Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / Matthieu 1.17     

Matthieu 1.17
Vulgate


1 liber generationis Iesu Christi filii David filii AbrahamGenèse 22.18 Apocalypse 22.16 Galates 3.16 Romains 1.3 Psaumes 132.11
2 Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Iacob Iacob autem genuit Iudam et fratres eiusActes 7.8 Genèse 25.26 1 Chroniques 1.28 Hébreux 11.11 Apocalypse 7.5
3 Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar Phares autem genuit Esrom Esrom autem genuit AramGenèse 46.12 Genèse 38.29-38.30 1 Chroniques 2.1-2.15 Genèse 38.6 1 Chroniques 9.6
4 Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon1 Chroniques 2.10-2.12 Nombres 10.14 Nombres 7.12 Nombres 2.3 Nombres 1.7
5 Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit David regemHébreux 11.31 Jacques 2.25 Josué 2.1-2.22 Ruth 1.4 Ruth 1.22-2.4
6 David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae1 Samuel 17.12 1 Samuel 16.1 2 Samuel 12.24-12.25 2 Samuel 11.3 Ruth 4.22
7 Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa2 Chroniques 13.7 1 Rois 11.43-12.24 2 Chroniques 14.1-14.15 1 Rois 14.31 2 Chroniques 9.31
8 Asa autem genuit Iosaphat Iosaphat autem genuit Ioram Ioram autem genuit Oziam1 Chroniques 3.11 2 Chroniques 17.1-17.19 2 Chroniques 21.1 2 Rois 8.16 2 Chroniques 26.1-26.23
9 Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam2 Rois 15.32-16.20 2 Chroniques 27.1-29.32 Esaïe 7.1-7.13 2 Rois 15.7 1 Chroniques 3.11-3.13
10 Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit IosiamJérémie 1.2-1.3 1 Chroniques 3.13-3.15 2 Chroniques 32.33-35.27 2 Rois 20.21-23.30 1 Rois 13.2
11 Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione BabylonisJérémie 27.20 Daniel 1.2 2 Rois 25.11 Jérémie 39.9 Jérémie 2.10-2.28
12 et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel1 Chroniques 3.17 Esdras 3.2 Luc 3.27 Aggée 1.12 2 Rois 25.27
13 Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim Eliachim autem genuit Azor 14 Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim autem genuit Eliud 15 Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Matthan Matthan autem genuit Iacob 16 Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur ChristusMatthieu 27.17 Luc 3.23 Jean 4.25 Luc 1.27 Matthieu 27.22
17 omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David generationes quattuordecim et a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quattuordecim et a transmigratione Babylonis usque ad Christum generationes quattuordecimJérémie 27.20 Matthieu 11.2 Matthieu 1.11-1.12 Jean 1.41 2 Rois 24.14
18 Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu SanctoJob 14.4 Genèse 3.15 Matthieu 1.1 Luc 1.25 Galates 4.4-4.5
19 Ioseph autem vir eius cum esset iustus et nollet eam traducere voluit occulte dimittere eamDeutéronome 22.21-22.24 Deutéronome 24.1-24.4 Jean 8.4-8.5 Genèse 38.24 Psaumes 112.4-112.5
20 haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto estMatthieu 1.18 Joël 2.28 Esaïe 30.21 Psaumes 143.8 Genèse 46.3
21 pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorumActes 13.23 Luc 2.21 Actes 4.12 Actes 5.31 Jean 1.29
22 hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentemLuc 24.44 Matthieu 2.23 Jean 10.35 1 Rois 8.24 Matthieu 12.17
23 ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum DeusEsaïe 7.14 Esaïe 9.6-9.7 Psaumes 46.11 1 Timothée 3.16 Jean 1.14
24 exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suamGenèse 6.22 Genèse 22.2-22.3 Genèse 7.5 Exode 40.27 Jacques 2.21-2.26
25 et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen eius IesumLuc 2.21 Luc 2.7 Matthieu 1.21 Exode 13.2 Exode 22.29

Cette Bible est dans le domaine public.