Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Rois 18.10     

2 Rois 18.10
Vulgate


1 anno tertio Osee filii Hela regis Israhel regnavit Ezechias filius Ahaz regis Iuda2 Rois 15.30 1 Chroniques 3.13 2 Rois 18.9 2 Rois 16.20-17.1 2 Chroniques 28.27-29.1
2 viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et viginti et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Abi filia Zacchariae2 Chroniques 29.1-29.2
3 fecitque quod erat bonum coram Domino iuxta omnia quae fecerat David pater suus2 Rois 20.3 1 Rois 11.4 2 Rois 22.2 Ephésiens 6.1 Psaumes 119.128
4 ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moses siquidem usque ad illud tempus filii Israhel adolebant ei incensum vocavitque eum Naasthan2 Chroniques 31.1 Nombres 21.8-21.9 2 Rois 18.22 Deutéronome 7.5 2 Rois 23.4
5 in Domino Deo Israhel speravit itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Iuda sed neque in his qui ante eum fuerunt2 Rois 19.10 2 Rois 23.25 2 Rois 19.15-19.19 Matthieu 27.43 Jérémie 17.7-17.8
6 et adhesit Domino et non recessit a vestigiis eius fecitque mandata eius quae praeceperat Dominus MosiJosué 23.8 Deutéronome 10.20 Jean 14.15 2 Rois 17.16 2 Rois 17.19
7 unde et erat Dominus cum eo et in cunctis ad quae procedebat sapienter se agebat rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit ei1 Samuel 18.14 2 Rois 16.7 Genèse 39.2-39.3 Psaumes 60.12 2 Chroniques 15.2
8 ipse percussit Philistheos usque Gazam et omnes terminos eorum a turre custodum usque ad civitatem muratam2 Rois 17.9 Esaïe 14.29 2 Chroniques 28.18 Esaïe 5.2 2 Chroniques 26.10
9 anno quarto regis Ezechiae qui erat annus septimus Osee filii Hela regis Israhel ascendit Salmanassar rex Assyriorum Samariam et obpugnavit eamOsée 10.14 2 Rois 17.3-17.23 2 Rois 18.1
10 et cepit nam post annos tres anno sexto Ezechiae id est nono anno Osee regis Israhel capta est SamariaAmos 6.7 Amos 3.11-4.3 Michée 7.13 Amos 9.1-9.4 Michée 1.6-1.9
11 et transtulit rex Assyriorum Israhel in Assyrios conlocavitque eos in Ala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum1 Chroniques 5.26 2 Rois 17.6 Esaïe 37.12 Osée 8.8-8.9 Esaïe 10.11
12 quia non audierunt vocem Domini Dei sui sed praetergressi sunt pactum eius omnia quae praeceperat Moses servus Domini non audierunt neque feceruntDeutéronome 29.24-29.28 Psaumes 107.17 Josué 1.1 Esaïe 1.19 2 Thessaloniciens 1.8
13 anno quartodecimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Iuda munitas et cepit easEsaïe 36.1-36.22 Esaïe 7.17-7.25 2 Chroniques 32.1-32.23 Osée 12.1-12.2 Esaïe 8.7-8.8
14 tunc misit Ezechias rex Iuda nuntios ad regem Assyriorum Lachis dicens peccavi recede a me et omne quod inposueris mihi feram indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Iudae trecenta talenta argenti et triginta talenta auri2 Rois 18.7 Proverbes 29.25 Luc 14.32 1 Rois 20.4
15 deditque Ezechias omne argentum quod reppertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis1 Rois 15.18-15.19 2 Rois 16.8 2 Chroniques 16.2 2 Rois 12.18 1 Rois 15.15
16 in tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et lamminas auri quas ipse adfixerat et dedit eas regi Assyriorum2 Chroniques 29.3 1 Rois 6.31-6.35
17 misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Hierusalem qui cum ascendissent venerunt in Hierusalem et steterunt iuxta aquaeductum piscinae superioris quae est in via agri FullonisEsaïe 20.1 Esaïe 7.3 2 Rois 20.20 Esaïe 36.2 2 Chroniques 32.9
18 vocaveruntque regem egressus est autem ad eos Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis2 Rois 19.2 Esaïe 22.15-22.24 Esaïe 36.3 Esaïe 36.22 2 Samuel 20.24
19 dixitque ad eos Rabsaces loquimini Ezechiae haec dicit rex magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua niterisEsaïe 36.4 2 Rois 19.10 2 Rois 18.29-18.30 2 Chroniques 32.14-32.16 Esaïe 36.7
20 forsitan inisti consilium ut praepares te ad proelium in quo confidis ut audeas rebellareProverbes 21.30-21.31
