Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 22     

Jérémie 22
Vulgate


1 haec dicit Dominus descende in domum regis Iuda et loqueris ibi verbum hoc Luc 3.19-3.20 Jérémie 34.2 2 Chroniques 19.2-19.3 Amos 7.13 2 Samuel 24.11-24.12
2 et dices audi verbum Domini rex Iuda qui sedes super solium David tu et servi tui et populus tuus qui ingredimini per portas istas Luc 1.32 Esaïe 9.7 Jérémie 22.4 Esaïe 1.10 Esaïe 28.14
3 haec dicit Dominus facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu calumniatoris et advenam et pupillum et viduam nolite contristare neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto Jérémie 21.12 Jérémie 22.17 Ezéchiel 22.7 Michée 6.8 Job 22.9
4 si enim facientes feceritis verbum istud ingredientur per portas domus huius reges sedentes de genere David super thronum eius et ascendentes currus et equos ipsi et servi et populus eorum Jérémie 17.25
5 quod si non audieritis verba haec in memet ipso iuravi dicit Dominus quia in solitudinem erit domus haec Amos 6.8 Hébreux 6.13 Genèse 22.16 Jérémie 17.27 Deutéronome 32.40-32.42
6 quia haec dicit Dominus super domum regis Iuda Galaad tu mihi caput Libani si non posuero te solitudinem urbes inhabitabiles Esaïe 6.11 Psaumes 107.34 Esaïe 27.10 Michée 3.12 Jérémie 7.34
7 et sanctificabo super te interficientem virum et arma eius et succident electam cedrum tuam et praecipitabunt in ignem Jérémie 4.6-4.7 Esaïe 10.33-10.34 Esaïe 37.24 Ezéchiel 9.1-9.7 Jérémie 21.14
8 et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc et dicet unusquisque proximo suo quare fecit Dominus sic civitati huic grandi 1 Rois 9.8-9.9 2 Chroniques 7.20-7.22 Deutéronome 29.23-29.26 Lamentations 2.15-2.17 Lamentations 4.12
9 et respondebunt eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis 2 Chroniques 34.25 2 Rois 22.17 Jérémie 2.17-2.19 Jérémie 40.2-40.3 Deutéronome 29.25-29.28
10 nolite flere mortuum neque lugeatis super eum fletu plangite eum qui egreditur quia non revertetur ultra nec videbit terram nativitatis suae Ecclésiaste 4.2 Esaïe 57.1 Lamentations 4.9 Jérémie 22.11 2 Chroniques 35.23-35.25
11 quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iuda qui regnavit pro Iosia patre suo qui egressus est de loco isto non revertetur huc amplius 1 Chroniques 3.15 2 Chroniques 36.1-36.4 2 Rois 23.34 2 Chroniques 28.12 2 Chroniques 34.22
12 sed in loco ad quem transtuli eum ibi morietur et terram istam non videbit amplius 2 Rois 23.34 Jérémie 22.18
13 vae qui aedificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in iudicio amicum suum opprimet frustra et mercedem eius non reddet ei Michée 3.10 Lévitique 19.13 Jacques 5.4 Deutéronome 24.14-24.15 Habakuk 2.9-2.11
14 qui dicit aedificabo mihi domum latam et cenacula spatiosa qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque sinopide 2 Samuel 7.2 Aggée 1.4 Esaïe 5.8-5.9 Daniel 4.30 Luc 14.28-14.29
15 numquid regnabis quoniam confers te cedro pater tuus numquid non comedit et bibit et fecit iudicium et iustitiam tunc cum bene erat ei 2 Rois 23.25 Esaïe 3.10 Proverbes 29.4 Proverbes 25.5 Ecclésiaste 10.17
16 iudicavit causam pauperis et egeni in bonum suum numquid non ideo quia cognovit me dicit Dominus Jérémie 9.24 Psaumes 72.12-72.13 Psaumes 72.1-72.4 Esaïe 1.17 Tite 1.16
17 tui vero oculi et cor ad avaritiam et ad sanguinem innocentem fundendum et ad calumniam et ad cursum mali operis Jérémie 22.3 2 Rois 24.4 2 Pierre 2.14 Ezéchiel 19.6 Psaumes 10.3
18 propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae regem Iuda non plangent eum vae frater et vae fratres non concrepabunt ei vae domine et vae inclite Jérémie 16.6 1 Rois 13.30 Jérémie 16.4 Jérémie 22.10 2 Chroniques 21.19-21.20
19 sepultura asini sepelietur putrefactus et proiectus extra portas Hierusalem Jérémie 36.30 1 Rois 21.23-21.24 2 Chroniques 36.6 2 Rois 9.35 1 Rois 14.10
20 ascende Libanum et clama et in Basan da vocem tuam et clama ad transeuntes quia contriti sunt omnes amatores tui Nombres 27.12 Ezéchiel 23.22 Lamentations 1.2 Jérémie 25.9 Jérémie 4.30
21 locutus sum ad te in abundantia tua dixisti non audiam haec est via tua ab adulescentia tua quia non audisti vocem meam Jérémie 32.30 Jérémie 3.25 Proverbes 30.9 Esaïe 48.8 Jérémie 7.22-7.28
22 omnes pastores tuos pascet ventus et amatores tui in captivitatem ibunt et tunc confunderis et erubesces ab omni malitia tua Jérémie 5.30-5.31 Jérémie 10.21 Jérémie 12.10 Osée 13.15 Jérémie 23.1-23.2
23 quae sedes in Libano et nidificas in cedris quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores quasi dolores parturientis Jérémie 6.24 Jérémie 4.30-4.31 Jérémie 22.6 Abdias 1.4 Zacharie 11.1-11.2
24 vivo ego dicit Dominus quia si fuerit Iechonias filius Ioachim regis Iuda anulus in manu dextera mea inde avellam eum Jérémie 37.1 1 Chroniques 3.16 Aggée 2.23 Cantique 8.6 2 Rois 24.6-24.8
25 et dabo te in manu quaerentium animam tuam et in manu quorum tu formidas faciem et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu Chaldeorum Jérémie 34.20-34.21 2 Rois 24.15-24.16 Jérémie 21.7 Proverbes 10.24 Jérémie 22.28
26 et mittam te et matrem tuam quae genuit te in terram alienam in qua nati non estis ibique moriemini 2 Rois 24.15 2 Rois 24.8 Esaïe 22.17 2 Chroniques 36.9-36.10 Jérémie 15.2-15.4
27 et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc non revertentur Jérémie 44.14 Psaumes 86.4 2 Rois 25.27-25.30 Jérémie 52.31-52.34 Jérémie 22.11
28 numquid vas fictile atque contritum vir iste Iechonias numquid vas absque omni voluptate quare abiecti sunt ipse et semen eius et proiecti in terram quam ignoraverunt Osée 8.8 Psaumes 31.12 Jérémie 48.38 Jérémie 14.18 2 Samuel 5.21
29 terra terra terra audi sermonem Domini Jérémie 6.19 Michée 1.2 Deutéronome 32.1 Deutéronome 4.26 Esaïe 1.1-1.2
30 haec dicit Dominus scribe virum istum sterilem virum qui in diebus suis non prosperabitur nec enim erit de semine eius vir qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Iuda Jérémie 36.30 Luc 1.32-1.33 Psaumes 94.20 Jérémie 10.21 Matthieu 1.11-1.16

Cette Bible est dans le domaine public.