et Aaron ad Pharaonem qui dixit eis ite sacrificate Domino Deo vestro quinam sunt qui ituri suntExode 10.24 Exode 10.16 Exode 12.31 Exode 8.8
9 ait Moses cum parvulis nostris et senibus pergemus cum filiis et filiabus cum ovibus et armentis est enim sollemnitas Domini nostriExode 5.1 Exode 3.18 Proverbes 3.9 Josué 24.15 Exode 13.6
10 et respondit sic Dominus sit vobiscum quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros cui dubium est quod pessime cogitetisExode 13.21 Lamentations 3.37 2 Chroniques 32.15 Exode 12.30-12.31
11 non fiet ita sed ite tantum viri et sacrificate Domino hoc enim et ipsi petistis statimque eiecti sunt de conspectu PharaonisExode 10.28 Psaumes 52.3-52.4 Psaumes 119.69 Exode 5.4
12 dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam super terram Aegypti ad lucustam ut ascendat super eam et devoret omnem herbam quae residua fuit grandiniExode 7.19 Exode 10.4-10.5
13 extendit Moses virgam super terram Aegypti et Dominus induxit ventum urentem tota illa die ac nocte et mane facto ventus urens levavit lucustasPsaumes 78.26 Psaumes 105.34 Jonas 4.8 Exode 14.21 Psaumes 148.8
14 quae ascenderunt super universam terram Aegypti et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles quales ante illud tempus non fuerant nec postea futurae suntPsaumes 78.46 1 Rois 8.37 Joël 2.1-2.11 Apocalypse 9.3-9.7 Exode 11.6
15 operueruntque universam superficiem terrae vastantes omnia devorata est igitur herba terrae et quicquid pomorum in arboribus fuit quae grando dimiserat nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae in cuncta AegyptoExode 10.5 Joël 2.1-2.11 Psaumes 78.46 Joël 1.6-1.7 Psaumes 105.34-105.35
16 quam ob rem festinus Pharao vocavit Mosen et Aaron et dixit eis peccavi in Dominum Deum vestrum et in vosExode 9.27 1 Samuel 26.21 Matthieu 27.4 Nombres 21.7 Job 34.31-34.32
17 sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate Dominum Deum vestrum ut auferat a me mortem istamExode 8.8 Exode 9.28 1 Rois 13.6 2 Corinthiens 1.10 Romains 15.30
18 egressusque est de conspectu Pharaonis et oravit DominumMatthieu 5.44 Luc 6.28 Exode 8.28-8.30 Exode 8.9
19 qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam lucustam proiecit in mare Rubrum non remansit ne una quidem in cunctis finibus AegyptiJoël 2.20 Hébreux 11.29 Exode 13.18 Exode 15.4
20 et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios IsrahelExode 4.21 Exode 11.10 Deutéronome 2.30 Exode 9.12 Romains 9.18
21 dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam in caelum et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queantPsaumes 105.28 Exode 9.22 Ecclésiaste 2.14 Psaumes 78.49 2 Pierre 2.4
22 extendit Moses manum in caelum et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebusPsaumes 105.28 Apocalypse 16.10 Deutéronome 4.11 Joël 2.2 Deutéronome 5.22
23 nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco in quo erat ubicumque autem habitabant filii Israhel lux eratExode 8.22 Exode 9.4 Esaïe 65.13-65.14 Exode 14.20 Exode 9.26
24 vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestrae et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscumExode 10.8-10.10 Exode 8.28 Genèse 34.23 Exode 9.28
25 ait Moses hostias quoque et holocausta dabis nobis quae offeramus Domino Deo nostroLévitique 16.9 Lévitique 9.22 Exode 29.1-29.46 Exode 36.1-36.38
26 cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri praesertim cum ignoremus quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamusEsaïe 60.5-60.10 Zacharie 14.20 Esaïe 23.18 Hébreux 11.8 Exode 12.32
27 induravit autem Dominus cor Pharaonis et noluit dimittere eosExode 10.20 Exode 4.21 Exode 14.4 Exode 14.8 Apocalypse 9.20
28 dixitque Pharao ad eum recede a me cave ne ultra videas faciem meam quocumque die apparueris mihi morieris2 Chroniques 16.10 2 Chroniques 25.16 Amos 7.13
29 respondit Moses ita fiat ut locutus es non videbo ultra faciem tuamHébreux 11.27 Exode 12.30-12.31 Exode 11.4-11.8

Cette Bible est dans le domaine public.