Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Samuel 19.7     

2 Samuel 19.7
Vulgate


1 contristatus itaque rex ascendit coenaculum portae et flevit et sic loquebatur vadens fili mi Absalom, Absalom fili mi quis mihi tribuat ut ego moriar pro te Absalom fili mi fili mi Absalom
2 Samuel 18.14 2 Samuel 18.5 Proverbes 17.25 2 Samuel 18.12 2 Samuel 18.20
2 nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium suum
Proverbes 16.15 Proverbes 19.12
3 et versa est victoria in die illa in luctum omni populo audivit enim populus in die illa dici dolet rex super filio suo
2 Samuel 19.32 Genèse 31.27 2 Samuel 17.24
4 et declinabat populus in die illa ingredi civitatem quomodo declinare solet populus versus et fugiens de proelio
2 Samuel 15.30 2 Samuel 18.33
5 porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna fili mi Absalom Absalom fili mi fili mi
Psaumes 18.47-18.48 Néhémie 9.27 Psaumes 3.8
6 ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum qui salvam fecerunt animam tuam et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum
2 Samuel 3.24-3.25 Job 34.18 Actes 23.5 Proverbes 19.9-19.10
7 diligis odientes te et odio habes diligentes te et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere cognovi modo quia si Absalom viveret et nos omnes occubuissemus tunc placeret tibi
Proverbes 14.28 Genèse 34.3 Osée 2.14 Esaïe 40.1 Psaumes 71.18-71.20
8 nunc igitur surge et procede et adloquens satisfac servis tuis iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac et peius erit hoc tibi quam omnia mala quae venerunt super te ab adulescentia tua usque in praesens
2 Samuel 18.24 2 Samuel 18.4 2 Rois 14.12 2 Samuel 18.6-18.8 2 Samuel 18.17
9 surrexit ergo rex et sedit in porta et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta venitque universa multitudo coram rege Israhel autem fugit in tabernacula sua
2 Samuel 15.14 2 Samuel 8.1-8.14 1 Samuel 18.25 1 Samuel 19.5 Genèse 3.12-3.13

