Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Jérémie 16.17     

Jérémie 16.17
Vulgate


1 et factum est verbum Domini ad me dicensJérémie 2.1 Jérémie 1.2 Jérémie 1.4
2 non accipies uxorem et non erunt tibi filii et filiae in loco isto1 Corinthiens 7.26-7.27 Genèse 19.14 Luc 21.23 Luc 23.29 Matthieu 24.19
3 quia haec dicit Dominus super filios et filias qui generantur in loco isto et super matres eorum quae genuerunt eos et super patres eorum de quorum stirpe sunt nati in terra hacJérémie 6.21 Jérémie 16.9 Jérémie 16.5
4 mortibus aegrotationum morientur non plangentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terrae erunt et gladio et fame consumentur et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terraeJérémie 25.33 Jérémie 9.22 Psaumes 83.10 Jérémie 34.20 Sophonie 1.17
5 haec enim dicit Dominus ne ingrediaris domum convivii neque vadas ad plangendum neque consoleris eos quia abstuli pacem meam a populo isto dicit Dominus misericordiam et miserationesEsaïe 27.11 Ezéchiel 24.16-24.23 Deutéronome 31.17 Jérémie 15.1-15.4 Jérémie 16.6-16.7
6 et morientur grandes et parvi in terra ista non sepelientur neque plangentur et non se incident neque calvitium fiet pro eisLévitique 19.28 Jérémie 47.5 Jérémie 41.5 Deutéronome 14.1 Jérémie 16.4
7 et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matreEzéchiel 24.17 Osée 9.4 Deutéronome 26.14 Proverbes 31.6-31.7 Job 42.11
8 et domum convivii non ingredieris ut sedeas cum eis et comedas et bibasEcclésiaste 7.2-7.4 Jérémie 15.17 Amos 6.4-6.6 Esaïe 22.12-22.14 Matthieu 24.38
9 quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem laetitiae vocem sponsi et vocem sponsaeJérémie 7.34 Ezéchiel 26.13 Osée 2.11 Jérémie 25.10 Esaïe 24.7-24.12
10 et cum adnuntiaveris populo huic omnia verba haec et dixerint tibi quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud quae iniquitas nostra et quod peccatum nostrum quod peccavimus Domino Deo nostroJérémie 5.19 Deutéronome 29.24-29.25 1 Rois 9.8-9.9 Jérémie 13.22 Osée 12.8
11 dices ad eos quia dereliquerunt patres vestri me ait Dominus et abierunt post deos alienos et servierunt eis et adoraverunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodieruntPsaumes 106.35-106.41 Ezéchiel 11.21 Jérémie 8.2 Néhémie 9.26-9.29 Jérémie 5.7-5.9
12 sed et vos peius operati estis quam patres vestri ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali ut me non audiatJérémie 13.10 Jérémie 7.26 Jérémie 9.14 Ecclésiaste 9.3 Juges 2.19
13 et eiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis vos et patres vestri et servietis ibi diis alienis die ac nocte qui non dabunt vobis requiemDeutéronome 28.36 Jérémie 17.4 Jérémie 15.14 Deutéronome 4.26-4.28 2 Chroniques 7.20
14 propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et non dicetur ultra vivit Dominus qui eduxit filios Israhel de terra AegyptiJérémie 23.7-23.8 Deutéronome 15.15 Exode 20.2 Esaïe 43.18-43.19 Osée 3.4-3.5
15 sed vivit Dominus qui eduxit filios Israhel de terra aquilonis et de universis terris ad quas eieci eos et reducam eos in terram suam quam dedi patribus eorumJérémie 3.18 Jérémie 24.6 Esaïe 11.11-11.16 Jérémie 32.37 Psaumes 106.47
16 ecce ego mittam piscatores multos dicit Dominus et piscabuntur eos et post haec mittam eis multos venatores et venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarumAmos 4.2 Habakuk 1.14-1.15 Michée 7.2 1 Samuel 26.20 Amos 9.1-9.3
17 quia oculi mei super omnes vias eorum non sunt absconditae a facie mea et non fuit occulta iniquitas eorum ab oculis meisProverbes 15.3 Psaumes 90.8 2 Chroniques 16.9 Jérémie 32.19 1 Corinthiens 4.5
18 et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum et abominationibus suis impleverunt hereditatem meamEsaïe 40.2 Nombres 35.33-35.34 Jérémie 17.18 Ezéchiel 11.21 Apocalypse 18.6
19 Domine fortitudo mea et robur meum et refugium meum in die tribulationis ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent vere mendacium possederunt patres nostri vanitatem quae eis non profuitPsaumes 18.1-18.2 Esaïe 44.10 Jérémie 10.14-10.15 Esaïe 25.4 Nahum 1.7
20 numquid faciet sibi homo deos et ipsi non sunt diiPsaumes 115.4-115.8 Esaïe 37.19 Jérémie 2.11 Osée 8.4-8.6 Galates 4.8
21 idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc ostendam eis manum meam et virtutem meam et scient quia nomen mihi DominusJérémie 33.2 Amos 5.8 Psaumes 83.18 Esaïe 43.3 Psaumes 9.16

Cette Bible est dans le domaine public.