Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Marc 12     

Marc 12
Vulgate


1 et coepit illis in parabolis loqui vineam pastinavit homo et circumdedit sepem et fodit lacum et aedificavit turrem et locavit eam agricolis et peregre profectus est Esaïe 5.1-5.4 Matthieu 25.14 Marc 4.33-4.34 Psaumes 80.8-80.16 Marc 4.11-4.13
2 et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae Jérémie 44.4 Psaumes 1.3 Esdras 9.11 2 Chroniques 36.15 Zacharie 7.7
3 qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum Néhémie 9.26 Actes 7.52 2 Chroniques 36.16 1 Thessaloniciens 2.15 Hébreux 11.36-11.37
4 et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt 5 et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam caedentes alios vero occidentes Matthieu 21.35-21.36 Jérémie 7.25-7.28 Matthieu 23.37 Luc 6.36 Luc 6.22-6.23
6 adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum Matthieu 3.17 Hébreux 1.1-1.2 Jean 3.16-3.18 1 Jean 5.11-5.12 Genèse 22.2
7 coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditas Matthieu 2.3-2.13 Marc 12.12 Esaïe 53.7-53.8 Psaumes 22.12-22.15 Psaumes 2.2-2.3
8 et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam Hébreux 13.11-13.13 Matthieu 21.39 Luc 20.15 Matthieu 21.33
9 quid ergo faciet dominus vineae veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis Matthieu 21.43 Luc 19.27 Esaïe 29.17 Jérémie 17.3 Matthieu 23.34-23.38
10 nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli Psaumes 118.22-118.23 Matthieu 21.16 Esaïe 28.16 Matthieu 22.31 Luc 6.3
11 a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris Actes 2.32-2.36 Actes 3.12-3.16 Ephésiens 3.8-3.11 Habakuk 1.5 Psaumes 118.23
12 et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt Marc 11.18 Marc 11.32 Jean 7.25 Jean 7.44 Jean 7.30
13 et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis ut eum caperent in verbo Luc 20.20-20.26 Marc 3.6 Luc 11.54 Marc 8.15 Jérémie 18.18
14 qui venientes dicunt ei magister scimus quoniam verax es et non curas quemquam nec enim vides in faciem hominis sed in veritate viam Dei doces licet dari tributum Caesari an non dabimus 2 Corinthiens 2.17 Galates 2.6 Proverbes 26.23-26.26 Marc 14.45 Jérémie 42.2-42.3
15 qui sciens versutiam eorum ait illis quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam Hébreux 4.13 Jean 21.17 Actes 5.9 1 Corinthiens 10.9 Ezéchiel 17.2
16 at illi adtulerunt et ait illis cuius est imago haec et inscriptio dicunt illi Caesaris Apocalypse 3.12 Luc 20.24-20.26 2 Timothée 2.19 Matthieu 22.19-22.22
17 respondens autem Iesus dixit illis reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo et mirabantur super eo Romains 13.7 Romains 6.13 Matthieu 22.33 Marc 12.30 2 Corinthiens 5.14-5.15
18 et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum dicentes Actes 4.1-4.2 Matthieu 22.23-22.33 1 Corinthiens 15.13-15.18 Actes 23.6-23.9 2 Timothée 2.18
19 magister Moses nobis scripsit ut si cuius frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater eius uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo Ruth 4.5 Deutéronome 25.5-25.10 Ruth 1.11-1.13 Genèse 38.8
20 septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine Luc 20.29-20.33 Matthieu 22.25-22.28
21 et secundus accepit eam et mortuus est et nec iste reliquit semen et tertius similiter 22 et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen novissima omnium defuncta est et mulier 23 in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit uxor septem enim habuerunt eam uxorem 24 et respondens Iesus ait illis non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem Dei Jean 20.9 Matthieu 22.29 Osée 6.2 2 Timothée 3.15-3.17 Esaïe 25.8
25 cum enim a mortuis resurrexerint neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli in caelis Hébreux 12.22-12.23 1 Corinthiens 15.42-15.54 Matthieu 22.30 Luc 20.35-20.36 1 Jean 3.2
26 de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Luc 20.37 Exode 3.2-3.6 Genèse 33.20 Exode 3.16 Esaïe 41.8-41.10
27 non est Deus mortuorum sed vivorum vos ergo multum erratis Romains 14.9 Romains 4.17 Proverbes 19.27 Hébreux 3.10 Marc 12.24
28 et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes et videns quoniam bene illis responderit interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum Matthieu 22.34-22.40 Luc 20.39 Luc 10.25-10.28 Matthieu 19.18 Luc 11.42
29 Iesus autem respondit ei quia primum omnium mandatum est audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus est Deutéronome 6.4 Jacques 2.19 Jude 1.25 Romains 3.30 1 Corinthiens 8.4
30 et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum Deutéronome 6.5
31 secundum autem simile illi diliges proximum tuum tamquam te ipsum maius horum aliud mandatum non est Romains 13.8-13.9 Galates 5.14 Matthieu 19.18-19.19 Lévitique 19.18 1 Jean 4.21
32 et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti quia unus est et non est alius praeter eum Deutéronome 4.39 Esaïe 44.8 Deutéronome 4.35 Esaïe 45.18 Esaïe 46.9
33 et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu et ex tota anima et ex tota fortitudine et diligere proximum tamquam se ipsum maius est omnibus holocaustomatibus et sacrificiis Osée 6.6 1 Samuel 15.22 Michée 6.6-6.8 Matthieu 9.13 Matthieu 12.7
34 Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi non es longe a regno Dei et nemo iam audebat eum interrogare Matthieu 22.46 Luc 20.40 Tite 1.9-1.11 Colossiens 4.6 Romains 3.19-3.20
35 et respondens Iesus dicebat docens in templo quomodo dicunt scribae Christum Filium esse David Luc 20.41-20.44 Matthieu 26.55 Jean 18.20 Matthieu 22.41-22.45 Jean 7.42
36 ipse enim David dicit in Spiritu Sancto dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum Psaumes 110.1 Hébreux 1.13 1 Corinthiens 15.25 Matthieu 22.43-22.45 Hébreux 10.12-10.13
37 ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius et multa turba eum libenter audivit Romains 1.3-1.4 Apocalypse 22.16 Matthieu 21.46 Luc 21.38 Matthieu 1.23
38 et dicebat eis in doctrina sua cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro Luc 11.43 Matthieu 23.1-23.7 Luc 20.45-20.47 3 Jean 1.9 Marc 4.2
39 et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis Jacques 2.2-2.3
40 qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis hii accipient prolixius iudicium Matthieu 23.13 Luc 20.47 Matthieu 6.7 Matthieu 23.33 Michée 3.1-3.4
41 et sedens Iesus contra gazofilacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazofilacium et multi divites iactabant multa Jean 8.20 2 Rois 12.9 Luc 21.1-21.4 Matthieu 27.6
42 cum venisset autem una vidua pauper misit duo minuta quod est quadrans 43 et convocans discipulos suos ait illis amen dico vobis quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium 2 Corinthiens 8.2 2 Corinthiens 9.6-9.8 2 Corinthiens 8.12 Exode 35.21-35.29 Actes 11.29
44 omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum Luc 8.43 Esdras 2.68-2.69 Marc 14.8 2 Chroniques 24.10-24.14 Luc 15.30

Cette Bible est dans le domaine public.