Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 20.25     

Job 20.25
Vulgate


1 respondens autem Sophar Naamathites dixitJob 2.11 Job 11.1 Job 42.9
2 idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapiturProverbes 14.29 Psaumes 116.11 Jérémie 20.9 Job 32.13-32.20 Psaumes 31.22
3 doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihiJob 20.2 Psaumes 78.2-78.5 Job 19.3 Job 19.29 Psaumes 49.3
4 hoc scio a principio ex quo positus est homo super terramJob 15.10 Job 8.8-8.9 Genèse 1.28 Genèse 9.1-9.3 Job 32.7
5 quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar punctiPsaumes 37.35-37.36 Job 8.19 Matthieu 13.20-13.21 Job 27.13-27.23 Esther 5.11-5.12
6 si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigeritEsaïe 14.13-14.14 Abdias 1.3-1.4 Genèse 11.4 Daniel 4.22 Matthieu 11.23
7 quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi estJob 14.10 1 Rois 14.10 Psaumes 83.10 2 Rois 9.37 Job 7.10
8 velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturnaPsaumes 73.20 Psaumes 90.5 Esaïe 29.7-29.8 Job 27.21-27.23 Psaumes 18.10
9 oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suusJob 7.8 Job 7.10 Job 8.18 Psaumes 37.36 Psaumes 37.10
10 filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suumJob 20.18 Job 27.16-27.17 Exode 12.36 Proverbes 28.3 Luc 19.8
11 ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormientJob 21.26 Job 13.26 Psaumes 25.7 Proverbes 5.11-5.13 Job 19.20
12 cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua suaJob 15.16 Psaumes 10.7 Genèse 3.6 Ecclésiaste 11.9 Proverbes 9.17-9.18
13 parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suoMatthieu 5.29-5.30 Nombres 11.18-11.20 Romains 8.13 Marc 9.43-9.49
14 panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecusPsaumes 38.1-38.8 Romains 3.13 2 Samuel 12.10-12.11 Jérémie 2.19 Psaumes 51.8-51.9
15 divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas DeusProverbes 23.8 Matthieu 27.3-27.4
16 caput aspidum suget occidet eum lingua viperaeActes 28.3-28.6 Matthieu 3.7 Deutéronome 32.24 Esaïe 30.6 Romains 3.13
17 non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyriDeutéronome 32.13-32.14 Job 29.6 Psaumes 81.16 Psaumes 36.8-36.9 Apocalypse 22.1
18 luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebitJob 20.15 Job 20.10 Ezéchiel 7.12 Jérémie 51.44 Esaïe 24.7-24.11
19 quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eamJob 35.9 Proverbes 14.31 Esaïe 5.7-5.8 Lamentations 3.34 Deutéronome 28.33
20 nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poteritEcclésiaste 5.13-5.14 Esaïe 57.20-57.21
21 non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eiusLuc 16.24-16.25 Job 15.29 Jérémie 17.11 Job 18.19
22 cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eumJob 16.11 Job 15.29 Psaumes 39.5 Job 1.15 Job 3.17
23 utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suumPsaumes 78.30-78.31 Nombres 11.33 Malachie 2.2 Psaumes 11.6 Luc 12.17-12.20
24 fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereumEsaïe 24.18 Amos 5.19 2 Samuel 22.35 1 Rois 20.30 Amos 9.1-9.3
25 eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribilesJob 16.13 Job 18.11 Deutéronome 32.41 Psaumes 88.15 Jérémie 20.3-20.4
26 omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suoPsaumes 21.9 Esaïe 14.20-14.22 Job 18.5-18.6 Esaïe 30.33 Job 18.18-18.19
27 revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eumEsaïe 26.21 Job 16.18 Jérémie 29.23 Deutéronome 31.28 Luc 12.2-12.3
28 apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris DeiJob 5.5 Matthieu 16.26 2 Rois 20.17 Job 20.10 Deutéronome 28.31
29 haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a DominoJob 27.13 Job 31.2-31.3 Job 18.21 Deutéronome 29.20-29.28 Matthieu 24.51

Cette Bible est dans le domaine public.