Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 23.12     

Matthieu 23.12
Vulgate


1 tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suosMatthieu 15.10-15.20 Luc 12.1 Marc 12.38-12.39 Marc 7.14 Luc 20.45-20.46
2 dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et PharisaeiLuc 20.46 Esdras 7.6 Marc 12.38 Esdras 7.25 Néhémie 8.4-8.8
3 omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt2 Timothée 3.5 Tite 1.16 Matthieu 15.2-15.9 Deutéronome 4.5 Romains 13.1
4 alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum digito autem suo nolunt ea movereLuc 11.46 Actes 15.10 Galates 6.13 Matthieu 11.28-11.30 Actes 15.28
5 omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbriasMatthieu 6.1-6.16 Deutéronome 6.8 Matthieu 9.20 Jean 5.44 Philippiens 2.3
6 amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogisJacques 2.1-2.4 Luc 14.7-14.11 Romains 12.10 Luc 20.46-20.47 Marc 12.38-12.39
7 et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbiJean 1.38 Jean 1.49 Jean 3.2 Jean 3.26 Jean 6.25
8 vos autem nolite vocari rabbi unus enim est magister vester omnes autem vos fratres estisJacques 3.1 Matthieu 23.10 Matthieu 26.49 Luc 22.32 Apocalypse 19.10
9 et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis estMalachie 1.6 Job 32.21-32.22 1 Jean 3.1 Romains 8.14-8.17 Hébreux 12.9
10 nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus 11 qui maior est vestrum erit minister vesterGalates 5.13 1 Corinthiens 9.19 2 Corinthiens 11.23 2 Corinthiens 4.5 Luc 22.26-22.27
12 qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur1 Pierre 5.5 Jacques 4.6 Luc 14.11 Luc 18.14 Matthieu 18.4
13 vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrareLuc 11.52 Matthieu 23.27 Matthieu 23.29 Actes 8.1 Zacharie 11.17
14 [] 15 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vosActes 13.43 Actes 2.10 Matthieu 5.22 Actes 6.5 Actes 13.10
16 vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem iuraverit in aurum templi debetMatthieu 15.14 Matthieu 23.24 Matthieu 5.33-5.35 Jean 9.39-9.41 Matthieu 23.17
17 stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurumMatthieu 23.19 Psaumes 94.8 Exode 30.26-30.29 Nombres 16.38-16.39
18 et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet 19 caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donumExode 29.37 Exode 30.29
20 qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt 21 et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipsoPsaumes 26.8 1 Rois 8.13 2 Chroniques 6.2 2 Chroniques 7.2 Colossiens 2.9
22 et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eumMatthieu 5.34 Esaïe 66.1 Psaumes 11.4 Actes 7.49 Apocalypse 4.2-4.3
23 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittereLuc 11.42 Michée 6.8 Osée 6.6 Proverbes 21.3 1 Samuel 15.22
24 duces caeci excolantes culicem camelum autem gluttientesMatthieu 19.24 Matthieu 27.6-27.8 Luc 6.7-6.10 Matthieu 15.2-15.6 Matthieu 23.16
25 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditiaLuc 11.39-11.40 Matthieu 15.19-15.20 Esaïe 28.7-28.8 Marc 7.4-7.13
26 Pharisaee caece munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundumJacques 4.8 Esaïe 55.7 Hébreux 10.22 Luc 6.45 Jérémie 13.27
27 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitiaActes 23.3 Luc 11.44 Nombres 19.16 Esaïe 58.1-58.2
28 sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitateMatthieu 23.5 Luc 16.15 Psaumes 51.6 Jérémie 17.9-17.10 Marc 7.21-7.23
29 vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorumLuc 11.47-11.48 Actes 2.29
30 et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarumJérémie 2.30 Matthieu 23.34-23.35 Matthieu 21.35-21.36 2 Chroniques 36.15
31 itaque testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occideruntActes 7.51-7.52 1 Thessaloniciens 2.15-2.16 Luc 19.22 Josué 24.22 Psaumes 64.8
32 et vos implete mensuram patrum vestrorumGenèse 15.16 Nombres 32.14 1 Thessaloniciens 2.16 Zacharie 5.6-5.11
33 serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennaeMatthieu 12.34 Matthieu 3.7 Luc 3.7 Jean 8.44 Matthieu 5.22
34 ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatemMatthieu 10.16-10.17 Actes 13.1 Matthieu 10.23 Matthieu 13.52 Luc 24.47
35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altareZacharie 1.1 Genèse 4.8 Hébreux 11.4 2 Chroniques 24.20-24.22 Apocalypse 18.24
36 amen dico vobis venient haec omnia super generationem istamMatthieu 24.34 Matthieu 10.23 Ezéchiel 12.21-12.28 Marc 13.30-13.31 Luc 21.32-21.33
37 Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluistiDeutéronome 32.11-32.12 Ruth 2.12 Matthieu 5.12 Psaumes 63.7 Luc 13.34-13.35
38 ecce relinquitur vobis domus vestra desertaJérémie 22.5 Luc 21.24 Marc 13.14 Zacharie 11.6 Luc 13.35
39 dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis benedictus qui venit in nomine DominiMatthieu 21.9 Psaumes 118.26 Romains 11.25 Jean 8.21 Luc 10.22-10.23

Cette Bible est dans le domaine public.