Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Tite 3.12     

Tite 3.12
Vulgate


1 admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esseRomains 13.1-13.7 1 Pierre 2.13-2.17 Ecclésiaste 10.4 2 Timothée 2.21 Proverbes 24.21
2 neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines2 Timothée 2.24-2.25 1 Timothée 3.3 Ephésiens 4.31 Jacques 1.19-1.20 Ephésiens 4.2
3 eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicemColossiens 3.7 Ephésiens 2.1-2.3 Colossiens 1.21 Proverbes 1.22-1.23 Romains 1.29-1.31
4 cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri DeiTite 2.10-2.11 Ephésiens 2.4-2.10 Hébreux 9.26 1 Timothée 1.1 Tite 1.3
5 non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus SanctiEphésiens 2.8-2.9 1 Corinthiens 6.11 1 Pierre 3.21 Romains 12.2 Ephésiens 5.26
6 quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrumRomains 5.5 Actes 10.45 Joël 2.28 Actes 2.33 Esaïe 44.3
7 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternaeRomains 8.17 Tite 1.2 Romains 3.24 1 Corinthiens 6.11 Tite 2.11
8 fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibusTite 2.14 1 Timothée 1.15 Tite 3.14 Psaumes 16.2-16.3 Romains 4.5
9 stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae2 Timothée 2.14 2 Timothée 2.23 2 Timothée 2.16 1 Timothée 1.3-1.7 1 Corinthiens 13.2
10 hereticum hominem post unam et secundam correptionem devitaRomains 16.17 2 Jean 1.10 2 Timothée 3.5 2 Thessaloniciens 3.14 2 Pierre 2.1
11 sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatusHébreux 10.26 Actes 13.46 Romains 3.19 Jean 3.18 Luc 19.22
12 cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare2 Timothée 4.12 Actes 20.4 2 Timothée 4.9 2 Timothée 4.21 1 Corinthiens 16.8-16.9
13 Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desitActes 18.24 Matthieu 22.35 3 Jean 1.6-1.8 Actes 21.5 Luc 10.25
14 discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosiColossiens 1.10 Philippiens 1.11 Philippiens 4.17 Tite 3.8 Matthieu 7.19
15 salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amenColossiens 4.18 1 Timothée 1.5 1 Corinthiens 16.23 Romains 16.1-16.23 1 Timothée 1.2

Cette Bible est dans le domaine public.