Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Samuel 21.15     

1 Samuel 21.15
Vulgate


1 fugit autem David de Najoth quae est in Ramatha veniensque locutus est coram Jonatha quid feci quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia quaerit animam meam1 Samuel 16.4 Néhémie 11.32 Esaïe 10.32 1 Samuel 14.3 Marc 2.26
2 venit autem David in Nobe ad Ahimelech sacerdotem et obstipuit Ahimelech eo quod venisset David et dixit ei quare tu solus et nullus est tecumGalates 2.12 Psaumes 119.29 1 Rois 13.18 Genèse 27.24 1 Samuel 19.17
3 et ait David ad Ahimelech sacerdotem rex praecepit mihi sermonem et dixit nemo sciat rem propter quam a me missus es et cuiusmodi tibi praecepta dederim nam et pueris condixi in illum et illum locumJuges 9.29 1 Samuel 21.4 Esaïe 3.6
4 nunc igitur si quid habes ad manum vel quinque panes da mihi aut quicquid invenerisExode 19.15 Exode 25.30 Matthieu 12.3-12.4 Lévitique 24.5-24.9 Zacharie 7.3
5 et respondens sacerdos David ait ei non habeo panes laicos ad manum sed tantum panem sanctum si mundi sunt pueri maxime a mulieribusLévitique 24.9 2 Timothée 2.20-2.21 1 Thessaloniciens 4.3-4.4 Actes 9.15 1 Pierre 3.17
6 et respondit David sacerdoti et dixit ei equidem si de mulieribus agitur continuimus nos ab heri et nudius tertius quando egrediebamur et fuerunt vasa puerorum sancta porro via haec polluta est sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasisMatthieu 12.3-12.4 Luc 6.3-6.4 Lévitique 24.5-24.9 Marc 2.25-2.27
7 dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem neque enim erat ibi panis nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a facie Domini ut ponerentur panes calidi1 Samuel 22.9 Psaumes 52.1-52.9 1 Chroniques 27.29 Actes 21.26-21.27 Jérémie 7.9-7.11
8 erat autem ibi vir de servis Saul in die illa intus in tabernaculo Domini et nomen eius Doec Idumeus potentissimus pastorum Saul 9 dixit autem David ad Ahimelech si habes hic ad manum hastam aut gladium quia gladium meum et arma mea non tuli mecum sermo enim regis urguebat1 Samuel 17.2 1 Samuel 17.50-17.54 Exode 28.6-28.14 1 Samuel 31.10
10 et dixit sacerdos gladius Goliath Philisthei quem percussisti in valle Terebinthi est involutus pallio post ephod si istum vis tollere tolle neque enim est alius hic absque eo et ait David non est huic alter similis da mihi eum1 Samuel 27.1-27.2 Psaumes 34.1-34.22 1 Rois 19.3 Jérémie 26.21
11 surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth1 Samuel 29.5 1 Samuel 18.7-18.8 1 Samuel 16.1 Psaumes 56.1-56.13
12 dixeruntque ei servi Achis numquid non iste est David rex terrae nonne huic cantabant per choros dicentes percussit Saul mille et David decem miliaLuc 2.19 Psaumes 34.4 Psaumes 119.11 Genèse 12.11-12.13 Psaumes 56.3
13 posuit autem David sermones istos in corde suo et extimuit valde a facie Achis regis GethPsaumes 34.1-34.22 Proverbes 29.25 Ecclésiaste 7.7
14 et inmutavit os suum coram eis et conlabebatur inter manus eorum et inpingebat in ostia portae defluebantque salivae eius in barbamEcclésiaste 7.7
15 et ait Achis ad servos suos vidistis hominem insanum quare adduxistis eum ad me 16 an desunt nobis furiosi quod introduxistis istum ut fureret me praesente hicine ingredietur domum meam

Cette Bible est dans le domaine public.