Retour de David sur le trône

10 omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israhel dicens rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ipse salvavit nos de manu Philisthinorum et nunc fugit de terra propter Absalom
2 Samuel 15.12-15.13 2 Samuel 18.14 Juges 18.9 Osée 8.4
11 Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello usquequo siletis et non reducitis regem
2 Samuel 15.29 2 Thessaloniciens 3.9 2 Corinthiens 5.20 2 Samuel 15.35-15.36 Matthieu 5.16
12 rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens loquimini ad maiores natu Iuda dicentes cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam sermo autem omnis Israhel pervenerat ad regem in domo eius
2 Samuel 5.1 Ephésiens 5.30 Genèse 2.23 Juges 9.2
13 fratres mei vos os meum et caro mea vos quare novissimi reducitis regem
2 Samuel 17.25 2 Samuel 8.16 1 Rois 19.2 Ruth 1.17 2 Samuel 19.5-19.7
14 et Amasae dicite nonne os meum es et caro mea haec faciat mihi Deus et haec addat si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Ioab
Juges 20.1 Actes 4.32 Psaumes 110.2-110.3
15 et inclinavit cor omnium virorum Iuda quasi viri unius miseruntque ad regem dicentes revertere tu et omnes servi tui
Josué 5.9 1 Samuel 11.14-11.15
16 et reversus est rex et venit usque ad Iordanem et Iuda venit in Galgala ut occurreret regi et transduceret eum Iordanem
1 Rois 2.8 2 Samuel 16.5-16.13 Job 2.4 Proverbes 6.4-6.5 1 Rois 2.36-2.46
17 festinavit autem Semei filius Gera filii Iemini de Baurim et descendit cum viris Iuda in occursum regis David
2 Samuel 9.2 2 Samuel 16.1-16.4 2 Samuel 9.10 2 Samuel 19.26-19.27
18 cum mille viris de Beniamin et Siba puer de domo Saul et quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo et inrumpentes Iordanem ante regem
Psaumes 81.15 Apocalypse 3.9 Psaumes 66.3
19 transierunt vada ut transducerent domum regis et facerent iuxta iussionem eius Semei autem filius Gera prostratus coram rege cum iam transisset Iordanem
1 Samuel 22.15 Exode 10.16-10.17 1 Samuel 25.25 2 Corinthiens 5.19 2 Samuel 13.33
20 dixit ad eum ne reputes mihi domine mi iniquitatem neque memineris iniuriam servi tui in die qua egressus es domine mi rex de Hierusalem neque ponas rex in corde tuo
2 Samuel 19.9 Genèse 48.20 2 Samuel 16.5 Psaumes 78.34-78.37 1 Rois 12.20
21 agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph descendique in occursum domini mei regis
Exode 22.28 1 Samuel 26.9 1 Samuel 24.6 2 Samuel 16.13 1 Rois 21.10-21.11
22 respondens vero Abisai filius Sarviae dixit numquid pro his verbis non occidetur Semei quia maledixit christo Domini
1 Samuel 11.13 2 Samuel 16.10 2 Samuel 3.39 Luc 9.54-9.56 Esaïe 16.5
23 et ait David quid mihi et vobis filii Sarviae cur efficimini mihi hodie in Satan ergone hodie interficietur vir in Israhel an ignoro hodie me factum regem super Israhel
1 Rois 2.37 1 Rois 2.46 1 Rois 2.8-2.9 Hébreux 6.16 1 Samuel 28.10
24 et ait rex Semei non morieris iuravitque ei
Matthieu 6.16 2 Samuel 16.3 Romains 12.15 2 Samuel 15.30 2 Samuel 9.6-9.10
25 Mifiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis inlotis pedibus et intonsa barba vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis eius in pace
2 Samuel 16.17
26 cumque Hierusalem occurrisset regi dixit ei rex quare non venisti mecum Mifiboseth
2 Samuel 4.4 2 Samuel 9.3 2 Samuel 16.2-16.3
27 qui respondens ait domine mi rex servus meus contempsit me dixi ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et ascendens abirem cum rege claudus enim sum servus tuus
2 Samuel 14.20 2 Samuel 14.17 2 Samuel 16.3 1 Samuel 29.9 Psaumes 15.3
28 insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem tu autem domine mi rex sicut angelus Dei fac quod placitum est tibi
2 Samuel 9.13 2 Samuel 9.10 2 Rois 8.3 1 Samuel 26.16 2 Samuel 9.7-9.8
29 neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae tuae quid igitur habeo iustae querellae aut quid possum ultra vociferari ad regem
Job 19.16-19.17 Actes 18.15 Psaumes 101.5 Proverbes 18.13 Deutéronome 19.17-19.19
30 ait ergo ei rex quid ultra loqueris fixum est quod locutus sum tu et Siba dividite possessiones
Actes 20.24 Philippiens 1.20 2 Samuel 1.26
31 responditque Mifiboseth regi etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam
1 Rois 2.7 Néhémie 7.63 2 Samuel 17.27-17.29 Esdras 2.61
32 Berzellai quoque Galaadites descendens de Rogelim transduxit regem Iordanem paratus etiam ultra fluvium prosequi eum
1 Samuel 25.2 Proverbes 16.31 2 Samuel 17.27-17.29 Genèse 50.26 Job 1.3
33 erat autem Berzellai Galaadites senex valde id est octogenarius et ipse praebuit alimenta regi cum moraretur in Castris fuit quippe vir dives nimis
Luc 22.28-22.30 Matthieu 25.34-25.40 2 Thessaloniciens 1.7 2 Samuel 9.11
34 dixit itaque rex ad Berzellai veni mecum ut requiescas secure mecum in Hierusalem
1 Corinthiens 7.29 Job 14.14 Jacques 4.14 Genèse 47.8-47.9 Psaumes 39.5-39.6
35 et ait Berzellai ad regem quot sunt dies annorum vitae meae ut ascendam cum rege Hierusalem
2 Samuel 15.33 Esdras 2.65 Psaumes 90.10 Job 6.30 Exode 2.8
36 octogenarius sum hodie numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum aut delectare potest servum tuum cibus et potus vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum quare servus tuus fit oneri domino meo regi
Luc 6.38
37 paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum nec indigeo hac vicissitudine
Jérémie 41.17 1 Rois 2.7 2 Samuel 19.40 Genèse 47.30 Genèse 50.13
38 sed obsecro ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea iuxta sepulchrum patris mei et matris meae est autem servus tuus Chamaam ipse vadat tecum domine mi rex et fac ei quod tibi bonum videtur
39 dixitque rex mecum transeat Chamaam et ego faciam ei quicquid tibi placuerit et omne quod petieris a me inpetrabis
Genèse 31.55 Genèse 47.7 Ruth 1.14 2 Samuel 6.18 Genèse 14.19
40 cumque transisset universus populus et rex Iordanem osculatus est rex Berzellai et benedixit ei et ille reversus est in locum suum
2 Samuel 19.11-19.15 Genèse 49.10 Matthieu 21.9

Tensions entre Judéens et Israélites

41 transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo omnis autem populus Iuda transduxerat regem et media tantum pars adfuerat de populo Israhel
Juges 12.1 Juges 8.1 Jean 7.5-7.6 2 Samuel 19.3 Genèse 31.26-31.27
42 itaque omnes viri Israhel concurrentes ad regem dixerunt ei quare te furati sunt fratres nostri viri Iuda et transduxerunt regem et domum eius Iordanem omnesque viros David cum eo
2 Samuel 19.12 2 Samuel 5.1 1 Chroniques 2.3-2.17
43 et respondit omnis vir Iuda ad viros Israhel quia propior mihi est rex cur irasceris super hac re numquid comedimus aliquid ex rege aut munera nobis data sunt
Galates 5.20 2 Samuel 5.1 Philippiens 2.3 1 Rois 11.30-11.31 Jacques 3.14-3.16
44 et respondit vir Israhel ad viros Iuda et ait decem partibus maior ego sum apud regem magisque ad me pertinet David quam ad te cur mihi fecisti iniuriam et non mihi nuntiatum est priori ut reducerem regem meum durius autem responderunt viri Iuda viris Israhel

Cette Bible est dans le domaine public.