Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Luc 22.8     

Luc 22.8
Vulgate


1 adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur paschaExode 12.6-12.23 Marc 14.1-14.2 1 Corinthiens 5.7-5.8 Lévitique 23.5-23.6 Marc 14.12
2 et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebemJean 11.47-11.53 Matthieu 21.38 Jean 11.57 Luc 20.19 Matthieu 26.3-26.5
3 intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecimMarc 14.10-14.11 Jean 13.2 Actes 5.3 Matthieu 26.14-26.16 Luc 6.16
4 et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eisActes 5.24 Actes 4.1 Matthieu 26.14 Actes 5.26 Luc 22.52
5 et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dareMatthieu 26.15-26.16 Matthieu 27.3-27.5 2 Pierre 2.3 2 Pierre 2.15 Actes 1.18
6 et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbisMarc 14.2 Matthieu 26.5
7 venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi paschaExode 12.18 Luc 22.1 Exode 12.6 Marc 14.12-14.16 1 Corinthiens 5.7
8 et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemusActes 3.11 Marc 14.13-14.16 Actes 4.13 Galates 4.4-4.5 Matthieu 3.15
9 at illi dixerunt ubi vis paremus 10 et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intratJean 16.4 Actes 8.26-8.29 Matthieu 26.18-26.19 Luc 19.29-19.40 1 Samuel 10.2-10.7
11 et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducemJean 11.28 Luc 19.34 Matthieu 21.3 Luc 19.5 Luc 19.31
12 et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parateActes 1.13 Actes 20.8 Jean 2.25 Jean 21.17 Actes 16.14-16.15
13 euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt paschaJean 2.5 Hébreux 11.8 Jean 11.40 Luc 19.32 Luc 21.33
14 et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eoMatthieu 26.20 Marc 14.17 Deutéronome 16.6-16.7 Marc 6.30
15 et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiarJean 13.1 Luc 12.50 Jean 17.1 Jean 4.34
16 dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno DeiLuc 14.15 Apocalypse 19.9 Luc 22.30 Jean 6.50-6.58 Luc 12.37
17 et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos1 Timothée 4.4-4.5 Psaumes 116.13 Luc 22.19 Romains 14.6 Deutéronome 8.10
18 dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniatMatthieu 26.29 Luc 22.16 Marc 14.25 Cantique 5.1 Luc 9.27
19 et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem1 Corinthiens 11.23-11.29 1 Corinthiens 10.16 Luc 22.20 Jean 6.51 Marc 14.22-14.24
20 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditurZacharie 9.11 1 Corinthiens 11.25 2 Corinthiens 3.6 Matthieu 26.28 Exode 24.8
21 verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensaPsaumes 41.9 Jean 13.26 Jean 13.21-13.22 Matthieu 26.21-26.24 Michée 7.5-7.6
22 et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditurActes 2.23 Actes 1.16-1.25 Luc 24.46 Psaumes 22.1-22.31 Marc 14.21
23 et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus essetMarc 14.19 Matthieu 26.22 Jean 13.22-13.25
24 facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maiorLuc 9.46 Marc 9.34 Matthieu 20.20-20.24 1 Pierre 5.5-5.6 Jacques 4.5-4.6
25 dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocanturMatthieu 20.25-20.28 Marc 10.41-10.45
26 vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministratorLuc 9.48 1 Pierre 5.3 Marc 9.35 Matthieu 18.3-18.5 Romains 12.2
27 nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministratMatthieu 20.28 Luc 12.37 2 Corinthiens 8.9 Philippiens 2.7-2.8 Luc 17.7-17.9
28 vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meisHébreux 4.15 Hébreux 2.18 Jean 8.31 Matthieu 24.13 Actes 1.25
29 et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum2 Timothée 2.12 Matthieu 25.34 Luc 12.32 Matthieu 28.18 1 Pierre 5.4
30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus IsrahelMatthieu 19.28 Luc 14.15 Matthieu 8.11 Apocalypse 2.26-2.27 1 Corinthiens 6.2-6.3
31 ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum1 Pierre 5.8 Job 1.6-1.12 Amos 9.9 Zacharie 3.1 Job 2.1-2.6
32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuosJean 21.15-21.17 Romains 8.34 1 Pierre 1.13 Matthieu 18.3 Hébreux 12.12-12.13
33 qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ireMarc 14.29 Matthieu 26.33-26.35 Marc 14.31 Actes 20.23-20.24 Matthieu 26.40-26.41
34 et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse meMarc 14.30 Jean 13.38 Matthieu 26.34 Marc 14.71-14.72 Jean 18.27
35 et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihilLuc 10.4 Luc 9.3 Matthieu 10.9-10.10 Deutéronome 8.16 Marc 6.8-6.9
