Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Job 15.10     

Job 15.10
Vulgate


1 respondens autem Eliphaz Themanites dixitJob 2.11 Job 4.1 Job 42.7 Job 22.1 Job 42.9
2 numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suumJob 6.26 Job 8.2 Osée 12.1 Job 11.2-11.3 Job 13.2
3 arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expeditColossiens 4.6 Matthieu 12.36-12.37 Job 16.2-16.3 Job 26.1-26.3 Malachie 3.13-3.15
4 quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram DeoPsaumes 119.126 Galates 2.21 Job 27.10 Luc 18.1 Romains 3.31
5 docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantiumJob 5.13 Psaumes 120.2-120.3 Job 9.22-9.24 Psaumes 50.19-50.20 Luc 6.45
6 condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibiLuc 19.22 Job 9.20 Matthieu 12.37 Job 34.5-34.9 Job 42.3
7 numquid primus homo tu natus es et ante colles formatusPsaumes 90.2 Proverbes 8.22-8.25 Job 38.4-38.41 Job 12.12 Job 15.10
8 numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientiaRomains 11.34 Jérémie 23.18 1 Corinthiens 2.16 Matthieu 13.35 1 Corinthiens 2.9-2.11
9 quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamusJob 13.2 2 Corinthiens 11.21-11.30 2 Corinthiens 11.5 2 Corinthiens 10.7 Job 12.3
10 et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tuiJob 32.6-32.7 Proverbes 16.31 Deutéronome 32.7 Job 12.20 Job 12.12
11 numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibentJob 13.2 2 Corinthiens 1.3-1.5 Job 5.8-5.26 1 Rois 22.24 Job 36.16
12 quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculosJob 11.13 Proverbes 6.13 Psaumes 35.19 Job 17.2 Marc 7.21-7.22
13 quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermonesJob 10.3 Malachie 3.13 Jacques 1.26 Psaumes 34.13 Romains 8.7-8.8
14 quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliereJob 14.4 Ecclésiaste 7.20 Proverbes 20.9 Job 25.4-25.6 Psaumes 14.3
15 ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eiusJob 25.5 Job 4.18 Job 5.1 Esaïe 6.2-6.5
16 quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatemJob 34.7 Proverbes 19.28 Tite 3.3 Psaumes 14.1-14.3 Psaumes 53.3
17 ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibiJob 36.2 Job 5.27 Job 33.1 Job 34.2 Job 13.5-13.6
18 sapientes confitentur et non abscondunt patres suosJob 8.8 Psaumes 78.3-78.6 Job 15.10 Psaumes 71.18 Esaïe 38.19
19 quibus solis data est terra et non transibit alienus per eosJoël 3.17 Genèse 10.32 Genèse 10.25 Deutéronome 32.8
20 cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eiusJob 24.1 Job 27.13 Luc 12.19-12.21 Romains 8.22 Ecclésiaste 9.3
21 sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicaturJob 18.11 1 Thessaloniciens 5.3 Lévitique 26.36 Actes 12.21-12.23 Psaumes 73.18-73.20
22 non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium2 Rois 6.33 Job 20.24-20.25 Esaïe 8.21-8.22 Job 19.29 Matthieu 27.5
23 cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum diesPsaumes 109.10 Psaumes 59.15 Job 18.12 Lamentations 5.9 Amos 5.20
24 terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proeliumPsaumes 119.143 Romains 2.9 Job 6.2-6.4 Matthieu 26.37-26.38 Proverbes 1.27
25 tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus estEsaïe 27.4 1 Samuel 6.6 Actes 12.1 Job 36.9 Esaïe 8.9-8.10
26 cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus estPsaumes 18.40 2 Chroniques 28.22 2 Chroniques 32.13-32.17 Genèse 49.8 Job 16.12
27 operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependetPsaumes 17.10 Esaïe 6.10 Psaumes 73.7 Job 17.10 Deutéronome 32.15
28 habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactaeJob 3.14 Michée 7.18 Jérémie 9.11 Job 18.15 Michée 3.12
29 non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suamJob 27.16-27.17 Luc 16.19-16.22 Jacques 1.11 Luc 16.2 Luc 12.19-12.21
30 non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris suiJob 4.9 Job 15.22 Job 20.26 Jude 1.13 Job 22.20
31 non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sitEsaïe 59.4 Galates 6.7-6.8 Esaïe 44.20 Jonas 2.8 Galates 6.3
32 antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescetEcclésiaste 7.17 Job 22.16 Psaumes 55.23 Osée 9.16 Esaïe 27.11
33 laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suumDeutéronome 28.39-28.40 Esaïe 33.9 Apocalypse 6.13
34 congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiuntJob 8.13 Job 12.6 Job 27.8 Esaïe 33.14-33.15 Michée 7.2
35 concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolosPsaumes 7.14 Osée 10.13 Esaïe 59.4-59.5 Galates 6.7-6.8 Jacques 1.15

Cette Bible est dans le domaine public.