Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Timothée 1     

1 Timothée 1
Vulgate


1 Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae Tite 1.3 Colossiens 1.27 Actes 9.15 1 Timothée 2.7 Luc 2.11
2 Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro 2 Timothée 1.2 Tite 1.4 Actes 16.1-16.3 1 Corinthiens 4.14-4.17 Romains 1.7
3 sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent Galates 1.6-1.7 1 Timothée 6.3 2 Jean 1.7 Tite 1.9-1.11 2 Jean 1.9-1.10
4 neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide Tite 3.9 1 Timothée 4.7 Tite 1.14 2 Pierre 1.16 2 Timothée 4.4
5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta 2 Timothée 2.22 2 Timothée 1.5 1 Pierre 3.16 1 Pierre 3.21 1 Timothée 1.19
6 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium Tite 1.10 1 Timothée 6.20-6.21 1 Timothée 6.4-6.5 2 Timothée 2.23-2.24 Tite 3.9
7 volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant 2 Pierre 2.12 Romains 1.22 1 Timothée 6.4 Jérémie 8.8-8.9 Esaïe 29.13-29.14
8 scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur Romains 7.16 Romains 7.12-7.13 Psaumes 119.96-119.105 Psaumes 19.7-19.10 Romains 12.2
9 sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis Galates 5.23 1 Pierre 4.18 Hébreux 12.16 Romains 1.30 Galates 3.19
10 fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur Lévitique 18.22 Tite 1.9 2 Timothée 4.3 1 Timothée 6.3 Jude 1.7
11 quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi Galates 2.7 1 Timothée 6.15 2 Corinthiens 4.4 Tite 1.3 Romains 2.16
12 gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio Philippiens 4.13 2 Timothée 4.17 2 Corinthiens 12.9-12.10 1 Corinthiens 7.25 Colossiens 1.25
13 qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate Actes 8.3 Actes 3.17 2 Pierre 2.21-2.22 Jean 9.39-9.41 Hébreux 6.4-6.8
14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu 2 Timothée 1.13 1 Pierre 1.3 Luc 7.47-7.50 2 Corinthiens 8.9 1 Jean 4.10
15 fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum Jean 3.16-3.17 1 Timothée 1.13 Marc 2.17 2 Timothée 2.11 1 Timothée 4.9
16 sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam 1 Timothée 1.13 2 Pierre 3.15 Luc 7.47 Ephésiens 2.7 2 Thessaloniciens 1.10
17 regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen Colossiens 1.15 1 Timothée 6.15-6.16 Matthieu 6.13 Jude 1.25 Daniel 2.44
18 hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam 1 Timothée 6.20 1 Timothée 4.14 Philippiens 2.22 1 Timothée 1.2 2 Timothée 4.1-4.3
19 habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt 1 Timothée 3.9 2 Pierre 2.1-2.3 1 Timothée 1.5 1 Timothée 6.9 Jude 1.10-1.13
20 ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare 2 Timothée 2.17 1 Corinthiens 5.4-5.5 1 Corinthiens 11.32 2 Thessaloniciens 3.15 Apocalypse 13.1

Cette Bible est dans le domaine public.