Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Timothée 1.7     

1 Timothée 1.7
Vulgate


1 Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostraeTite 1.3 Colossiens 1.27 Actes 9.15 1 Timothée 2.7 2 Timothée 1.10-1.11
2 Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro2 Timothée 1.2 Tite 1.4 Actes 16.1-16.3 1 Corinthiens 4.14-4.17 Romains 1.7
3 sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent1 Timothée 6.3 Galates 1.6-1.7 Tite 1.9-1.11 2 Jean 1.9-1.10 2 Jean 1.7
4 neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide1 Timothée 4.7 Tite 3.9 Tite 1.14 2 Pierre 1.16 2 Timothée 4.4
5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta2 Timothée 2.22 2 Timothée 1.5 1 Timothée 1.19 1 Pierre 3.16 1 Pierre 3.21
6 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquiumTite 1.10 Tite 3.9 1 Timothée 6.20-6.21 1 Timothée 6.4-6.5 2 Timothée 2.23-2.24
7 volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant2 Pierre 2.12 Romains 1.22 1 Timothée 6.4 2 Timothée 3.7 Tite 1.10-1.11
8 scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utaturRomains 7.12-7.13 Romains 7.16 Psaumes 119.96-119.105 Psaumes 19.7-19.10 2 Timothée 2.5
9 sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis1 Pierre 4.18 Galates 5.23 Hébreux 12.16 Romains 5.20 Tite 1.16
10 fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversaturLévitique 18.22 Tite 1.9 2 Timothée 4.3 Jude 1.7 1 Timothée 6.3
11 quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihiGalates 2.7 2 Corinthiens 4.4 1 Timothée 6.15 Tite 1.3 Romains 2.16
12 gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerioPhilippiens 4.13 2 Timothée 4.17 2 Corinthiens 12.9-12.10 Actes 9.22 2 Corinthiens 4.1
13 qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitateActes 8.3 Hébreux 6.4-6.8 Hébreux 10.26-10.29 Actes 3.17 2 Pierre 2.21-2.22
14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu2 Timothée 1.13 1 Pierre 1.3 1 Corinthiens 15.10 2 Corinthiens 13.14 Romains 16.20
15 fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sumJean 3.16-3.17 1 Timothée 1.13 Marc 2.17 1 Corinthiens 15.9 Jean 1.12
16 sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam1 Timothée 1.13 Luc 7.47 Ephésiens 2.7 2 Pierre 3.15 Ephésiens 1.12
17 regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amenColossiens 1.15 1 Timothée 6.15-6.16 Matthieu 6.13 Jude 1.25 2 Pierre 3.18
18 hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam1 Timothée 4.14 1 Timothée 6.20 2 Timothée 2.1-2.5 Ephésiens 6.12-6.18 Philippiens 2.22
19 habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt1 Timothée 3.9 2 Pierre 2.1-2.3 1 Timothée 1.5 1 Timothée 6.9 Jude 1.10-1.13
20 ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare2 Timothée 2.17 1 Corinthiens 5.4-5.5 1 Corinthiens 11.32 2 Thessaloniciens 3.15 2 Corinthiens 13.10

Cette Bible est dans le domaine public.