Fermer le panneau de recherche

Appuyez sur Entrée pour rechercher ou ESC pour annuler.

Accueil  /  Bible  /  Vulgate  / 2 Rois 17.18     

2 Rois 17.18
Vulgate


1 anno duodecimo Ahaz regis Iuda regnavit Osee filius Hela in Samaria super Israhel novem annis2 Rois 15.30
2 fecitque malum coram Domino sed non sicut reges Israhel qui ante eum fuerant2 Rois 13.2 2 Rois 3.2 2 Rois 15.9 2 Rois 13.11 2 Rois 10.31
3 contra hunc ascendit Salmanassar rex Assyriorum et factus est ei Osee servus reddebatque illi tributaOsée 10.14 2 Rois 16.7-16.8 2 Samuel 8.2 Esaïe 10.11-10.12 2 Rois 15.19
4 cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti ne praestaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat obsedit eum et vinctum misit in carceremEsaïe 30.1-30.4 Ezéchiel 17.13-17.19 2 Rois 18.21 Psaumes 149.7-149.8 2 Rois 24.1
5 pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam obsedit eam tribus annisOsée 13.16 Jérémie 52.4-52.5 2 Rois 25.1-25.3 2 Rois 18.9
6 anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israhel in Assyrios posuitque eos in Ala et in Habor iuxta fluvium Gozan in civitatibus MedorumOsée 13.16 1 Chroniques 5.26 Deutéronome 28.64 2 Rois 18.10-18.11 Esaïe 13.17
7 factum est enim cum peccassent filii Israhel Domino Deo suo qui eduxerat eos de terra Aegypti de manu Pharaonis regis Aegypti coluerunt deos alienosJosué 23.16 Exode 20.2 Néhémie 9.26 1 Rois 15.3 2 Chroniques 36.5
8 et ambulaverunt iuxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israhel et regum Israhel quia similiter fecerant2 Rois 16.3 Lévitique 18.3 Deutéronome 18.9 Psaumes 106.35 1 Rois 21.26
9 et operuerunt filii Israhel verbis non rectis Dominum Deum suum et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitam2 Rois 18.8 Job 31.27 Osée 12.11 Ezéchiel 8.12 Deutéronome 27.15
10 feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum1 Rois 14.23 Michée 5.14 2 Rois 16.4 Exode 34.13 Deutéronome 16.21
11 et adolebant ibi incensum super aras in more gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum feceruntque verba pessima inritantes DominumJérémie 44.17 2 Rois 21.6 1 Rois 13.1 Psaumes 78.56-78.58 2 Chroniques 28.25
12 et coluerunt inmunditias de quibus praecepit Dominus eis ne facerent verbum hocDeutéronome 5.7-5.9 Exode 34.14 Exode 20.3-20.5 Deutéronome 4.23-4.25 Lévitique 26.1
13 et testificatus est Dominus in Israhel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntum dicens revertimini a viis vestris pessimis et custodite praecepta mea et caerimonias iuxta omnem legem quam praecepi patribus vestris et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum1 Samuel 9.9 Jérémie 18.11 Jérémie 35.15 Ezéchiel 18.31 Jérémie 7.3-7.7
14 qui non audierunt sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum qui noluerunt oboedire Domino Deo suoDeutéronome 31.27 Actes 7.51 Exode 32.9 Deutéronome 1.32 Jérémie 7.26
15 et abiecerunt legitima eius et pactum quod pepigit cum patribus eorum et testificationes quibus contestatus est eos secutique sunt vanitates et vane egerunt et secuti sunt gentes quae erant per circuitum eorum super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illae faciebantDeutéronome 12.30-12.31 Deutéronome 32.21 Jérémie 2.5 Romains 1.21-1.23 Exode 24.6-24.8
16 et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et lucos et adoraverunt universam militiam caeli servieruntque Baal1 Rois 16.31 1 Rois 14.15 1 Rois 12.28 1 Rois 14.23 Deutéronome 4.19
17 et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino et inritarent eum2 Rois 21.6 1 Rois 21.20 2 Rois 16.3 Deutéronome 18.10-18.12 Ezéchiel 23.37
18 iratusque est Dominus vehementer Israhel et abstulit eos de conspectu suo et non remansit nisi tribus Iuda tantummodo1 Rois 11.13 1 Rois 11.32 1 Rois 11.36 Deutéronome 32.21-32.26 1 Rois 12.20
19 sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui verum ambulavit in erroribus Israhel quos operatus fuerat2 Rois 16.3 1 Rois 14.22-14.23 Ezéchiel 16.51-16.52 2 Chroniques 21.11 2 Chroniques 21.13
20 proiecitque Dominus omne semen Israhel et adflixit eos et tradidit in manu diripientium donec proiceret eos a facie sua2 Rois 15.29 2 Rois 13.3 Jérémie 6.30 Deutéronome 11.12 2 Thessaloniciens 1.9
