Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 4.30     

Actes 4.30
Vulgate


1 loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et SadducaeiLuc 22.4 Actes 6.12 Actes 5.26 Actes 5.24 Matthieu 3.7
2 dolentes quod docerent populum et adnuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuisActes 17.18 1 Thessaloniciens 4.13-4.14 Actes 13.45 Jean 11.47-11.48 Actes 26.8
3 et iniecerunt in eis manus et posuerunt eos in custodiam in crastinum erat enim iam vesperaActes 5.18 Actes 6.12 Luc 22.52 Luc 22.54 Actes 8.3
4 multi autem eorum qui audierant verbum crediderunt et factus est numerus virorum quinque miliaActes 2.41 Philippiens 1.12-1.18 2 Corinthiens 2.14-2.17 Esaïe 53.12 Jean 12.24
5 factum est autem in crastinum ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in HierusalemActes 4.8 Marc 15.1 Actes 5.34 Luc 23.13 Luc 24.20
6 et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Iohannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotaliLuc 3.2 Matthieu 26.3 Jean 18.24 Jean 18.13-18.14 Jean 11.49
7 et statuentes eos in medio interrogabant in qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vosMatthieu 21.23 Exode 2.14 Marc 11.28 Actes 4.10 1 Rois 21.12-21.14
8 tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos principes populi et senioresActes 2.4 Actes 7.55 Matthieu 10.19-10.20 Actes 4.5 Luc 12.11-12.12
9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi in quo iste salvus factus estActes 3.7 Jean 10.32 1 Pierre 4.14 1 Pierre 3.15-3.17 Jean 7.23
10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israhel quia in nomine Iesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanusActes 3.6 Matthieu 27.63-27.66 Daniel 3.18 Romains 1.4 Actes 10.40-10.42
11 hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus qui factus est in caput anguliPsaumes 118.22-118.23 Esaïe 28.16 Proverbes 28.1 1 Pierre 2.6-2.8 Actes 20.26-20.27
12 et non est in alio aliquo salus nec enim nomen aliud est sub caelo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieriApocalypse 20.15 Jean 14.6 Matthieu 1.21 Jean 3.36 1 Corinthiens 3.11
13 videntes autem Petri constantiam et Iohannis conperto quod homines essent sine litteris et idiotae admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerantMatthieu 11.25 Jean 7.15 1 Corinthiens 1.27 Actes 2.7-2.12 Jean 18.16-18.17
14 hominem quoque videntes stantem cum eis qui curatus fuerat nihil poterant contradicereActes 4.10 Actes 4.16 Actes 19.36 Actes 3.8-3.12 Actes 4.21
15 iusserunt autem eos foras extra concilium secedere et conferebant ad invicemActes 5.34-5.42 Matthieu 5.22 Actes 26.30-26.32
16 dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negareDaniel 8.8 Actes 6.10 Daniel 8.5 Matthieu 27.16 Actes 3.7-3.10
17 sed ne amplius divulgetur in populum comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominumActes 5.28 Amos 7.12-7.17 2 Chroniques 25.15-25.16 Jérémie 38.4 Jérémie 20.1-20.3
18 et vocantes eos denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine IesuActes 5.40 Luc 24.46-24.48 Actes 1.8 Actes 5.20
19 Petrus vero et Iohannes respondentes dixerunt ad eos si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum iudicateActes 5.29 Exode 1.17 1 Timothée 2.3 Daniel 3.18 1 Corinthiens 10.15
20 non enim possumus quae vidimus et audivimus non loquiActes 22.15 Jérémie 20.9 Actes 5.32 Ezéchiel 3.11 Jérémie 1.7
21 at illi comminantes dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos propter populum quia omnes clarificabant Deum in eo quod accideratActes 5.26 Matthieu 21.46 Luc 20.6 Luc 20.19 Luc 22.2
22 annorum enim erat amplius quadraginta homo in quo factum erat signum istud sanitatisActes 9.33 Matthieu 9.20 Jean 9.1 Jean 5.5 Actes 3.2
23 dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissentActes 12.11-12.12 Psaumes 119.63 Actes 2.44-2.46 Psaumes 16.3 Actes 1.13-1.14
24 qui cum audissent unianimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt Domine tu qui fecisti caelum et terram et mare et omnia quae in eis suntNéhémie 9.6 Psaumes 69.29-69.30 Psaumes 62.5-62.8 2 Timothée 4.17-4.18 Psaumes 146.5-146.6
25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inaniaActes 1.16 Psaumes 2.1-2.6 Actes 2.30
26 adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eiusPsaumes 2.2 Psaumes 83.2-83.8 Apocalypse 11.15 Actes 10.38 Hébreux 1.9
27 convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis IsrahelMatthieu 27.2 Actes 4.30 Luc 4.18 Esaïe 53.3 Jean 18.19-18.24
28 facere quae manus tua et consilium decreverunt fieriActes 2.23 Esaïe 46.10 Genèse 50.20 Esaïe 5.19 Job 12.13
29 et nunc Domine respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuumActes 4.13 Actes 4.31 Philippiens 1.14 Actes 14.3 Actes 9.27
30 in eo cum manum tuam extendas sanitates et signa et prodigia fieri per nomen sancti Filii tui IesuActes 4.27 Actes 3.6 Exode 6.6 Actes 5.12 Jérémie 15.15
31 et cum orassent motus est locus in quo erant congregati et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et loquebantur verbum Dei cum fiduciaActes 2.4 Actes 2.2 Esaïe 65.24 Matthieu 21.22 Jacques 1.5
32 multitudinis autem credentium erat cor et anima una nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat sed erant illis omnia communia1 Corinthiens 1.10 Ephésiens 4.2-4.6 Philippiens 2.1-2.2 Jean 17.21-17.23 2 Corinthiens 13.11
33 et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Iesu Christi Domini et gratia magna erat in omnibus illisActes 1.22 Actes 1.8 Jean 1.16 Marc 16.20 Romains 15.18-15.19
34 neque enim quisquam egens erat inter illos quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant vendentes adferebant pretia eorum quae vendebantActes 2.45 Luc 22.35 1 Timothée 6.19 Psaumes 34.9-34.10 Luc 12.33
35 et ponebant ante pedes apostolorum dividebantur autem singulis prout cuique opus eratActes 5.2 Actes 2.45 Actes 4.37 2 Corinthiens 8.20-8.21 Actes 6.1-6.6
36 Ioseph autem qui cognominatus est Barnabas ab apostolis quod est interpretatum Filius consolationis Levites Cyprius genere1 Corinthiens 9.6 Actes 15.39 Marc 3.17 Actes 21.16 Galates 2.13
37 cum haberet agrum vendidit illum et adtulit pretium et posuit ante pedes apostolorumMatthieu 19.29 Actes 4.34-4.35 Actes 5.1-5.2

Cette Bible est dans le domaine public.