Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 15.9     

Job 15.9
Vulgate


1 respondens autem Eliphaz Themanites dixitJob 2.11 Job 42.7 Job 22.1 Job 42.9 Job 4.1
2 numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suumJob 6.26 Osée 12.1 Job 8.2 Job 13.2 Jacques 3.13
3 arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expeditJob 16.2-16.3 Job 26.1-26.3 Malachie 3.13-3.15 1 Timothée 6.4-6.5 Job 13.4-13.5
4 quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram DeoJob 27.10 Luc 18.1 Romains 3.31 Job 4.5-4.6 Psaumes 36.1-36.3
5 docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantiumJob 9.22-9.24 Psaumes 50.19-50.20 Luc 6.45 Job 12.6 Marc 7.21-7.22
6 condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibiLuc 19.22 Matthieu 12.37 Job 9.20 Job 42.3 Job 40.8
7 numquid primus homo tu natus es et ante colles formatusPsaumes 90.2 Proverbes 8.22-8.25 Job 38.4-38.41 Job 15.10 Genèse 4.1
8 numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientiaRomains 11.34 Jérémie 23.18 Job 13.5-13.6 Deutéronome 29.29 Job 29.4
9 quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamusJob 13.2 2 Corinthiens 11.5 2 Corinthiens 10.7 Job 12.3 Job 26.3-26.4
10 et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tuiJob 32.6-32.7 Job 12.20 Job 12.12 Job 8.8-8.10 Proverbes 16.31
11 numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibentJob 5.8-5.26 1 Rois 22.24 Job 36.16 2 Corinthiens 7.6 Job 11.13-11.19
12 quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculosPsaumes 35.19 Job 17.2 Marc 7.21-7.22 Actes 8.22 Jacques 1.14-1.15
13 quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermonesJacques 1.26 Psaumes 34.13 Romains 8.7-8.8 Job 15.25-15.27 Job 9.4
14 quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliereJob 14.4 Ecclésiaste 7.20 Proverbes 20.9 Job 25.4-25.6 Psaumes 14.3
15 ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eiusJob 25.5 Job 4.18 Esaïe 6.2-6.5 Job 5.1
16 quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatemJob 34.7 Proverbes 19.28 Tite 3.3 Romains 1.28-1.30 Job 20.12
17 ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibiJob 33.1 Job 34.2 Job 13.5-13.6 Job 36.2 Job 5.27
18 sapientes confitentur et non abscondunt patres suosJob 8.8 Psaumes 71.18 Esaïe 38.19 Psaumes 78.3-78.6 Job 15.10
19 quibus solis data est terra et non transibit alienus per eosJoël 3.17 Deutéronome 32.8 Genèse 10.32 Genèse 10.25
20 cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eiusJob 24.1 Job 27.13 Ecclésiaste 9.3 Jacques 5.1-5.6 Psaumes 90.3-90.4
21 sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicaturJob 18.11 1 Thessaloniciens 5.3 Lévitique 26.36 Psaumes 92.7 Job 20.5-20.7
22 non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladiumEsaïe 8.21-8.22 Job 19.29 Matthieu 27.5 Job 9.16 Job 6.11
23 cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum diesPsaumes 109.10 Psaumes 59.15 Job 18.12 Job 18.18 Ecclésiaste 11.8
24 terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proeliumJob 6.2-6.4 Matthieu 26.37-26.38 Proverbes 1.27 Proverbes 6.11 Esaïe 13.3
25 tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus estExode 5.2-5.3 Job 40.9-40.11 Job 9.4 Exode 9.17 Psaumes 73.9
26 cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est2 Chroniques 32.13-32.17 Genèse 49.8 Job 16.12 Psaumes 18.40 2 Chroniques 28.22
27 operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependetPsaumes 17.10 Esaïe 6.10 Psaumes 73.7 Psaumes 78.31 Jérémie 5.28
28 habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactaeJob 3.14 Job 18.15 Michée 3.12 Jérémie 26.18 Esaïe 5.8-5.10
29 non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suamJob 27.16-27.17 Luc 16.2 Luc 12.19-12.21 Psaumes 49.16-49.17 Job 22.15-22.20
30 non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris suiJob 4.9 Job 15.22 Job 20.26 Ezéchiel 20.47-20.48 Marc 9.43-9.49
31 non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sitEsaïe 59.4 Jonas 2.8 Galates 6.3 Osée 8.7 Job 4.8
32 antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescetEcclésiaste 7.17 Job 22.16 Psaumes 55.23 Psaumes 52.5-52.8 Jean 15.6
33 laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suumApocalypse 6.13 Deutéronome 28.39-28.40 Esaïe 33.9
34 congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiuntJob 8.13 Michée 7.2 1 Samuel 12.3 Job 8.22 Matthieu 24.51
35 concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolosPsaumes 7.14 Osée 10.13 Esaïe 59.4-59.5 Jacques 1.15 Galates 6.7-6.8

Cette Bible est dans le domaine public.