Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Joël 2.17     

Joël 2.17
Vulgate


1 canite tuba in Sion ululate in monte sancto meo conturbentur omnes habitatores terrae quia venit dies Domini quia prope estAbdias 1.15 Joël 1.15 Jérémie 4.5 Joël 2.15 Amos 3.6
2 dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationisJoël 1.6 Sophonie 1.14-1.15 Amos 5.18-5.20 Joël 2.25 Daniel 12.1
3 ante faciem eius ignis vorans et post eum exurens flamma quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti neque est qui effugiat eumEsaïe 51.3 Genèse 2.8 Zacharie 7.14 Joël 1.19-1.20 Exode 10.5
4 quasi aspectus equorum aspectus eorum et quasi equites sic currentApocalypse 9.7
5 sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam velut populus fortis praeparatus ad proeliumApocalypse 9.9 Esaïe 5.24 Esaïe 30.30 Matthieu 3.12 Nahum 3.2-3.3
6 a facie eius cruciabuntur populi omnes vultus redigentur in ollamNahum 2.10 Esaïe 13.8 Jérémie 30.6 Psaumes 119.83 Jérémie 8.21
7 sicut fortes current quasi viri bellatores ascendent murum vir in viis suis gradietur et non declinabunt a semitis suisProverbes 30.27 Joël 2.9 Jérémie 5.10 2 Samuel 2.18-2.19 2 Samuel 1.23
8 unusquisque fratrem suum non coartabit singuli in calle suo ambulabunt sed et per fenestras cadent et non demolientur2 Chroniques 23.10 2 Chroniques 32.5 Cantique 4.13 Job 36.12 Job 33.18
9 urbem ingredientur in muro current domos conscendent per fenestras intrabunt quasi furJérémie 9.21 Jean 10.1 Exode 10.6
10 a facie eius contremuit terra moti sunt caeli sol et luna obtenebrati sunt et stellae retraxerunt splendorem suumMatthieu 24.29 Esaïe 13.10 Psaumes 18.7 Joël 3.15-3.16 Ezéchiel 32.7-32.8
11 et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui quia multa sunt nimis castra eius quia fortia et facientia verbum eius magnus enim dies Domini et terribilis valde et quis sustinebit eumApocalypse 18.8 Malachie 3.2 Apocalypse 6.17 Joël 3.16 Jérémie 25.30
12 nunc ergo dicit Dominus convertimini ad me in toto corde vestro in ieiunio et in fletu et in planctuOsée 12.6 Jérémie 4.1 Deutéronome 4.29-4.30 1 Samuel 7.6 Jacques 4.8-4.9
13 et scindite corda vestra et non vestimenta vestra et convertimini ad Dominum Deum vestrum quia benignus et misericors est patiens et multae misericordiae et praestabilis super malitiaPsaumes 34.18 Jonas 4.2 Esaïe 57.15 Psaumes 86.15 Psaumes 86.5
14 quis scit si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem sacrificium et libamen Domino Deo nostroJonas 3.9 Aggée 2.19 Joël 1.13 Joël 1.9 2 Samuel 12.22
15 canite tuba in Sion sanctificate ieiunium vocate coetumJoël 1.14 Joël 2.1 2 Rois 10.20 Jérémie 36.9 Nombres 10.3
16 congregate populum sanctificate ecclesiam coadunate senes congregate parvulos et sugentes ubera egrediatur sponsus de cubili suo et sponsa de thalamo suo2 Chroniques 20.13 1 Corinthiens 7.5 1 Samuel 16.5 Exode 19.22 Exode 19.10
17 inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini et dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem tuam in obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in populis ubi est Deus eorumEzéchiel 8.16 Psaumes 79.10 Psaumes 115.2 Joël 1.9 2 Chroniques 8.12
18 zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suoZacharie 1.14 Psaumes 103.13 Zacharie 8.2 Esaïe 60.10 Jacques 5.11
19 et respondit Dominus et dixit populo suo ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum et replebimini eo et non dabo vos ultra obprobrium in gentibusJoël 1.10 Ezéchiel 34.29 Malachie 3.10-3.12 Ezéchiel 36.15 Matthieu 6.33
20 et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam faciem eius contra mare orientale et extremum eius ad mare novissimum et ascendet fetor eius et ascendet putredo eius quia superbe egitZacharie 14.8 Deutéronome 11.24 Esaïe 34.3 Amos 4.10 Ezéchiel 47.18
21 noli timere terra exulta et laetare quoniam magnificavit Dominus ut faceretSophonie 3.16-3.17 Esaïe 54.4 Esaïe 44.23 Esaïe 35.1 Genèse 15.1
22 nolite timere animalia regionis quia germinaverunt speciosa deserti quia lignum adtulit fructum suum ficus et vinea dederunt virtutem suamPsaumes 65.12 Joël 1.18-1.20 Zacharie 8.12 Jonas 4.11 Malachie 3.10-3.12
23 et filii Sion exultate et laetamini in Domino Deo vestro quia dedit vobis doctorem iustitiae et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum in principioLévitique 26.4 Esaïe 12.2-12.6 Osée 6.3 Deutéronome 11.14 Esaïe 41.16
24 et implebuntur areae frumento et redundabunt torcularia vino et oleoAmos 9.13 Malachie 3.10 Lévitique 26.10 Joël 3.18 Proverbes 3.9-3.10
25 et reddam vobis annos quos comedit lucusta bruchus et rubigo et eruca fortitudo mea magna quam misi in vosZacharie 10.6 Joël 1.4-1.7 Joël 2.2-2.11
26 et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia et non confundetur populus meus in sempiternumEsaïe 45.17 Esaïe 25.1 Lévitique 26.5 Deutéronome 12.7 Psaumes 126.2-126.3
27 et scietis quia in medio Israhel ego sum et ego Dominus Deus vester et non est amplius et non confundetur populus meus in aeternumJoël 3.17 Lévitique 26.11-26.12 Ezéchiel 37.26-37.28 Joël 2.26 Apocalypse 21.3

Cette Bible est dans le domaine public.