21 ex eo iam tempore quo scissus est Israhel a domo David et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim Hieroboam Israhel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum1 Rois 11.11 1 Rois 11.31 1 Rois 12.28-12.30 1 Rois 14.16 1 Samuel 2.17
22 et ambulaverunt filii Israhel in universis peccatis Hieroboam quae fecerat non recesserunt ab eis2 Rois 10.31 2 Rois 13.11 2 Rois 13.2 2 Rois 15.9 2 Rois 3.3
23 usquequo auferret Dominus Israhel a facie sua sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum translatusque est Israhel de terra sua in Assyrios usque in diem hanc2 Rois 17.6 2 Rois 17.13 2 Rois 17.18 2 Rois 18.11-18.12 2 Rois 17.20
24 adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Haiath et de Emath et de Sepharvaim et conlocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israhel qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius2 Rois 18.34 2 Rois 17.30-17.31 2 Rois 19.13 2 Chroniques 33.11 Esaïe 36.19
25 cumque ibi habitare coepissent non timebant Dominum et inmisit eis Dominus leones qui interficiebant eos2 Rois 17.32 2 Rois 17.41 2 Rois 17.34 Jérémie 5.6 Josué 22.25
26 nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum gentes quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae ignorant legitima Dei terrae et inmisit in eos Dominus leones et ecce interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terrae1 Samuel 8.9 2 Rois 17.27 1 Samuel 10.25 Amos 8.14
27 praecepit autem rex Assyriorum dicens ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis et vadat et habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terrae1 Rois 13.2 2 Chroniques 11.15 Juges 17.13 1 Rois 12.31
28 igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent Dominum1 Rois 12.29-12.32 Matthieu 15.14 Esaïe 29.13
29 et unaquaeque gens fabricata est deum suum posueruntque eos in fanis excelsis quae fecerant Samaritae gens et gens in urbibus suis in quibus habitabantMichée 4.5 1 Rois 12.31 Psaumes 135.15-135.18 1 Rois 13.32 Esaïe 44.9-44.20
30 viri enim babylonii fecerunt Socchothbenoth viri autem chutheni fecerunt Nergel et viri de Emath fecerunt Asima2 Rois 17.24
31 porro Evei fecerunt Nebaaz et Tharthac hii autem qui erant de Sepharvaim conburebant filios suos igni Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim2 Rois 17.24 2 Rois 17.17 2 Rois 19.37 Esdras 4.9 Deutéronome 12.31
32 et nihilominus colebant Dominum fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis sublimibus1 Rois 12.31 2 Rois 17.29 1 Rois 13.33 1 Rois 13.31 2 Rois 23.19
33 et cum Dominum colerent diis quoque suis serviebant iuxta consuetudinem gentium de quibus translati fuerant Samariam2 Rois 17.41 Luc 16.13 Matthieu 6.24 1 Rois 18.21 Sophonie 1.5
34 usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum non timent Dominum neque custodiunt caerimonias eius et iudicia et legem et mandatum quod praeceperat Dominus filiis Iacob quem cognominavit IsrahelGenèse 32.28 Genèse 35.10 2 Rois 17.33 1 Rois 18.31 1 Rois 11.31
35 et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis eisJuges 6.10 Josué 23.7 Josué 23.16 Deutéronome 4.23-4.27 Exode 20.4-20.5
36 sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna et in brachio extento ipsum timete illum adorate et ipsi immolateExode 6.6 Deutéronome 6.13 Exode 9.15 Lévitique 19.32 Deutéronome 12.11-12.12
37 caerimonias quoque et iudicia et legem et mandatum quod scripsit vobis custodite ut faciatis cunctis diebus et non timeatis deos alienosDeutéronome 31.9 1 Chroniques 29.19 Deutéronome 4.44-4.45 Psaumes 105.44-105.45 Deutéronome 5.31-6.2
38 et pactum quod percussi vobiscum nolite oblivisci nec colatis deos alienosDeutéronome 4.23 Deutéronome 6.12 Deutéronome 8.14-8.18
39 sed Dominum Deum vestrum timete et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum2 Rois 17.36 Luc 1.71 Esaïe 8.12-8.14 Néhémie 9.27 1 Samuel 12.24
40 illi vero non audierunt sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabantJérémie 13.23 2 Rois 17.34 2 Rois 17.8 2 Rois 17.12 Deutéronome 4.28
41 fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum sed nihilominus et idolis suis servientes nam et filii eorum et nepotes sicut fecerunt parentes sui ita faciunt usque in praesentem diemSophonie 1.5 Matthieu 6.24 1 Rois 18.21 2 Rois 17.32-17.33 Apocalypse 3.15-3.16

Cette Bible est dans le domaine public.