Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Romains 2.1     

Romains 2.1
Vulgate


1 propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicasRomains 2.3 2 Samuel 12.5-12.7 Luc 6.37 Jean 8.7-8.9 Matthieu 7.1-7.5
2 scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia aguntPsaumes 9.7-9.8 Apocalypse 19.2 Psaumes 9.4 Sophonie 3.5 Jérémie 12.1
3 existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium DeiRomains 1.32-2.1 Luc 12.14 Matthieu 23.33 Luc 22.60 Matthieu 26.53
4 an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit2 Pierre 3.9 Exode 34.6 Esaïe 30.18 Romains 3.25 Ephésiens 2.7
5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii DeiDeutéronome 32.34 2 Pierre 2.9 Romains 1.18 Ecclésiaste 12.14 Hébreux 3.13
6 qui reddet unicuique secundum opera eiusPsaumes 62.12 Jérémie 32.19 Job 34.11 Matthieu 16.27 Jérémie 17.10
7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternamLuc 8.15 2 Timothée 1.10 1 Corinthiens 15.53-15.54 Romains 6.23 Jacques 5.7-5.8
8 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatioRomains 6.17 Romains 15.18 2 Thessaloniciens 1.8 Apocalypse 16.19 Hébreux 11.8
9 tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci1 Pierre 4.17 Romains 1.16 Romains 15.8-15.9 Romains 2.10 Actes 13.46-13.47
10 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et GraecoEsaïe 32.17 Esaïe 57.19 1 Pierre 1.7 Romains 2.7 Jean 14.27
11 non est enim personarum acceptio apud DeumActes 10.34 Deutéronome 10.17 Colossiens 3.25 Galates 2.6 Ephésiens 6.9
12 quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabunturGalates 2.16-2.19 1 Corinthiens 9.21 Galates 3.10 Romains 3.19-3.20 Romains 4.15
13 non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabunturJacques 1.22-1.25 1 Jean 3.7 Romains 2.25 Jacques 2.21-2.25 1 Jean 2.29
14 cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lexRomains 2.12 Actes 17.30 Ephésiens 2.12 Psaumes 147.19-147.20 Romains 1.32
15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentiumRomains 1.18-1.19 2 Corinthiens 5.11 1 Jean 3.19-3.21 Tite 1.15 Romains 9.1
16 in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum ChristumRomains 16.25 Ecclésiaste 12.14 Actes 10.42 Actes 17.31 1 Timothée 1.11
17 si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in DeoMichée 3.11 Romains 2.23 Jean 5.45 Esaïe 48.1-48.2 Esaïe 45.25
18 et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem1 Thessaloniciens 5.21 Jacques 4.17 Philippiens 1.10 Deutéronome 4.8 Psaumes 119.98-119.100
19 confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris suntMatthieu 15.14 Apocalypse 3.17-3.18 1 Corinthiens 4.10 Jean 9.40-9.41 Esaïe 49.9-49.10
20 eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege2 Timothée 3.5 Tite 1.16 2 Timothée 1.13 Romains 6.17 1 Corinthiens 3.1
21 qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furarisMatthieu 23.3-23.28 Luc 12.47 Psaumes 50.16-50.21 Michée 3.11 Galates 6.13
22 qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facisActes 19.37 Malachie 3.8 Jérémie 7.9-7.10 Jacques 4.4 Jérémie 9.2
23 qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonorasRomains 2.17 Jean 5.45 Romains 3.2 Romains 9.4 Luc 10.26-10.29
24 nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum estEsaïe 52.5 Ezéchiel 36.20-36.23 Lamentations 2.15-2.16 1 Timothée 5.14 2 Pierre 2.2
25 circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta estJérémie 4.4 Romains 4.11-4.12 Galates 6.15 Deutéronome 30.6 Romains 2.23
26 si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabiturRomains 8.4 Colossiens 2.11 1 Corinthiens 7.18-7.19 Romains 3.30 Actes 11.3-11.18
27 et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis esMatthieu 12.41-12.42 2 Corinthiens 3.6 Romains 2.29 Matthieu 3.15 Actes 13.22
28 non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisioGalates 6.15 Matthieu 3.9 Romains 9.6-9.8 Esaïe 48.1-48.2 Apocalypse 2.9
29 sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est1 Pierre 3.4 Philippiens 3.3 Deutéronome 30.6 1 Thessaloniciens 2.4 2 Corinthiens 10.18

Cette Bible est dans le domaine public.