21 an speras in baculo harundineo atque confracto Aegypto super quem si incubuerit homo comminutus ingreditur manum eius et perforabit eam sic est Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in seEsaïe 30.7 Esaïe 30.2-30.3 Ezéchiel 29.6-29.7 Jérémie 46.17 Esaïe 31.1-31.3
22 quod si dixeritis mihi in Domino Deo nostro habemus fiduciam nonne iste est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et praecepit Iudae et Hierusalem ante altare hoc adorabitis in Hierusalem2 Chroniques 31.1 Matthieu 27.43 1 Corinthiens 2.15 Daniel 3.15 2 Chroniques 32.12
23 nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum et dabo vobis duo milia equorum et videte an habere valeatis ascensores eorum1 Samuel 17.42 1 Samuel 17.44 Néhémie 4.2-4.5 Esaïe 10.13-10.14 1 Rois 20.10
24 et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis an fiduciam habes in Aegypto propter currus et equitesEsaïe 10.8 Jérémie 37.7 Daniel 4.22 Daniel 2.37-2.38 Esaïe 31.1
25 numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum ut demolirer eum Dominus dixit mihi ascende ad terram hanc et demolire eam2 Rois 19.6 2 Chroniques 35.21 Jean 19.10-19.11 Esaïe 10.5-10.6 1 Rois 13.18
26 dixerunt autem Eliachim filius Helciae et Sobna et Ioahe Rabsaci precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace siquidem intellegimus hanc linguam et non loquaris nobis iudaice audiente populo qui est super murumEsdras 4.7 Daniel 2.4 2 Rois 18.18 Esaïe 36.11-36.12
27 responditque eis Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer sermones hos et non ad viros qui sedent super murum ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscumPsaumes 73.8 Lamentations 4.5 Deutéronome 28.53-28.57 2 Rois 6.25 Ezéchiel 4.13
28 stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et ait audite verba regis magni regis AssyriorumApocalypse 19.6 Ezéchiel 31.3-31.10 Ezéchiel 29.3 Psaumes 47.2 2 Chroniques 32.18
29 haec dicit rex non vos seducat Ezechias non enim poterit eruere vos de manu mea2 Chroniques 32.15 Jean 19.10-19.11 Daniel 3.15-3.17 2 Thessaloniciens 2.4 2 Thessaloniciens 2.8
30 neque fiduciam vobis tribuat super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus et non tradetur civitas haec in manu regis AssyriorumPsaumes 71.11 Psaumes 71.9 Psaumes 22.7-22.8 2 Rois 19.10 Luc 23.35
31 nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum quod vobis est utile et egredimini ad me et comedet unusquisque de vinea sua et de ficu sua et bibetis aquas de cisternis vestris1 Rois 4.25 1 Rois 4.20 Genèse 32.20 Zacharie 3.10 Proverbes 18.16
32 donec veniam et transferam vos in terram quae similis terrae vestrae est in terram fructiferam et fertilem vini terram panis et vinearum terram olivarum et olei ac mellis et vivetis et non moriemini nolite audire Ezechiam qui vos decipit dicens Dominus liberabit nosDeutéronome 8.7-8.9 Deutéronome 11.12 Exode 3.8 2 Rois 17.23 2 Rois 25.11
33 numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis AssyriorumEsaïe 10.10-10.11 2 Chroniques 32.19 2 Rois 19.17-19.18 Esaïe 36.18-36.20 2 Chroniques 32.14-32.17
34 ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Sepharvaim Ana et Ava numquid liberaverunt Samariam de manu meaEsaïe 10.9 Nombres 13.21 Esaïe 37.18-37.19 Esaïe 36.18-36.19 Esaïe 37.11-37.12
35 quinam illi sunt in universis diis terrarum qui eruerunt regionem suam de manu mea ut possit eruere Dominus Hierusalem de manu meaDaniel 3.15 Job 15.25-15.26 Esaïe 10.15 Esaïe 37.23-37.29 Psaumes 2.1-2.2
36 tacuit itaque populus et non respondit ei quicquam siquidem praeceptum regis acceperant ut non responderent eiAmos 5.13 Psaumes 39.1 Proverbes 9.7 Proverbes 26.4 Psaumes 38.13-38.14
37 venitque Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis2 Rois 22.11 2 Rois 5.7 Esaïe 36.21-36.22 Genèse 37.34 Job 1.20

Cette Bible est dans le domaine public.