Un clic sur un verset envoie vers le comparateur de versions.
2 Samuel 5.22 Vulgate
1 et venerunt universae tribus Israhel ad David in Hebron dicentes ecce nos os tuum et caro tua sumus 2 sed et heri et nudius tertius cum esset Saul rex super nos tu eras educens et reducens Israhel dixit autem Dominus ad te tu pasces populum meum Israhel et tu eris dux super Israhel 3 venerunt quoque et senes de Israhel ad regem in Hebron et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino unxeruntque David in regem super Israhel 4 filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset et quadraginta annis regnavit 5 in Hebron regnavit super Iudam septem annis et sex mensibus in Hierusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israhel et Iudam 6 et abiit rex et omnes viri qui erant cum eo in Hierusalem ad Iebuseum habitatorem terrae dictumque est ad David ab eis non ingredieris huc nisi abstuleris caecos et claudos dicentes non ingredietur David huc 7 cepit autem David arcem Sion haec est civitas David 8 proposuerat enim in die illa praemium qui percussisset Iebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et caecos odientes animam David idcirco dicitur in proverbio caecus et claudus non intrabunt templum 9 habitavit autem David in arce et vocavit eam civitatem David et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus 10 et ingrediebatur proficiens atque succrescens et Dominus Deus exercituum erat cum eo 11 misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David et ligna cedrina et artifices lignorum artificesque lapidum ad parietes et aedificaverunt domum David 12 et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israhel et quoniam exaltasset regnum eius super populum suum Israhel 13 accepit ergo adhuc concubinas et uxores de Hierusalem postquam venerat de Hebron natique sunt David et alii filii et filiae 14 et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem Samua et Sobab et Nathan et Salomon 15 et Ibaar et Helisua et Nepheg 16 et Iafia et Helisama et Helida et Helifeleth 17 audierunt vero Philisthim quod unxissent David regem super Israhel et ascenderunt universi ut quaererent David quod cum audisset David descendit in praesidium 18 Philisthim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim 19 et consuluit David Dominum dicens si ascendam ad Philisthim et si dabis eos in manu mea et dixit Dominus ad David ascende quia tradens dabo Philisthim in manu tua 20 venit ergo David in Baalpharasim et percussit eos ibi et dixit divisit Dominus inimicos meos coram me sicut dividuntur aquae propterea vocatum est nomen loci illius Baalpharasim 21 et reliquerunt ibi sculptilia sua quae tulit David et viri eius22 et addiderunt adhuc Philisthim ut ascenderent et diffusi sunt in valle Raphaim23 consuluit autem David Dominum qui respondit non ascendas sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso pirorum 24 et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum tunc inibis proelium quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam ut percutiat castra Philisthim 25 fecit itaque David sicut ei praeceperat Dominus et percussit Philisthim de Gabee usque dum venias Gezer