Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Actes 3.2     

Actes 3.2
Vulgate


1 Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonamPsaumes 55.17 Actes 2.46 Actes 4.13 Actes 10.30 Actes 5.25
2 et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templumLuc 16.20 Jean 9.8 Actes 14.8 Actes 10.4 Actes 4.22
3 is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet 4 intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nosJean 5.6 Luc 4.20 Actes 14.9-14.10 Actes 3.12 Jean 11.40
5 at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis 6 Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambulaActes 3.16 Actes 4.10 Actes 9.34 Actes 2.22 Actes 10.38
7 et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantaeMarc 5.41 Actes 9.41 Marc 1.31 Luc 13.13 Marc 9.27
8 et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans DominumActes 14.10 Esaïe 35.6 Luc 17.15-17.18 Psaumes 103.1-103.2 Jean 5.8-5.9
9 et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem DeumActes 4.21 Actes 4.16 Luc 13.17 Actes 14.11 Marc 2.11-2.12
10 cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illiActes 3.2 Actes 4.14-4.16 Actes 2.7 Jean 5.20 Luc 4.36
11 cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentesActes 5.12 Jean 10.23 Luc 8.38 Actes 2.6 Luc 22.8
12 videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare2 Corinthiens 3.5 Jean 3.27-3.28 Actes 14.11-14.15 Actes 13.26 Romains 9.4
13 Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimittiMatthieu 27.2 Actes 7.32 Matthieu 22.32 Jean 19.15 Hébreux 11.9-11.16
14 vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobisMarc 1.24 Actes 4.27 1 Pierre 3.18 Actes 7.52 Jacques 5.6
15 auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumusActes 2.24 Actes 2.32 Jean 5.26 Hébreux 2.10 Jean 14.6
16 et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrumActes 3.6 Matthieu 21.21-21.22 Marc 16.17-16.18 Actes 16.18 Actes 4.10
17 et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestriLuc 23.34 Actes 13.27 1 Corinthiens 2.8 1 Timothée 1.13 Jean 16.3
18 Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sicActes 26.22-26.23 Actes 2.23 Luc 24.26-24.27 Actes 17.2-17.3 Zacharie 13.7
19 paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccataActes 2.38 Esaïe 44.22 Esaïe 43.25 Psaumes 51.9 2 Thessaloniciens 1.7
20 ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum ChristumMatthieu 24.30-24.36 Marc 13.30-13.37 Apocalypse 19.11-19.16 Apocalypse 1.7 2 Thessaloniciens 2.8
21 quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarumActes 1.11 Luc 1.70 Marc 9.11-9.13 Malachie 4.5-4.6 Romains 8.21
22 Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobisActes 7.37 Deutéronome 18.15-18.19 Marc 9.4-9.7 Luc 9.30-9.35 Esaïe 55.3-55.4
23 erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebeDeutéronome 18.19 Jean 3.18-3.20 Hébreux 10.39 Apocalypse 20.15 Hébreux 12.25
24 et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos1 Samuel 3.20 Actes 3.21 Actes 13.20 1 Samuel 3.1 Psaumes 99.6
25 vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terraeGenèse 22.18 Actes 2.39 Genèse 12.3 Romains 9.4-9.5 Galates 3.8
26 vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia suaActes 3.22 Romains 1.16 Matthieu 1.21 Jude 1.24 Actes 3.25

Cette Bible est dans le domaine public.