Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Hébreux 9.17     

Hébreux 9.17
Vulgate


1 habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculareExode 25.8 Hébreux 8.2 Hébreux 9.10-9.11 Lévitique 18.30 Luc 1.6
2 tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sanctaExode 40.4 Lévitique 24.5-24.8 Exode 26.35 Exode 39.36-39.38 Exode 40.2
3 post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorumExode 26.31-26.33 Exode 40.3 Exode 40.21 Esaïe 25.7 Hébreux 9.8
4 aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamentiExode 26.33 Nombres 17.10 Exode 40.3 1 Rois 8.9 Exode 40.20-40.21
5 superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singulaLévitique 16.2 Exode 25.17-25.22 1 Rois 8.6-8.7 1 Samuel 4.4 2 Rois 19.15
6 his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantesNombres 28.3 Exode 30.7-30.8 Exode 27.21 2 Chroniques 26.16-26.19 Daniel 8.11
7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantiaLévitique 16.34 Exode 30.10 Hébreux 7.27 Lévitique 5.18 Esaïe 29.14
8 hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statumJean 14.6 Hébreux 3.7 Actes 7.51-7.52 Actes 28.25 Jean 10.9
9 quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientemHébreux 5.1 Hébreux 11.39-11.40 1 Pierre 3.21 Hébreux 9.24 Hébreux 7.18-7.19
10 solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositisHébreux 7.16 Colossiens 2.16 Lévitique 11.2-11.47 Lévitique 16.24 Galates 4.9
11 Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationisHébreux 10.1 Hébreux 2.17 2 Corinthiens 5.1 Marc 14.58 Hébreux 8.1-8.2
12 neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventaHébreux 10.4 Hébreux 7.27 1 Thessaloniciens 1.10 Hébreux 10.9-10.14 Actes 20.28
13 si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnisLévitique 16.14-16.16 1 Pierre 1.22 Nombres 8.7 Actes 15.9 2 Chroniques 30.19
14 quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi1 Pierre 3.18 Hébreux 1.3 Hébreux 6.1 Tite 2.14 Hébreux 10.22
15 et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis1 Timothée 2.5 Hébreux 12.24 Hébreux 11.39-11.40 Hébreux 9.28 Hébreux 3.1
16 ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris 17 testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus estGalates 3.15 Genèse 48.21 Jean 14.27
18 unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum estHébreux 8.7-8.9 Hébreux 9.22 Hébreux 9.14 Exode 24.3-24.8 Exode 12.22
19 lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersitHébreux 9.12 Nombres 19.6 1 Pierre 1.2 Nombres 19.18 Jean 19.5
20 dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos DeusMatthieu 26.28 Exode 24.8 Zacharie 9.11 Josué 9.6 Hébreux 13.20
21 etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersitLévitique 8.15 Lévitique 8.19 Exode 29.36 Exode 29.12 Lévitique 9.18
22 et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissioLévitique 17.11 Lévitique 6.7 Lévitique 4.35 Lévitique 5.10 Lévitique 14.14
23 necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istisHébreux 8.5 Hébreux 9.24 Jean 14.3 Hébreux 10.10-10.17 Hébreux 9.14
24 non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobisHébreux 8.2 Jean 16.28 Marc 16.19 Ephésiens 1.20-1.22 Actes 3.21
25 neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alienoHébreux 9.7 Hébreux 10.19 Lévitique 16.2-16.34 Hébreux 9.26 Hébreux 9.12
26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuitHébreux 9.12 Matthieu 25.34 1 Pierre 1.20 Hébreux 7.27 Hébreux 1.2
27 et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium2 Corinthiens 5.10 Ecclésiaste 12.14 Jude 1.15 2 Samuel 14.14 Ecclésiaste 11.9
28 sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutemRomains 6.10 1 Pierre 2.24 Tite 2.13 1 Pierre 3.18 Esaïe 25.9

Cette Bible est dans le domaine public.