Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Corinthiens 10.22     

1 Corinthiens 10.22
Vulgate


1 nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transieruntExode 14.29 Néhémie 9.11-9.12 Psaumes 78.13-78.14 Psaumes 105.39 Psaumes 66.6
2 et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mariHébreux 3.2-3.3 Jean 9.28-9.29 Exode 14.31 Galates 3.27 1 Corinthiens 1.13-1.16
3 et omnes eandem escam spiritalem manducaveruntDeutéronome 8.3 Exode 16.35 Néhémie 9.15 Néhémie 9.20 Psaumes 105.40
4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat ChristusExode 17.6 Nombres 20.11 Psaumes 78.15 Jean 7.37 Hébreux 10.1
5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in desertoHébreux 3.17 Nombres 26.64-26.65 Jude 1.5 Nombres 14.28-14.35 Nombres 14.37
6 haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupieruntNombres 11.4 1 Corinthiens 10.11 Hébreux 4.11 Psaumes 106.14-106.15 2 Pierre 2.6
7 neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludereExode 32.6-32.8 Exode 32.4 Deutéronome 9.16-9.21 1 Corinthiens 5.11 Exode 32.19
8 neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria miliaNombres 25.1-25.9 1 Corinthiens 6.18 Psaumes 106.29 1 Corinthiens 6.9 Apocalypse 2.14
9 neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perieruntNombres 21.5-21.6 Exode 17.7 Exode 17.2 Psaumes 78.18 Psaumes 95.9
10 neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore2 Samuel 24.16 Exode 12.23 1 Chroniques 21.15 Nombres 16.41 Hébreux 11.28
11 haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum deveneruntRomains 15.4 1 Corinthiens 9.10 Romains 13.11 1 Jean 2.18 Philippiens 4.5
12 itaque qui se existimat stare videat ne cadatRomains 11.20 Matthieu 26.40-26.41 Matthieu 26.33-26.34 Apocalypse 3.17-3.18 Proverbes 16.18
13 temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere2 Timothée 4.18 2 Pierre 2.9 Luc 22.46 1 Pierre 5.8-5.9 Ephésiens 6.12-6.13
14 propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura1 Corinthiens 10.7 1 Jean 5.21 1 Corinthiens 10.20-10.21 Apocalypse 22.15 Apocalypse 21.8
15 ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico1 Corinthiens 8.1 1 Thessaloniciens 5.21 1 Corinthiens 6.5 Job 34.2-34.3 1 Corinthiens 11.13
16 calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini estMatthieu 26.26-26.28 Actes 2.42 Actes 20.7 Luc 22.19-22.20 1 Jean 1.7
17 quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamurRomains 12.5 1 Corinthiens 12.27 1 Corinthiens 12.12 Colossiens 3.15 Ephésiens 2.15-2.16
18 videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altarisRomains 4.1 Romains 9.3-9.8 Lévitique 3.3-3.5 Ephésiens 2.11-2.12 2 Corinthiens 11.18-11.22
19 quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid1 Corinthiens 8.4 1 Corinthiens 1.28 Esaïe 41.29 Esaïe 40.17 1 Corinthiens 3.7
20 sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorumApocalypse 9.20 2 Corinthiens 4.4 Psaumes 106.37-106.39 2 Chroniques 11.15 Deutéronome 32.16-32.17
21 non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorumMatthieu 6.24 Esaïe 65.11 1 Rois 18.21 1 Corinthiens 8.10 Deutéronome 32.37-32.38
22 an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediuntDeutéronome 32.21 Ecclésiaste 6.10 Ezéchiel 22.14 Deutéronome 32.16 Josué 24.19
23 omnia licent sed non omnia aedificant1 Corinthiens 6.12 1 Corinthiens 8.9 Ephésiens 4.29 1 Thessaloniciens 5.11 1 Corinthiens 14.17
24 nemo quod suum est quaerat sed quod alterius1 Corinthiens 13.5 Philippiens 2.21 1 Corinthiens 10.33 Philippiens 2.4-2.5 1 Corinthiens 9.19-9.23
25 omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam1 Corinthiens 8.7 1 Timothée 4.4 Actes 10.15 Romains 14.14 Tite 1.15
26 Domini est terra et plenitudo eiusPsaumes 24.1 Psaumes 50.12 Exode 19.5 Job 41.11 Deutéronome 10.14
27 si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiamLuc 10.7-10.8 Luc 19.7 2 Corinthiens 1.13 1 Corinthiens 10.25 1 Corinthiens 5.9-5.11
28 si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiamRomains 14.15 1 Corinthiens 10.26 Deutéronome 10.14 Psaumes 115.16 1 Corinthiens 8.10-8.13
29 conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim
libertas mea iudicatur ab alia conscientia1 Corinthiens 9.19 1 Thessaloniciens 5.22 1 Corinthiens 10.32 Romains 14.15-14.21 2 Corinthiens 8.21
30 si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias agoRomains 14.6 1 Timothée 4.3-4.4
31 sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei faciteColossiens 3.17 Colossiens 3.23 1 Pierre 4.11 Luc 11.41 Deutéronome 12.18
32 sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae DeiActes 20.28 1 Corinthiens 8.13 Romains 14.13 1 Timothée 3.5 2 Corinthiens 6.3
33 sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant1 Corinthiens 10.24 Galates 1.10 1 Corinthiens 9.19-9.23 2 Corinthiens 11.28-11.29 Romains 11.14

Cette Bible est dans le domaine public.