Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Ephésiens 5     

Ephésiens 5
Vulgate


1 estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi Matthieu 5.48 1 Pierre 1.15-1.16 Colossiens 3.12 Ephésiens 4.32 1 Jean 4.11
2 et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis Jean 13.34 Colossiens 3.14 Galates 2.20 Matthieu 20.28 Jean 15.12-15.13
3 fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos Colossiens 3.5 Galates 5.19-5.21 1 Corinthiens 6.18 Ephésiens 5.5 1 Corinthiens 6.13
4 aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem non pertinent sed magis gratiarum actio Ephésiens 4.29 Colossiens 3.8 Jacques 3.4-3.8 Hébreux 13.15 2 Pierre 2.18
5 hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei Galates 5.21 1 Corinthiens 6.9-6.10 Colossiens 3.5 Ephésiens 5.3 Apocalypse 21.8
6 nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae Romains 1.18 Colossiens 2.8 Colossiens 3.6 Matthieu 24.4 Galates 6.7-6.8
7 nolite ergo effici participes eorum Proverbes 1.10-1.17 Ephésiens 3.6 Ephésiens 5.11 Proverbes 13.20 1 Timothée 5.22
8 eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate Jean 8.12 Actes 26.18 1 Pierre 2.9-2.11 1 Jean 1.7 Esaïe 42.6-42.7
9 fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate Romains 15.14 Ephésiens 6.14 Ephésiens 4.25 Galates 5.22-5.23 1 Timothée 6.11
10 probantes quid sit beneplacitum Deo Romains 12.1-12.2 Hébreux 12.28 Proverbes 21.3 Philippiens 1.10 Romains 14.18
11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum magis autem et redarguite Romains 13.12 1 Timothée 5.20 2 Thessaloniciens 3.6 Tite 2.15 Romains 6.21
12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere Romains 2.16 Ephésiens 5.3 1 Pierre 4.3 2 Samuel 12.12 Ecclésiaste 12.14
13 omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim quod manifestatur lumen est Jean 3.20-3.21 Osée 2.10 Michée 7.9 1 Corinthiens 4.5 Lamentations 2.14
14 propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus Esaïe 60.1 Esaïe 26.19 1 Thessaloniciens 5.6 Romains 13.11-13.12 Esaïe 52.1
15 videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi insipientes sed ut sapientes Colossiens 4.5 Philippiens 1.27 Apocalypse 19.10 1 Pierre 1.22 1 Timothée 6.9
16 redimentes tempus quoniam dies mali sunt Colossiens 4.5 Amos 5.13 Ecclésiaste 12.1 Galates 6.10 Ephésiens 6.13
17 propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae sit voluntas Domini Romains 12.2 Colossiens 1.9 1 Thessaloniciens 4.1-4.3 Jérémie 4.22 1 Thessaloniciens 5.18
18 et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini Spiritu Proverbes 20.1 Romains 13.13 Luc 1.15 1 Corinthiens 5.11 Esaïe 5.22
19 loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino Colossiens 3.16 1 Corinthiens 14.26 Actes 16.25 Jacques 5.13 Psaumes 147.7
20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri Colossiens 3.17 1 Thessaloniciens 5.18 2 Thessaloniciens 1.3 Ephésiens 5.4 Hébreux 13.15
21 subiecti invicem in timore Christi Philippiens 2.3 Ephésiens 5.22 1 Pierre 5.5 Hébreux 13.17 Ephésiens 5.24
22 mulieres viris suis subditae sint sicut Domino Colossiens 3.18-4.1 Genèse 3.16 1 Pierre 3.1-3.6 Tite 2.5 Ephésiens 5.22-6.9
23 quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis 1 Corinthiens 11.3-11.10 Colossiens 1.18 Ephésiens 1.22-1.23 Ephésiens 4.15 Apocalypse 5.9
24 sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris suis in omnibus Tite 2.9 Ephésiens 5.33 Tite 2.7 Colossiens 3.20 Exode 23.13
25 viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea Colossiens 3.19 1 Pierre 3.7 Ephésiens 5.28 Ephésiens 5.2 Genèse 2.24
26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo Jean 15.3 1 Corinthiens 6.11 Tite 2.14 Ezéchiel 36.25 Actes 22.16
27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata 2 Corinthiens 11.2 Ephésiens 1.4 Colossiens 1.22 1 Pierre 1.19 2 Pierre 3.14
28 ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui suam uxorem diligit se ipsum diligit Ephésiens 5.25 Ephésiens 5.33 Matthieu 19.5 Genèse 2.21-2.24 Ephésiens 5.31
29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam Proverbes 11.17 Ecclésiaste 4.5 Matthieu 23.37 Esaïe 40.11 Jean 6.50-6.58
30 quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus eius 1 Corinthiens 6.15 1 Corinthiens 12.12-12.27 Genèse 2.23 Ephésiens 1.23 Romains 12.5
31 propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una Genèse 2.24 Matthieu 19.5 1 Corinthiens 6.16 Marc 10.7-10.8
32 sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in ecclesia 2 Corinthiens 11.2 Colossiens 2.2 Esaïe 62.4-62.5 Esaïe 54.5 Apocalypse 21.2
33 verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum Ephésiens 5.25 Esther 1.20 Hébreux 12.9 Colossiens 3.19 1 Pierre 3.2-3.7

Cette Bible est dans le domaine public.