Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ephésiens 5.18     

Ephésiens 5.18
Vulgate


1 estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimiMatthieu 5.48 1 Pierre 1.15-1.16 Colossiens 3.12 Ephésiens 4.32 1 Jean 4.11
2 et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatisJean 13.34 Colossiens 3.14 Galates 2.20 Matthieu 20.28 Jean 15.12-15.13
3 fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctosColossiens 3.5 Galates 5.19-5.21 1 Corinthiens 6.18 Ephésiens 5.5 1 Corinthiens 6.13
4 aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actioEphésiens 4.29 Colossiens 3.8 Jacques 3.4-3.8 Proverbes 15.2 Marc 7.22
5 hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et DeiGalates 5.21 Colossiens 3.5 1 Corinthiens 6.9-6.10 Ephésiens 5.3 Apocalypse 21.8
6 nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiaeRomains 1.18 Colossiens 2.8 Colossiens 3.6 Matthieu 24.4 Galates 6.7-6.8
7 nolite ergo effici participes eorumEphésiens 5.11 Proverbes 13.20 1 Timothée 5.22 Apocalypse 18.4 Nombres 16.26
8 eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulateJean 8.12 Actes 26.18 1 Pierre 2.9-2.11 1 Jean 1.7 Esaïe 42.6-42.7
9 fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritateRomains 15.14 Ephésiens 6.14 Ephésiens 4.25 1 Timothée 6.11 Philippiens 1.11
10 probantes quid sit beneplacitum DeoRomains 12.1-12.2 Hébreux 12.28 Romains 14.18 1 Pierre 2.5 Psaumes 19.14
11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguiteRomains 13.12 1 Timothée 5.20 2 Thessaloniciens 3.6 Tite 2.15 Romains 6.21
12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicereRomains 2.16 Ephésiens 5.3 1 Pierre 4.3 Proverbes 9.17 Jérémie 23.24
13 omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen estJean 3.20-3.21 Osée 2.10 Lamentations 2.14 Osée 7.1 Hébreux 1.13
14 propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi ChristusEsaïe 60.1 Esaïe 26.19 1 Thessaloniciens 5.6 Romains 13.11-13.12 Esaïe 52.1
15 videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientesColossiens 4.5 Philippiens 1.27 Apocalypse 19.10 1 Pierre 1.22 1 Timothée 6.9
16 redimentes tempus quoniam dies mali suntColossiens 4.5 Amos 5.13 Ecclésiaste 12.1 Galates 6.10 Ephésiens 6.13
17 propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas DominiRomains 12.2 Colossiens 1.9 1 Thessaloniciens 4.1-4.3 Jérémie 4.22 1 Thessaloniciens 5.18
18 et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini SpirituProverbes 20.1 Luc 1.15 1 Corinthiens 5.11 Esaïe 5.22 Romains 13.13
19 loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris DominoColossiens 3.16 1 Corinthiens 14.26 Actes 16.25 Jacques 5.13 Psaumes 86.12
20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et PatriColossiens 3.17 1 Thessaloniciens 5.18 2 Thessaloniciens 1.3 Ephésiens 5.4 Psaumes 34.1
21 subiecti invicem in timore ChristiPhilippiens 2.3 Ephésiens 5.22 1 Pierre 5.5 Hébreux 13.17 Ephésiens 5.24
22 mulieres viris suis subditae sint sicut DominoColossiens 3.18-4.1 Genèse 3.16 1 Pierre 3.1-3.6 Tite 2.5 Ephésiens 5.22-6.9
23 quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis1 Corinthiens 11.3-11.10 Colossiens 1.18 Ephésiens 1.22-1.23 Ephésiens 4.15 Ephésiens 5.25-5.26
24 sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibusEphésiens 5.33 Tite 2.9 Colossiens 3.20 Exode 23.13 Colossiens 3.22
25 viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro eaColossiens 3.19 1 Pierre 3.7 Ephésiens 5.28 Ephésiens 5.2 Genèse 2.24
26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verboJean 15.3 Tite 2.14 Ezéchiel 36.25 Actes 22.16 Jean 3.5
27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata2 Corinthiens 11.2 Ephésiens 1.4 Colossiens 1.22 2 Pierre 3.14 Colossiens 1.28
28 ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligitEphésiens 5.25 Ephésiens 5.33 Genèse 2.21-2.24 Ephésiens 5.31 Matthieu 19.5
29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiamProverbes 11.17 Ecclésiaste 4.5 Esaïe 40.11 Jean 6.50-6.58 Ezéchiel 34.14-34.15
30 quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius1 Corinthiens 6.15 Genèse 2.23 Ephésiens 1.23 1 Corinthiens 12.12-12.27 Colossiens 2.19
31 propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne unaGenèse 2.24 Matthieu 19.5 Marc 10.7-10.8 1 Corinthiens 6.16
32 sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia2 Corinthiens 11.2 Colossiens 2.2 Esaïe 62.4-62.5 Esaïe 54.5 Apocalypse 21.2
33 verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virumEphésiens 5.25 Hébreux 12.9 Colossiens 3.19 1 Pierre 3.2-3.7 Esther 1.20

Cette Bible est dans le domaine public.