Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Luc 5.1     

Luc 5.1
Vulgate


1 factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum GennesarethMarc 1.16-1.20 Josué 12.3 Matthieu 14.34 Nombres 34.11 Matthieu 4.18-4.22
2 et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem descenderant et lavabant retiaMarc 1.19 Matthieu 4.21
3 ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbasMarc 4.1-4.2 Matthieu 4.18 Matthieu 13.1-13.2 Jean 1.41-1.42 Jean 8.2
4 ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturamJean 21.6
5 et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo reteJean 2.5 Jean 15.14 Ezéchiel 37.11-37.12 Luc 8.24 Ezéchiel 37.4-37.7
6 et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum1 Corinthiens 15.58 Galates 6.9 Actes 2.41 Ecclésiaste 11.6 Jean 21.6-21.11
7 et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerenturGalates 6.2 Philippiens 4.3 Exode 23.5 Romains 16.2-16.4 Actes 11.25
8 quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum DomineEsaïe 6.5 Job 42.5-42.6 Apocalypse 1.17 Jean 11.32 1 Rois 17.18
9 stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperantLuc 4.32 Luc 4.36 Psaumes 8.8 Marc 9.6 Psaumes 8.6
10 similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc iam homines eris capiensMatthieu 13.47 Matthieu 4.19 Marc 1.17 Matthieu 4.21 Luc 6.14
11 et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illumMatthieu 4.20 Matthieu 19.27 Luc 5.28 Marc 10.29-10.30 Philippiens 3.7-3.8
12 et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundareMatthieu 8.2-8.4 Luc 17.16 Psaumes 50.15 Luc 17.12-17.13 Marc 1.40-1.45
13 et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illoPsaumes 33.9 Matthieu 9.29-9.30 Ezéchiel 36.29 Osée 14.4 Genèse 1.9
14 et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium illisLévitique 14.2-14.32 Matthieu 12.16 Luc 17.14 Matthieu 8.4 Luc 9.5
15 perambulabat autem magis sermo de illo et conveniebant turbae multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suisMatthieu 9.26 Matthieu 15.30-15.31 Marc 1.28 Matthieu 4.23-4.25 Marc 1.45-2.2
16 ipse autem secedebat in deserto et orabatMatthieu 14.23 Luc 6.12 Marc 1.35-1.36 Marc 6.46 Jean 6.15
17 et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eosLuc 6.19 Luc 8.46 Matthieu 15.1 Luc 5.21 Actes 19.11
18 et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quaerebant eum inferre et ponere ante eumMatthieu 9.2-9.8 Marc 2.3-2.12 Jean 5.5-5.6 Actes 9.33
19 et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante IesumMarc 2.4 Matthieu 10.27 Deutéronome 22.8 2 Samuel 11.2 Matthieu 24.17
20 quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tuaLuc 7.48 Actes 14.9 Jean 5.14 Matthieu 9.2 Actes 11.23
21 et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus DeusEsaïe 43.25 Jean 10.33 Luc 7.49 Psaumes 32.5 Matthieu 26.65
22 ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestrisMatthieu 12.25 Marc 8.17 Esaïe 66.18 Apocalypse 2.23 Matthieu 9.4
23 quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambulaMarc 2.9 Matthieu 9.5
24 ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuamEsaïe 53.11 Jean 3.13 Matthieu 26.64 Luc 7.14 Apocalypse 1.13
25 et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans DeumJean 9.24 Psaumes 103.1-103.3 Luc 17.15-17.18 Psaumes 50.23 Luc 5.13
26 et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodieMatthieu 9.8 Luc 7.16 Actes 5.11-5.13 Matthieu 28.8 Jérémie 33.9
27 et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi sequere meMarc 2.13-2.22 Matthieu 4.19-4.21 Matthieu 10.3 Jean 1.43 Matthieu 9.9-9.17
28 et relictis omnibus surgens secutus est eumLuc 5.11 Matthieu 19.22-19.27 Luc 9.59-9.62 1 Rois 19.19-19.21
29 et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentesLuc 15.1 Marc 2.15 Jean 12.2 1 Corinthiens 10.27 Matthieu 9.10
30 et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitisActes 23.9 Luc 15.1-15.2 Esaïe 65.5 Luc 5.17 Luc 7.39
31 et respondens Iesus dixit ad illos non egent qui sani sunt medico sed qui male habentMarc 2.17 Matthieu 9.12-9.13 Jérémie 8.22
32 non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiamLuc 15.7 Actes 3.19 Actes 5.31 Luc 24.47 Luc 15.10
33 at illi dixerunt ad eum quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum tui autem edunt et bibuntMatthieu 9.14-9.17 Marc 2.18-2.22 Luc 11.1 Luc 18.12 Luc 7.34-7.35
34 quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunareJean 3.29 Matthieu 22.2 Sophonie 3.17 2 Corinthiens 11.2 Juges 14.10-14.11
35 venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc ieiunabunt in illis diebusLuc 17.22 Jean 16.16-16.22 Jean 13.33 Actes 1.9 Actes 13.2-13.3
36 dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo2 Corinthiens 6.16 Matthieu 9.16-9.17 Lévitique 19.19 Marc 2.21-2.22 Deutéronome 22.11
37 et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribuntJosué 9.4 Josué 9.13 Psaumes 119.83
38 sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservanturHébreux 8.8-8.13 Galates 2.12-2.14 Hébreux 13.9-13.10 Ezéchiel 36.26 Galates 5.1-5.6
39 et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius estJérémie 6.16 Hébreux 11.39 Hébreux 11.1-11.2 Marc 7.7-7.13 Romains 4.11-4.12

Cette Bible est dans le domaine public.