Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ezéchiel 11.20     

Ezéchiel 11.20
Vulgate


1 et elevavit me spiritus et introduxit me ad portam domus Domini orientalem quae respicit solis ortum et ecce in introitu portae viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae principes populiEzéchiel 3.12 Ezéchiel 11.13 Ezéchiel 11.24 Ezéchiel 8.16 Ezéchiel 10.19
2 dixitque ad me fili hominis hii viri qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe istaEsaïe 30.1 Jérémie 5.5 Psaumes 52.2 Psaumes 2.1-2.2 Esther 8.3
3 dicentes nonne dudum aedificatae sunt domus haec est lebes nos autem carnesEzéchiel 12.22 Ezéchiel 12.27 Amos 6.5 Ezéchiel 24.3-24.14 Jérémie 1.11-1.13
4 idcirco vaticinare de eis vaticinare fili hominisEzéchiel 21.2 Ezéchiel 3.17-3.21 Ezéchiel 3.2-3.15 Ezéchiel 25.2 Osée 6.5
5 et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me loquere haec dicit Dominus sic locuti estis domus Israhel et cogitationes cordis vestri ego noviJérémie 17.10 Ezéchiel 2.2 Esaïe 58.1 Ezéchiel 2.4-2.5 1 Samuel 10.10
6 plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius interfectisEzéchiel 7.23 Ezéchiel 22.12 Ezéchiel 22.2-22.6 Ezéchiel 22.27 Ezéchiel 22.9
7 propterea haec dicit Dominus Deus interfecti vestri quos posuistis in medio eius hii sunt carnes et haec est lebes et educam vos de medio eiusMichée 3.2-3.3 Ezéchiel 24.3-24.13 Jérémie 52.24-52.27 2 Rois 25.18-25.22 Ezéchiel 3.9-3.11
8 gladium metuistis et gladium inducam super vos ait Dominus DeusProverbes 10.24 Esaïe 24.17-24.18 Esaïe 66.4 Job 3.25 1 Thessaloniciens 2.15-2.16
9 et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudiciaEzéchiel 5.8 Psaumes 106.41 Deutéronome 28.36 Deutéronome 28.49-28.50 Ezéchiel 16.41
10 gladio cadetis in finibus Israhel iudicabo vos et scietis quia ego Dominus2 Rois 14.25 Ezéchiel 6.7 Jérémie 52.9-52.10 2 Rois 25.19-25.21 Jérémie 39.6
11 haec non erit vobis in lebetem et vos non eritis in medio eius in carnes in finibus Israhel iudicabo vosEzéchiel 11.3 Ezéchiel 11.7-11.10
12 et scietis quia ego Dominus qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis sed iuxta iudicia gentium quae in circuitu vestro sunt estis operatiEzéchiel 8.10 Ezéchiel 8.16 Ezéchiel 8.14 Ezéchiel 11.21 2 Chroniques 36.14
13 et factum est cum prophetarem Pheltias filius Banaiae mortuus est et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi heu heu heu Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum IsrahelEzéchiel 9.8 Ezéchiel 11.1 Actes 5.5 Psaumes 106.23 1 Chroniques 21.16-21.17
14 et factum est verbum Domini ad me dicens 15 fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israhel universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem longe recedite a Domino nobis data est terra in possessionemEzéchiel 33.24 Esaïe 66.5 Jean 16.2 Jérémie 24.1-24.5 Esaïe 65.5
16 propterea haec dicit Dominus Deus quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas veneruntEsaïe 8.14 Psaumes 90.1 Psaumes 31.20 Jérémie 31.10 Esaïe 4.5
17 propterea loquere haec dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque vobis humum IsrahelEzéchiel 28.25 Jérémie 24.5 Ezéchiel 34.13 Jérémie 3.18 Ezéchiel 36.24
18 et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de illaEzéchiel 37.23 Ezéchiel 5.11 Ezéchiel 7.20 Esaïe 30.22 Michée 5.10-5.14
19 et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneumEzéchiel 36.26-36.27 Jérémie 31.33 Jérémie 32.39-32.40 Psaumes 51.10 Ezéchiel 18.31
20 ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in DeumEzéchiel 14.11 Psaumes 105.45 Jérémie 30.22 Jérémie 31.33 Jérémie 11.4
21 quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat horum viam in capite suo ponam dicit Dominus DeusEzéchiel 9.10 Ezéchiel 11.18 Jérémie 17.9 Hébreux 10.38 Marc 7.21-7.23
22 et elevaverunt cherubin alas suas et rotae cum eis et gloria Dei Israhel erat super eaEzéchiel 10.19 Ezéchiel 1.19-1.20
23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem qui est ad orientem urbisZacharie 14.4 Ezéchiel 8.4 Ezéchiel 10.4 Ezéchiel 43.2 Matthieu 23.37-24.2
24 et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est a me visio quam videramEzéchiel 11.1 Ezéchiel 8.3 Ezéchiel 3.12 Ezéchiel 1.3 Actes 10.16
25 et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae ostenderat mihiEzéchiel 3.4 Ezéchiel 2.7 Ezéchiel 3.27 Ezéchiel 3.17

Cette Bible est dans le domaine public.