Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ezéchiel 46     

Ezéchiel 46
Vulgate


1 haec dicit Dominus Deus porta atrii interioris quae respicit ad orientem erit clausa sex diebus in quibus opus fit die autem sabbati aperietur sed et in die kalendarum aperietur Esaïe 66.23 Ezéchiel 44.1-44.2 Exode 20.9 Luc 13.14 Ezéchiel 8.16
2 et intrabit princeps per viam vestibuli portae de foris et stabit in limine portae et facient sacerdotes holocaustum eius et pacifica eius et adorabit super limen portae et egredietur porta autem non claudetur usque ad vesperam Ezéchiel 44.3 Ezéchiel 46.8 1 Chroniques 29.10-29.12 Matthieu 26.39 2 Chroniques 23.13
3 et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis et in kalendis coram Domino Luc 1.10 Jean 10.9 Hébreux 10.19-10.22
4 holocaustum autem hoc offeret princeps Domino in die sabbati sex agnos inmaculatos et arietem inmaculatum Ezéchiel 45.17 Nombres 28.9-28.10
5 et sacrificium oephi per arietem agnis autem sacrificium quod dederit manus eius et olei hin per singula oephi Ezéchiel 45.24 Ezéchiel 46.7 Nombres 28.12 Deutéronome 16.17 Nombres 6.21
6 in die autem kalendarum vitulum de armento inmaculatum et sex agni et arietes inmaculati erunt Ezéchiel 46.1
7 et oephi per vitulum oephi quoque per arietem faciet sacrificium agnis autem sicut invenerit manus eius et olei hin per singula oephi Ezéchiel 46.5
8 cumque ingressurus est princeps per viam vestibuli portae ingrediatur et per eandem viam exeat Ezéchiel 46.2 Colossiens 1.18 Ezéchiel 44.1-44.3
9 et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in sollemnitatibus qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret egrediatur per viam portae meridianae porro qui ingreditur per viam portae meridianae egrediatur per viam portae aquilonis non revertetur per viam portae per quam ingressus est sed e regione illius egredietur Exode 23.14-23.17 Deutéronome 16.16 Psaumes 84.7 Exode 34.23 Ezéchiel 1.17
10 princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur et cum egredientibus egredietur Psaumes 42.4 1 Chroniques 29.22 1 Chroniques 29.20 Matthieu 28.20 Apocalypse 2.1
11 et in nundinis et in sollemnitatibus erit sacrificium oephi per vitulum et oephi per arietem agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus eius et olei hin per singula oephi Ezéchiel 46.5 Ezéchiel 46.7 Lévitique 23.1-23.44 Nombres 15.1-15.41 Nombres 28.1-28.29
12 cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum aut pacifica voluntaria Domino aperietur ei porta quae respicit ad orientem et faciet holocaustum suum et pacifica sua sicut fieri solet in die sabbati et egredietur claudeturque porta postquam exierit Ezéchiel 46.1-46.2 Ezéchiel 45.17 Ezéchiel 44.3 Ezéchiel 46.8 2 Chroniques 29.31
13 et agnum eiusdem anni inmaculatum faciet holocaustum cotidie Domino semper mane faciet illud Esaïe 50.4 Exode 12.5 Nombres 28.10 Psaumes 92.2 Lévitique 12.6
14 et sacrificium faciet super eo cata mane mane sextam partem oephi et de oleo tertiam partem hin ut misceatur similae sacrificium Domino legitimum iuge atque perpetuum Nombres 28.5
15 faciet agnum et sacrificium et oleum cata mane mane holocaustum sempiternum Exode 29.42 Nombres 28.6 Hébreux 9.26 Hébreux 10.1-10.10 Hébreux 7.27
16 haec dicit Dominus Deus si dederit princeps donum alicui de filiis suis hereditas eius filiorum suorum erit possidebunt ea hereditarie 2 Chroniques 21.3 Luc 10.42 Galates 4.7 Genèse 25.5-25.6 Jean 8.35-8.36
17 si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum suorum erit illius usque ad annum remissionis et revertetur ad principem hereditas autem eius filiis eius erit Lévitique 25.10 Matthieu 25.14-25.29 Luc 19.25-19.26 Galates 4.30-4.31
18 et non accipiet princeps de hereditate populi per violentiam et de possessione eorum sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua Ezéchiel 45.8 1 Rois 21.19 Ezéchiel 22.27 Michée 3.1-3.3 Psaumes 78.72
19 et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portae in gazofilacia sanctuarii ad sacerdotes quae respiciebant ad aquilonem et erat ibi locus vergens ad occidentem Ezéchiel 42.9 Ezéchiel 44.4-44.5 Ezéchiel 40.44-40.46
20 et dixit ad me iste est locus ubi coquent sacerdotes pro delicto et pro peccato ubi coquent sacrificium ut non efferant in atrio exteriori et sanctificetur populus 2 Chroniques 35.13 Ezéchiel 44.19 Ezéchiel 44.29 Lévitique 2.4-2.7 Lévitique 7.1-7.38
21 et eduxit me in atrium exterius et circumduxit me per quattuor angulos atrii et ecce atriolum erat in angulo atrii atriola singula per angulos atrii 22 in quattuor angulos atrii atriola disposita quadraginta cubitorum per longum et triginta per latum mensurae unius quattuor erant 23 et paries per circuitum ambiens quattuor atriola et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum 24 et dixit ad me haec est domus culinarum in qua coquent ministri domus Domini victimas populi Ezéchiel 46.20 Matthieu 24.45 Jean 21.15-21.17 1 Pierre 5.2

Cette Bible est dans le domaine public.