Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 7.40     

Actes 7.40
Vulgate


1 dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habentMatthieu 26.61-26.62 Jean 18.19-18.21 Marc 14.58-14.60 Jean 18.33-18.35 Actes 6.13-6.14
2 qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in CharramActes 22.1 Psaumes 29.3 Genèse 11.31 Jean 1.14 Néhémie 9.7
3 et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstraveroGenèse 12.1 Néhémie 9.8 Matthieu 10.37 2 Corinthiens 6.17 Josué 24.3
4 tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatisGenèse 12.4-12.5 Genèse 11.31-11.32 Esaïe 41.9 Esaïe 41.2
5 et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filiumGenèse 17.8 Genèse 12.7 Genèse 13.15 Genèse 15.18 Genèse 26.3
6 locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentisGenèse 15.13 Genèse 15.16 Exode 12.40-12.41 Galates 3.17
7 et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco istoExode 3.12 Néhémie 9.9-9.11 Psaumes 74.12-74.14 Psaumes 135.8-135.9 Psaumes 78.43-78.51
8 et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchasGenèse 35.23-35.26 Genèse 17.9-17.14 Genèse 35.16 Actes 2.29 Galates 3.17
9 et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eoGenèse 39.2 Genèse 45.4 Psaumes 105.17 Genèse 49.23-49.24 Genèse 39.21-39.23
10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suamGenèse 42.6 Psaumes 40.1-40.3 Genèse 48.16 Psaumes 105.19-105.22 Jacques 5.11
11 venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostriPsaumes 105.16 Genèse 45.11 Genèse 47.13-47.15 Genèse 42.5 Genèse 41.54-41.57
12 cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primumGenèse 43.2 Genèse 42.1-42.24
13 et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eiusGenèse 45.1-45.18 Genèse 46.31-47.10
14 mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinqueDeutéronome 10.22 Genèse 46.26-46.27 Exode 1.5 Genèse 45.9-45.11 Psaumes 105.23
15 et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostriGenèse 49.33 Exode 1.6 Genèse 46.3-46.7 Hébreux 11.21-11.22 Nombres 20.15
16 et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii SychemJosué 24.32 Genèse 23.16 Exode 13.19 Genèse 49.29-49.32 Genèse 34.2-34.31
17 cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in AegyptoActes 7.6 Actes 13.17 Exode 1.7-1.12 Exode 1.20 Genèse 15.13-15.16
18 quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat IosephExode 1.8
19 hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarenturExode 1.9-1.22 Psaumes 105.25 Psaumes 83.4-83.5 Apocalypse 12.4-12.5 Psaumes 129.1-129.3
20 eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris suiHébreux 11.23 Exode 2.2-2.10 1 Samuel 16.12
21 exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filiumExode 2.2-2.10 Deutéronome 32.26 Hébreux 11.24
22 et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suisEsaïe 19.11 Daniel 1.4 Luc 24.19 Daniel 1.17-1.20 2 Chroniques 9.22
23 cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios IsrahelHébreux 11.24-11.26 Exode 2.11-2.12 Exode 35.21 2 Chroniques 30.12 Proverbes 21.1
24 et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso AegyptioJean 18.10-18.11 Actes 7.28 Jean 18.25-18.27
25 existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexeruntActes 14.27 Luc 18.34 1 Samuel 14.45 Marc 9.32 Luc 9.45
26 sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrumExode 2.13-2.15 1 Corinthiens 6.6-6.8 Philippiens 2.3 Psaumes 133.1 Philippiens 2.1
27 qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nosActes 7.35 Luc 12.14 Actes 3.13-3.15 Matthieu 21.23 Actes 4.11-4.12
28 numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium 29 fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duosExode 2.14-2.22 Exode 18.2-18.4 Exode 4.19-4.20
30 et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubiActes 7.35 Exode 3.1-3.2 Esaïe 63.9 Exode 7.7 Psaumes 66.12
31 Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox DominiExode 3.3-3.4
