Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 1 Chroniques 11.28     

1 Chroniques 11.28
Vulgate


1 congregatus est igitur omnis Israhel ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua2 Samuel 2.1 Juges 9.2 1 Chroniques 12.23-12.40 Nombres 13.22 Deutéronome 17.15
2 heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israhel tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israhel et tu eris princeps super eum2 Samuel 5.2 Psaumes 78.71 2 Samuel 7.7 Matthieu 2.6 1 Samuel 18.13
3 venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron et iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque eum regem super Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel1 Samuel 16.1 1 Samuel 16.12-16.13 2 Samuel 5.3 1 Samuel 16.3 2 Samuel 2.4
4 abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est Iebus ubi erant Iebusei habitatores terraeJuges 1.21 Josué 15.63 Genèse 15.21 Josué 15.8 Genèse 10.16
5 dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas DavidPsaumes 87.5 Lamentations 4.11-4.12 Apocalypse 14.1 2 Samuel 6.12 Psaumes 9.11
6 dixitque omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps2 Samuel 8.16 2 Samuel 3.27 2 Samuel 20.23 Josué 15.16-15.17 1 Samuel 17.25
7 habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David1 Chroniques 11.5 2 Samuel 5.7 Psaumes 2.6
8 aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Ioab autem reliqua urbis extruxit1 Rois 9.15 Néhémie 4.2 Juges 9.6 1 Rois 11.27 2 Rois 12.20
9 proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo2 Samuel 3.1 Romains 8.31 2 Samuel 5.10 Esaïe 9.7 Psaumes 46.11
10 hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israhel1 Chroniques 11.3 2 Samuel 3.21 2 Samuel 23.8-23.39 2 Samuel 3.17-3.18 1 Samuel 16.1
11 et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice2 Samuel 23.8 1 Chroniques 12.18 1 Chroniques 27.2
12 et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres potentes1 Chroniques 27.4 2 Samuel 23.17-23.19 1 Chroniques 11.19 1 Chroniques 11.21 1 Chroniques 8.4
13 iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum1 Samuel 17.1 2 Samuel 23.11-23.12
14 hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suoPsaumes 18.50 Psaumes 144.10 1 Samuel 14.23 1 Samuel 19.5 Proverbes 21.31
15 descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim1 Chroniques 14.9 Esaïe 17.5 Josué 15.8 2 Samuel 5.22 2 Samuel 23.13-23.39
16 porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in Bethleem1 Samuel 10.5 1 Samuel 13.4 1 Samuel 13.23 1 Samuel 23.25 1 Samuel 22.1
17 desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta2 Samuel 23.15-23.16 Jean 4.14 Nombres 11.4-11.5 Psaumes 42.1-42.2 Psaumes 143.6
18 tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam DominoActes 21.13 1 Samuel 7.6 1 Samuel 19.5 Cantique 8.6 2 Corinthiens 5.14-5.15
19 dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres robustissimiJean 6.55 1 Samuel 19.5 1 Corinthiens 15.30 Marc 14.24 1 Rois 21.3
20 Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus1 Samuel 26.6 2 Samuel 3.30 2 Samuel 2.18 2 Samuel 23.18-23.39 1 Chroniques 2.16
21 inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad tres primos non perveneratMatthieu 13.8 1 Corinthiens 15.41
22 Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis2 Samuel 8.18 Josué 15.21 2 Samuel 23.20-23.23 1 Samuel 17.34-17.36 1 Rois 2.34-2.35
23 et ipse percussit virum aegyptium cuius statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua1 Samuel 17.7 Deutéronome 3.11 1 Samuel 17.4 1 Chroniques 20.5 1 Samuel 17.51
24 haec fecit Banaia filius Ioiada qui erat inter tres robustos nominatissimus 25 inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam2 Samuel 20.23
26 porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius patrui eius de Bethleem1 Chroniques 27.7 2 Samuel 23.24 2 Samuel 2.18-2.23 2 Samuel 21.19 2 Samuel 3.30
27 Semmoth Arorites Helles Phallonites2 Samuel 23.25-23.26
28 Iras filius Acces Thecuites Abiezer Anathothites1 Chroniques 27.12 1 Chroniques 27.9 2 Samuel 23.27
29 Sobbochai Asothites Ilai Ahoites1 Chroniques 27.11 2 Samuel 23.27-23.28
30 Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites1 Chroniques 27.15 1 Chroniques 27.13 2 Samuel 23.29
31 Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin Banaia Pharathonites2 Samuel 23.29
32 Uri de torrente Gaas Abial Arabathites Azmoth Bauramites Eliaba Salabonites2 Samuel 23.30-23.31
33 filii Asom Gezonites Ionathan filius Sega Ararites 34 Ahiam filius Sachar Ararites2 Samuel 23.32-23.33
35 Eliphal filius Ur2 Samuel 23.33-23.34
36 Apher Mechurathites Ahia Phellonites 37 Asrai Carmelites Noorai filius Azbi2 Samuel 23.35
38 Iohel frater Nathan Mabar filius Agarai2 Samuel 23.36
39 Sellec Ammonites Noorai Berothites armiger Ioab filii Sarviae 40 Iras Iethreus Gareb Iethreus2 Samuel 20.26
41 Urias Ettheus Zabad filius Ooli2 Samuel 11.6-11.27 2 Samuel 23.39 1 Chroniques 2.36
42 Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum et cum eo triginta 43 Hanan filius Maacha et Iosaphat Mathanites 44 Ozias Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam Aroerites 45 Iedihel filius Samri et Ioha frater eius Thosaites 46 Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites 47 Elihel et Obed et Iasihel de Masobia

Cette Bible est dans le domaine public.