36 dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium 37 dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habentEsaïe 53.12 Jean 19.28-19.30 Galates 3.13 Jean 10.35 2 Corinthiens 5.21
38 at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis estJean 18.36 2 Corinthiens 10.3-10.4 1 Thessaloniciens 5.8 Ephésiens 6.10-6.18 Luc 22.49
39 et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuliLuc 21.37 Jean 18.1-18.2 Matthieu 21.1 Marc 11.11 Matthieu 26.36-26.38
40 et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationemMatthieu 6.13 Luc 22.46 Ephésiens 6.18-6.19 1 Pierre 4.7 Matthieu 26.36-26.46
41 et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabatMatthieu 26.39 Marc 14.35 Luc 18.11
42 dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiatMatthieu 20.22 Jean 12.27-12.28 Matthieu 26.39 Marc 14.36 Matthieu 26.42
43 apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabatMatthieu 4.11 Hébreux 1.14 Psaumes 91.11-91.12 Hébreux 1.6 Matthieu 26.53
44 et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terramLamentations 1.12 Psaumes 22.12-22.21 Hébreux 5.7 Jean 12.27 Psaumes 143.6-143.7
45 et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitiaMarc 14.37 Marc 14.40-14.41 Matthieu 26.40 Matthieu 26.43
46 et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationemLuc 22.40 Luc 21.34-21.36 Proverbes 6.4-6.11 Jonas 1.6
47 adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eumMarc 14.10 Luc 22.3-22.6 Matthieu 26.45-26.56 Matthieu 26.14-26.16 Marc 14.41-14.50
48 Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradisMarc 14.44-14.46 Proverbes 27.6 Psaumes 55.21 2 Samuel 20.9-20.10 Matthieu 26.48-26.50
49 videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladioLuc 22.38
50 et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextramJean 18.10-18.11 2 Corinthiens 10.4 Marc 14.47 Matthieu 26.51-26.54 Romains 12.19
51 respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eumRomains 12.21 2 Corinthiens 10.1 Jean 17.12 1 Pierre 2.21-2.23 Jean 18.8-18.9
52 dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibusLuc 22.4 Matthieu 26.55 Marc 14.48-14.49 Actes 5.26 Jean 17.12
53 cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarumJean 12.27 Ephésiens 6.12 Actes 26.18 2 Corinthiens 4.3-4.6 Jean 16.20-16.22
54 conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longeMatthieu 26.57-26.58 Marc 14.53-14.54 Luc 22.33-22.34 Jean 18.12-18.17 Jean 18.24
55 accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorumJean 18.16-18.18 Psaumes 26.4-26.5 Matthieu 26.3 Proverbes 13.20 Psaumes 1.1
56 quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo eratJean 18.17 Marc 14.66-14.68 Matthieu 26.69 Marc 14.17 Marc 14.6
57 at ille negavit eum dicens mulier non novi illumActes 3.19 1 Jean 1.9 Jean 18.27 Luc 12.9 Matthieu 26.70
58 et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sumMarc 14.69-14.70 Jean 18.25 Matthieu 26.71-26.72
59 et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus estMatthieu 26.73-26.74 Jean 18.26-18.27 Marc 14.69-14.70
60 et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallusMatthieu 26.74-26.75 Marc 14.71-14.72 Luc 22.34 Jean 18.27
61 et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabisLuc 22.34 Esaïe 57.15-57.18 Matthieu 26.75 Job 33.27 Marc 5.30
62 et egressus foras Petrus flevit amareMatthieu 26.75 2 Corinthiens 7.9-7.11 Matthieu 5.4 Psaumes 130.1-130.4 Psaumes 126.5-126.6
63 et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentesJean 18.22 Hébreux 12.2 Esaïe 49.7 Psaumes 69.7-69.12 Psaumes 22.13
64 et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussitJuges 16.25 Juges 16.21
65 et alia multa blasphemantes dicebant in eumLuc 12.10 Matthieu 27.39 Actes 26.11 1 Timothée 1.13-1.14 Matthieu 12.31-12.32
66 et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobisMatthieu 27.1 Marc 15.1 Actes 22.5 Actes 4.25-4.28 Matthieu 5.22
67 et ait illis si vobis dixero non creditis mihiLuc 16.31 Matthieu 11.3-11.5 Jean 5.39-5.47 Jean 9.27-9.28 Jean 12.37-12.43
68 si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetisLuc 20.3-20.7 Luc 20.41-20.44
69 ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis DeiMarc 16.19 Psaumes 110.1 Hébreux 1.3 Ephésiens 1.20-1.23 Matthieu 22.44
70 dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sumLuc 23.3 Matthieu 27.11 Marc 15.2 Matthieu 26.64 Luc 4.41
71 at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eiusMatthieu 26.65-26.66 Marc 14.63-14.64

Cette Bible est dans le domaine public.