32 ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerareExode 3.6 Matthieu 22.32 Actes 3.13 Actes 9.4-9.6 Matthieu 17.6
33 dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta estExode 3.5 Josué 5.15 2 Pierre 1.18 Ecclésiaste 5.1
34 videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in AegyptumExode 3.7-3.10 Genèse 11.7 Exode 2.23-2.25 Genèse 18.21 Néhémie 9.9
35 hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in ruboNombres 20.16 Psaumes 113.7-113.8 Exode 14.19 Psaumes 118.22-118.23 Psaumes 75.7
36 hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadragintaExode 12.41 Exode 14.21 Exode 33.1 Exode 7.1-7.14 Psaumes 105.27-105.36
37 hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam meDeutéronome 18.15-18.19 Matthieu 17.3-17.5 Luc 9.30-9.31 Actes 3.22-3.23 Jean 8.46-8.47
38 hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobisRomains 3.2 Hébreux 5.12 Actes 7.53 1 Pierre 4.11 Esaïe 63.9
39 cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in AegyptumNombres 14.3-14.4 Nombres 11.5 Exode 16.3 Néhémie 9.16-9.17 Ezéchiel 20.6-20.14
40 dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit eiExode 32.1 Exode 32.23
41 et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarumEsaïe 44.9-44.20 Néhémie 9.18 Exode 32.2-32.8 Habakuk 2.18-2.20 Osée 9.1
42 convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus IsrahelJérémie 19.13 Ezéchiel 20.39 Esaïe 63.10 2 Rois 21.3 Josué 24.20
43 et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans BabylonemAmos 5.26-5.27 Lévitique 18.21 Lévitique 20.2-20.5 Deutéronome 4.16-4.18 Exode 20.4-20.5
44 tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam videratExode 25.40 Exode 38.21 Exode 25.8-25.9 Nombres 17.7-17.8 Exode 26.30
45 quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus DavidPsaumes 44.2 Actes 13.19 Josué 18.1 Néhémie 9.24 Josué 23.9
46 qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo IacobActes 13.22 Psaumes 132.1-132.5 1 Chroniques 17.1-17.4 2 Samuel 7.1-7.5 2 Samuel 7.18-7.19
47 Salomon autem aedificavit illi domum1 Rois 8.20 2 Samuel 7.13 1 Rois 6.37-6.38 1 Rois 5.1-6.2 Zacharie 6.12-6.13
48 sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit1 Rois 8.27 2 Chroniques 2.5-2.6 Esaïe 66.1-66.2 Actes 17.24-17.25 Psaumes 91.9
49 caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae estPsaumes 11.4 Apocalypse 3.21 Jérémie 23.24 Esaïe 66.1 Matthieu 5.34-5.35
50 nonne manus mea fecit haec omniaJérémie 10.11 Esaïe 45.12 Actes 14.15 Psaumes 146.5-146.6 Psaumes 50.9-50.12
51 dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vosLévitique 26.41 Deutéronome 10.16 Exode 33.5 Exode 32.9 Esaïe 63.10
52 quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistisMatthieu 5.12 2 Chroniques 36.16 1 Rois 19.10 1 Thessaloniciens 2.15 Actes 22.14
53 qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistisGalates 3.19 Hébreux 2.2 Deutéronome 33.2 Jean 7.19 Actes 7.38
54 audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eumActes 5.33 Psaumes 35.16 Job 16.9 Matthieu 13.42 Matthieu 25.30
55 cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris DeiActes 6.5 Hébreux 1.3 Marc 16.19 Michée 3.8 Jean 12.41
56 et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem DeiMatthieu 3.16 Apocalypse 11.19 Luc 3.21 Daniel 7.13-7.14 Actes 10.16
57 exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eumZacharie 7.11 Actes 7.54 Actes 23.27 Psaumes 58.4 Proverbes 21.13
58 et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur SaulusActes 8.1 Actes 22.20 Luc 4.29 Actes 6.13 Lévitique 24.14-24.16
59 et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meumPsaumes 31.5 Luc 23.46 Actes 9.14 Actes 9.21 1 Corinthiens 1.2
60 positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci eiusMatthieu 5.44 Luc 23.34 Actes 9.40 Actes 20.36 1 Corinthiens 15.20

Cette Bible est dans le domaine public.